audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
“Quid tardātis? | 5 | |
Ecce omnēs Francigenae iam sunt in urbe. | 5 | |
Ammirālius itaque quī erat in Turrī Dāvīd, reddidit sē comitī, eīque aperuit portam, ubi peregrīnī persolvere solēbant tribūta. | 5 | |
Intrantēs autem nostrī cīvitātem peregrīnī, persequēbantur et occīdēbant Saracēnōs usque ad Templum Salomōnis. | 5 | |
In quō congregātī, dedērunt nostrīs maximum bellum per tōtum diem, ita ut sanguis illōrum per tōtum templum flueret. | 5 | |
Tandem, superātīs pāgānīs, apprehendērunt nostrī masculōs et fēminās sat in templō, et occīdērunt quōs voluērunt, et quōs voluērunt retinuērunt vīvōs. | 5 | |
Super Templum vērō Salomōnis erat maxima pāgānōrum congregātiō utriusque sexūs, quibus Tancredus et Gastōn dē Beert dedērunt sua vēxilla. | 5 | |
Nōs autem discessimus ab urbe in secundā fēriā mēnsis Māiī, trānsīvimusque per viam artam et arduam tōtā diē et nocte, et pervēnimus ad castrum cui nōmen Bethelon; | 5 | |
deinde ad urbem quae dīcitur Zebārī secus mare, in quā passī sumus nimiam sitim, et sīc dēfessī pervēnimus ad flūmen cui nōmen Braym. | 5 | |
Deinde trānsīvimus, nocte ac diē Ascēnsiōnis Dominī, per montem, in quō est via nimis angusta, et illīc putāvimus inimīcōs īnsidiantēs nōbīs invenīre, sed, Deō annuente, nūllus eōrum audēbat properāre ante nōs. | 5 | |
Nostrī dēnique mīlitēs praecēdentēs nōs līberāvērunt ante nōs viam illam, et applicuimus ad cīvitātem iuxtā mare quae dīcitur Baruth, et inde vēnimus ad aliam urbem quae vocātur Sagitta, dehinc ad aliam, quae dīcitur Sur, et dē Sur ad Acram cīvitātem. | 5 | |
Exeuntēs autem dē optimā valle, pervēnimus ad quoddam castrum quod dīcitur Archae, in diē lūnae, scīlicet secundā fēriā mediante Februāriō; | 5 | |
circā quod tentōria tetendimus. | 5 | |
Quod castrum plēnum erat innumerābilī gente pāgānōrum, vidēlicet Turcōrum, Saracēnōrum, Arabum, Pūblicānōrum, et mīrābiliter mūnierant castrum illud, et dēfendēbant sē fortiter. | 5 | |
Tunc, exeuntēs, quātuordecim ex nostrīs mīlitibus iērunt contrā Tripolim urbem, quae erat secus nōs. | 5 | |
Istī quātuordecim invēnērunt circā sexāgintā Turcōs, et aliōs quōsdam; | 5 | |
quī habēbant ante sē collēctōs hominēs et animālia plūs quam mīlle quīngenta. | 5 | |
Quī, signō crucis mūnītī, invāsērunt eōs, et Deō iuvante mīrābiliter superāvērunt illōs, et occīdērunt sex ex illīs, apprehendēruntque sex equōs. | 5 | |
Boamundus autem nōn potuit apud comitem Sānctī Egidīī concordārī super id quod petēbat, īrātusque reversus est Antiochīam. | 5 | |
Comes igitur Raimundus, nōn diū morātus, mandāvit—per suōs lēgātōs Antiochīae—ducī Godefridō et Flandrēnsī comitī ac Rotbertō Nortmannō et Boamundō ut ipsī venīrent ad Rugiam cīvitātem, loquī cum eō. | 5 | |
Vēnēruntque illūc omnēs seniōrēs, fēcēruntque concilium quōmodo honestē possent tenēre viam Sānctī Sepulchrī, prō quā mōtī sunt et hūc usque perventum sit. | 5 | |
Nequīvērunt concordāre Boamundum cum Raimundō, nisi Raimundus comes redderet Antiochīam eī. | 5 | |
Nōluit comes ad hoc assentīre, prō fīdūciā quam fēcerat imperātōrī. | 5 | |
Comitēs dēnique et dux reversī sunt in Antiochīam ūnā cum Boamundō. | 5 | |
Comes vērō Raimundus reversus est ad Marram, ubi peregrīnī erant. | 5 | |
Mandāvit quoque suīs mīlitibus honestāre palātium et castellum quod erat suprā portam pontis cīvitātis. | 5 | |
Ait dēnique comes Sānctī Egidīī: | 5 | |
“Priusquam via Sānctī Sepulchrī remaneat, sī Boamundus nōbīscum venīre voluerit, quicquid nostrī parēs—vidēlicet dux Godefridus et Flandrēnsis comes et Rotbertus Nortmannus, aliīque seniōrēs—laudāverint, ego fidēliter cōnsentiam, salvā fidēlitāte imperātōris. | 5 | |
” Hoc tōtum laudāvit Boamundus, et prōmīsērunt ambō, in manibus epīscopōrum, quod nūllō modō per sē via Sānctī Sepulchrī dēturbārētur. | 5 | |
Tunc accēpit Boamundus cōnsilium cum suīs hominibus, quōmodo mūnīret castrum dē altā montaneā hominibus et vīctū. | 5 | |
Similiter comes Sānctī Egidīī accēpit cōnsilium cum suīs, quōmodo mūnīret palātium Cassiānī ammiralīī, et turrim quae est super portam pontis quī est ex parte portūs sānctī Symeōnis—mūnīret, inquam, hominibus et vīctū, quī nōn dēficeret longō tempore. | 5 | |
Aliā vērō diē equitāvērunt nostrī ultrā dē Sem, et invēnērunt bovēs et ovēs et asinōs, multaque animālia; camēlōs quoque dēpraedātī sunt ferē tria mīlia. | 5 | |
Obsēdimus vērō castrum suprā dictum per trēs mēnsēs, minus ūnā diē; | 5 | |
ibique pascha Dominī celebrāvimus IIII Īdūs Aprilis. | 5 | |
Nāvēs quippe nostrae vēnērunt prope nōs in quendam portum, quamdiū fuimus in illā obsidiōne, dēferentēs maximum mercātum, scīlicet frūmentum, vīnum et carnem et cāseum, et hordeum, et oleum, unde maxima ūbertās fuit in tōtā expedītiōne. | 5 | |
In illā dēnique obsidiōne fēlīciter accēpērunt martyrium plūrēs ex nostrīs, vidēlicet Anselmus dē Riboatmont, Willēmus Picardus, et aliī plūrēs quōs ignōrō. | 5 | |
Rēx quoque Tripolis saepe nūntiōs mittēbat seniōribus ut dīmitterent castrum et cum eō concordārentur. | 5 | |
Comes autem dē Nortmannīā, cernēns ammiraliī stantarum habēre quoddam pōmum aureum in summitāte hastae, quae erat cooperta argentō, ruit vehementer super illum, eumque vulnerāvit usque ad mortem. | 5 | |
Ex aliā parte, comes Flandrēnsis nimis ācriter illōs invāsit. | 5 | |
Tancredus igitur impetum fēcit per medium tentōriōrum eōrum. | 5 | |
Quod videntēs pāgānī continuō iniērunt fugam. | 5 | |
Pāgānōrum multitūdō erat innumerābilis, numerumque eōrum nēmō scit nisi sōlus Deus. | 5 | |
Bella vērō erant immēnsa; | 5 | |
sed virtūs dīvīna comitābātur nōbīscum—tam magna, tam fortis, quod statim superāvimus illōs. | 5 | |
Stābant autem inimīcī Deī excaecātī et stupefactī, ac, videntēs, Chrīstī mīlitēs apertīs oculīs nīl vidēbant, et contrā Chrīstiānōs ērigere sē nōn audēbant, virtūte Deī tremefactī. | 5 | |
Prō nimiō timōre ascendēbant in arborēs, in quibus putābant sē abscondere; | 5 | |
at nostrī, sagittandō et cum lanceīs et ēnsibus occīdendō, eōs ad terram praecipitābant. | 5 | |
Aliī autem iactābant sē in terram, nōn audentēs ērigere sē contrā nōs. | 5 | |
Nostrī igitur illōs dētruncābant, sīcut aliquis dētruncat animālia ad macellum. | 5 | |
Comes Sānctī Egidīī iuxtā mare occīdit ex eīs sine numerō. | 5 | |
Aliī vērō sē praecipitābant in mare, aliī fugiēbant hūc illūcque. | 5 | |
Mora autem Francōrum fuit in illā urbe per ūnum mēnsem et quātuor diēs; | 5 | |
in quā fuit mortuus Oriēnsis epīscopus. | 5 | |
Fuērunt ibi ex nostrīs quī illīc nōn invēnērunt sīcutī opus eīs erat, tantum ex longā morā, quantum ex districtiōne famis, quia foris nequīverant aliquid invenīre ad capiendum, sed scindēbant corpora mortuōrum, eō quod in ventribus eōrum inveniēbant bisanteōs reconditōs; | 5 | |
aliī vērō caedēbant carnēs eōrum per frusta, et coquēbant ad mandūcandum. | 5 | |
Quibus explētīs, mēnsē Nouembriō discessit Raimundus comes Sānctī Egidīī cum suō exercitū ab Antiochiā, vēnitque per ūnam cīvitātem, quae vocātur Rugia, et per aliam quae dīcitur Albāria. | 5 | |
Quārtō vērō diē, exeunte Nouembriō, pervēnit ad Marram cīvitātem, in quā maxima multitūdō Saracēnōrum et Turcōrum et Arabum aliōrumque pāgānōrum est congregāta, ipseque comes in crāstinum invāsit eam. | 5 | |
Nōn post multum vērō temporis, Boamundus cum suō exercitū secūtus est comitēs, et applicitus est cum eīs in diē Dominicā. | 5 | |
Secundā vērō fēriā nimis fortiter invāsērunt undique cīvitātem, et tam ācriter tamque fortiter ut scālae stārent ērēctae ad mūrum. | 5 | |
Sed tam maxima virtūs pāgānōrum erat, quod illā diē nihil eōs offendere aut nocēre potuērunt. | 5 | |
Dēnique patriarcha et epīscopī aliīque seniōrēs congregātī sunt ad flūmen, quod est ex hāc parte Scalōnae. | 5 | |
Illīc multa animālia—boum, camēlōrum, ovium, atque omnium bonōrum—dēpraedātī sunt. | 5 | |
Vēnērunt autem Ārabēs ferē trecentī, irruēruntque nostrī super illōs, et apprehendērunt duōs ex eīs, persequentēs aliōs usque ad eōrum exercitum. | 5 | |
Sērō autem factō, patriarcha fēcit praecōnārī per omnem hostem, ut in summō māne crās essent omnēs parātī ad bellum, excommūnicāns nē ūllus homō intenderet ad ūlla spolia dōnec bellum esset factum; | 5 | |
sed, eō factō, reverterentur cum fēlīcī gaudiō ad capiendum quicquid eīs praedēstinātum esset ā Dominō. | 5 | |
Tunc nostrī tenuērunt concilium, ut ūnusquisque faceret eleemosynās cum ōrātiōnibus, quātinus sibi Deus ēligeret quem vellet rēgnāre super aliōs et regere cīvitātem. | 5 | |
Iussērunt quoque Saracēnōs mortuōs omnēs ēicī forās, prae nimiō foetōre; | 5 | |
quia omnis urbs ferē plēna erat illōrum cadāveribus. | 5 | |
Et vīvī Saracēnī trahēbant mortuōs ante portārum exitūs, et ōrdinābant montēs ex eīs, quasi essent domōs. | 5 | |
Tālēs occīsiōnēs dē pāgānōrum gente nūllus umquam audīvit nec vīdit, quoniam pyrae erant ōrdinātae ex eīs sīcut mētae, et nēmō scit numerum eōrum nisi sōlus Deus. | 5 | |
Fēcit vērō comes Raimundus condūcī ammiralium et aliōs quī cum eō erant, usque Scalōnam, sānōs et illaesōs. | 5 | |
Appropinquante vērō terminō—vidēlicet fēstō Omnium Sānctōrum—regressī sunt omnēs māiōrēs nostrī in ūnum, in Antiochīam, omnēsque simul coepērunt quaerere quāliter Sānctī Sepulchrī iter valērent peragere, dīcentēs, quoniam appropinquāverat eundī terminus, nūlla erat hōra conturbandī amplius. | 5 | |
Nōn multō post equitāvērunt nostrī contrā Tripolim, invēnēruntque extrā cīvitātem Turcōs, Ārabēs, et Saracēnōs, quōs invāsērunt nostrī, et mīsērunt eōs in fugam; | 5 | |
et occīdērunt maximam partem nōbilium urbis. | 5 | |
Tanta fuit pāgānōrum occīsiō et sanguinis effūsiō, ut etiam aqua quae in cīvitāte fluēbat vidērētur rubēre et fluere in cisternās eōrum, unde valdē fuērunt trīstēs aliī dolentēsque. | 5 | |
Iam vērō erant tantō timōre perterritī, ut nūllus eōrum audēret exīre extrā cīvitātis portam. | 5 | |
Remānsit ipse illīc cum gaudiō; | 5 | |
nōs autem, laetantēs et exultantēs, usque ad cīvitātem Hierusalem pervēnimus fēriā tertiā, VIII Īdūs Iūniī, eamque mīrābiliter obsēdimus. | 5 | |
Rotbertus namque Nortmannus eam obsēdit ā septentriōne, iuxtā sānctī Stephanī Prothomartyris ecclēsiam, ubi lapidātus est prō nōmine Chrīstī. | 5 | |
Iuxtā Robertum, Flandrēnsis comes. | 5 | |
Ab occidente vērō obsēdit eam dux Godefridus et Tancredus. | 5 | |
Ā merīdiē obsēdit eam comes Sānctī Egidīī, scīlicet in monte Sīōn circā ecclēsiam sānctae Mariae mātris Dominī, ubi Dominus cum suīs cēnāvit discipulīs. | 5 | |
Summō vērō dīlūculō in sextā fēriā intrāvērunt in vallem nimis pulchram secus lītus maris, in quā suās ōrdināvērunt aciēs. | 5 | |
Dux īnstrūxit suam aciem, et comes Nortmanniae suam, comes Sānctī Egidī suam, comes Flandrensis suam, comes Eustachius suam, Tancredus et Gaston suam. | 5 | |
Ōrdināvērunt quoque peditēs et sagittāriōs quī praecēderent mīlitēs; | 5 | |
et sīc ōrdināvērunt omnia, statimque coepērunt mīlitāre in nōmine dominī Iēsu Chrīstī. | 5 | |
In sinistrā vērō parte fuit dux Godefridus cum suā aciē; | 5 | |
comesque Sānctī Egidīī equitāvit iuxtā mare in dexterā parte, comes Nortmanniae et comes Flandrēnsis et Tancredus omnēsque aliī equitābant in mediō. | 5 | |
Tunc nostrī coepērunt paulātim ambulāre. | 5 | |
Pāgānī vērō stābant parātī ad bellum. | 5 | |
Ūnusquisque suum habēbat vāsculum pendēns collō, ex quibus pōtārent persequentēs nōs; | 5 | |
sed illīs nōn licuit, grātiā Deī. | 5 | |
Veniēns itaque ammiralius ante cīvitātem, dolēns et maerēns, lacrimandō dīxit: | 5 | |
“Ō deōrum spīritūs, quis umquam vīdit vel audīvit tālia? | 5 | |
Tanta potestās, tanta virtus, tanta mīlitia quae numquam ab ūllā gente fuit superāta: | 5 | |
modo ā tantillā gente Chrīstiānōrum est dēvicta! | 5 | |
Heu mihi, trīstis ac dolēns, quid amplius dīcam? | 5 | |
Superātus sum ā gente mendīcā, inermī, et pauperrimā; | 5 | |
quae nōn habet nisi saccum et pēram. | 5 | |
Ipsa modo persequitur gentem Aegyptiacam, quae illī plērumque suās largīta est eleemosynās, dum ōlim per omnem nostram patriam mendīcārent. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.