audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Hūc condūxī, ad conventiōnem, ducenta milia mīlitum, et videō ipsōs laxīs frēnīs fugientēs per viam Babylōnicam, et nōn audent revertī adversus gentem Francigēnam.
5
Iūrō per Machumet et per omnia deōrum nūmina, quod ulterius nōn retinēbō mīlitēs conventiōne aliquā, quia expulsus sum ā gente advenā.
5
Condūxī omnia armōrum genera et omnia māchināmenta, ut eōs obsīderem in Hierusalem, et ipsī praevēnērunt mē ad bellum itinere diērum duōrum.
5
Heu mihi, quid amplius dīcam?
5
Inhonōrātus erō semper in terrā Babylōnicā.
5
Nostrī autem accēpērunt ēius stantarum, quod comparāvit comes dē Nortmannīā vīgintī marcās argentī, et dedit patriarchae, in Deī honōrem Sānctīque Sepulchrī.
5
Ēnsem vērō emit quīdam sexāgintā bisantēīs.
5
Superātī sunt itaque inimīcī nostrī, Deō annuente.
5
Boamundus autem quaerēbat cotīdiē conventiōnem quam omnēs seniōrēs ōlim habuerant eī in reddendam cīvitātem;
5
sed comes Sānctī Egidīī ad nūllam conventiōnem volēbat sē ēmollīre ergā Boamundum, eō quod timēbat sē pēierāre ergā imperātōrem.
5
Tamen saepe fuērunt congregātī in ecclēsiā sānctī Petrī, ad faciendum quod iūstum erat.
5
Boamundus recitāvit suam conventiōnem, suumque ostendit computum.
5
Comes Sānctī Egidīī similiter sua patefēcit verba, et iūsiūrandum quod fēcerat imperātōrī, per cōnsilium Boamundī.
5
Epīscopī, et dux Godefridus, Flandrēnsisque comes, et comes dē Nortmannīā, aliīque seniōrēs dīvīsī sunt ab aliīs, et intrāvērunt ubi est cathedra sānctī Petrī, ut ibi iūdicium inter utrumque discernerent.
5
Posteā vērō timentēs nē Sānctī Sepulchrī via prōturbārētur, nōluērunt apertē dīcere iūdicium.
5
Omnēs nāvēs terrārum pāgānōrum ibi aderant.
5
Hominēs vērō quī intus erant, videntēs ammiralium fugientem cum suō exercitū, statim suspendērunt vēla, et impulērunt sē in alta maria.
5
Reversī sunt nostrī ad tentōria eōrum, accēpēruntque innumera spolia aurī, argentī, omniumque bonōrum, omniumque animālium genera, ac omnium armōrum īnstrūmenta.
5
Quae voluērunt asportārunt;
5
reliqua igne cōnsūmpsērunt.
5
Ēgressī etenim inde, pervēnimus gaudentēs hospitārī ad quoddam Arabum castrum.
5
Exīvit igitur dominus castrī, et concordātus est cum comite.
5
Exeuntēs vērō inde, pervēnimus ad quandam cīvitātem pulcherrimam et omnibus bonīs refertam, in quādam valle sitam, nōmine Kephaliam.
5
Habitātōrēs vērō illīus, audientēs Francōs vēnisse, dīmīsērunt urbem, et hortōs plēnōs oleribus, et domōs plēnās alimentīs corporālibus, et fūgērunt.
5
Tertiā diē ēgressī ab illā urbe, trānsīvimus per altam et immēnsam montaneam, et intrāvimus in vallem dē Sem;
5
in quā erat maxima ūbertās omnibus bonīs;
5
fuimusque ibi per diēs ferē quīndecim.
5
Hīc prope nōs erat quoddam castrum, in quō erat congregāta maxima pāgānōrum multitūdō.
5
Quod castrum aggressī sunt nostrī, idque fortiter superāssent, nisi Saracēnī iactāssent forās immēnsās turmās animālium.
5
Reversī sunt nostrī, dēferentēs omnia bona ad sua tentōria.
5
Exiērunt autem nostrī et vēnērunt hospitārī iuxtā Caesarēam, super fluvium Farfar.
5
Cumque vīdisset rēx Caesarēae contubernium Francōrum tam prope cīvitātem hospitātum esse, doluit animō, et iussit illīs dēvetārī mercātum, nisi discēderent ā cīvitātis cōnfīniō.
5
Crāstinā vērō diē mīsit cum illīs duōs Turcōs—suōs vidēlicet nūntiōs—quī eīs mōnstrārent flūminis vadum, eōsque condūcerent ubi invenīre possent ad capiendum.
5
Dēnique vēnērunt in vallem quandam subter quoddam castrum, ibique dēpraedātī sunt plūs quam quīnque animālium mīlia, et satis frūmentī atque alia bona, unde valdē fuit refecta tōta Chrīstī mīlitia.
5
Tamen illud castrum reddidit sē comitī, eīque dedit equōs et aurum pūrissimum;
5
et iūrāvērunt suā lēge quod peregrīnīs nīl exinde fieret malī.
5
Fuimusque ibi per quīnque diēs.
5
Postquam vērō haec omnia facta sunt, congregātī omnēs nostrī māiōrēs ōrdināvērunt concilium, quemadmodum hunc fēlīciter valērent condūcere et regere populum, dōnec peragerent iter Sānctī Sepulchrī, prō quō hūc usque multa erant passī perīcula.
5
Inventum est in conciliō quia nōndum audērent intrāre in pāgānōrum terram, eō quod valdē in aestīvō tempore est ārida et inaquōsa;
5
ideōque accēpērunt terminum attendendum ad kalendās Novembris.
5
Dēnique dīvīsī sunt seniōrēs, et ūnusquisque prōfectus est in terram suam, dōnec esset prope terminus eundī.
5
Fēcēruntque prīncipēs praecōnārī per urbem ūniversam, ut sī forte aliquis egēns illīc adesset et aurō argentōque carēret, conventiōne factā cum illīs remanēre sī vellet, ab eīs cum gaudiō retentus esset.
5
Tunc seniōrēs nostrī ōrdināvērunt quōmodo ingeniāre possent cīvitātem, ut, ad adōrandum nostrī Salvātōris, intrārent Sepulchrum.
5
Fēcēruntque duo lignea castra, et alia plūra māchināmenta.
5
Dux Godefridus suum fēcit castrum cum māchinīs, et Raimundus comes similiter;
5
quibus dē longinquīs terrīs attrahēbant ligna.
5
Saracēnī igitur videntēs nostrōs facientēs hās māchinās, mīrābiliter mūniēbant cīvitātem, et turrēs nocte accrēscēbant.
5
Videntēs autem nostrī seniōrēs ex quā parte esset cīvitās magis languida, illūc in quādam nocte Sabbatī dēportāvērunt nostram māchinam et ligneum castrum in orientālem partem.
5
Summō autem dīlūculō ērēxērunt ea, et aptāvērunt et ōrnāvērunt castrum, in prīmā et secundā ac tertiā fēriā.
5
Comes namque Sānctī Egidīī, ā merīdiānā plāgā reficiēbat suam māchinam.
5
Intereā in tantā pressūrā sītis fuimus districtī, ut ūnus homō nōn posset prō ūnō dēnāriō ad sufficientiam habēre aquam aut exstinguere sitim suam.
5
Aliī vērō quī in Antiochiā remānserant stetērunt in eā cum gaudiō et laetitiā magnā, quōrum rēctor et pāstor extitit Podiēnsis epīscopus.
5
Quī, nūtū Deī, gravī aegritūdine captus est;
5
et, ut Deī voluntās fuit, migrāvit ab hōc saeculō, et, in pāce requiēscēns, obdormīvit in Dominō, in sollemnitāte scīlicet sānctī Petrī quae dīcitur Ad Vincula.
5
Unde magna angustia et trībulātiō immēnsusque dolor fuit in tōtā Chrīstī mīlitiā, quia ille erat sustentāmentum pauperum, cōnsilium dīvitum, ipseque ōrdinābat clēricōs, praedicābat et summonēbat mīlitēs, dīcēns quia:
5
“Nēmō ex vōbīs salvārī potest nisi honōrificet pauperēs et reficiat, vōsque nōn potestis salvārī sine illīs, ipsīque vīvere nequeunt sine vōbīs.
5
Oportet igitur ut ipsī, cotīdiānā supplicātiōne, prō vestrīs ōrent dēlictīs Deum, quem in multīs cotīdiē offenditis.
5
Unde vōs rogō ut, prō Deī amōre, eōs dīligātis, et, in quantum potestis, eōs sustentētis.
5
Haec urbs Antiochia scīlicet valdē est pulchra et honōrābilis, quia īnfrā mūrōs ēius sunt quattuor montaneae maximae et nimis altae.
5
In altiōrī quoque est castellum aedificātum mīrābile, et nimis forte.
5
Dē deorsum est cīvitās honōrābilis et conveniēns, omnibusque ōrnāta honōribus, quoniam multae ecclēsiae sunt in eā aedificātae.
5
Trecenta et sexāgintā monastēria in sē continet.
5
Sub suō iugō continet patriarcha centum quīnquāgintā trēs epīscopōs.
5
Discessimus igitur ā castrō, et pervēnimus Tripolim in sextā fēriā, XIIImō diē intrante Māiō, ibique fuimus per trēs diēs.
5
Tandem concordātus est rēx Tripolis cum seniōribus, illīsque continuō dissolvit plūs quam trecentōs peregrīnōs quī illīc captī erant;
5
deditque illīs quīndecim mīlia bisantēōs, et quīndecim equōs magnī pretiī.
5
Dēdit etiam nōbīs magnum mercātum equōrum, asinōrum, omniumque bonōrum, unde nimis dītāta est omnis Chrīstī mīlitia.
5
Pactus est vērō cum illīs quia sī bellum, quod eīs ammiralius Babilōniae parābat, possent dēvincere, et Hierusalem apprehendere, ille Chrīstiānus efficerētur, terramque ab eīs recognōsceret;
5
atque tālī modō factum est placitum.
5
Vidēns autem Raimundus quod nūllus seniōrum voluisset, causā ēius, īre in viam Sānctī Sepulchrī, exīvit nūdīs pedibus dē Marrā, decimā tertiā diē intrante Iānuāriō, et pervēnit usque Capharda, fuitque ibi per trēs diēs.
5
Illīc adiūnxit sē comes Nortmanniae comitī Raimundō.
5
Rēx autem Caesarēae multotiēns mandāverat per suōs nūntiōs comitī Marrae et Caphardae quod cum eō pācem vellet habēre, et dē suō pretium eī daret;
5
et Chrīstiānōs peregrīnōs dīligeret, fīdūciamque faceret quia, quantum continet ēius imperium, peregrīnīs nōn esset offendiculum;
5
et mercātum dē equīs et dē corporālibus alimentīs daret gaudenter.
5
Summō autem dīlūculō collēgērunt nostrī suōs pāpiliōnēs, et vēnērunt obsidere idem castrum, ibique putābant extendere tentōria;
5
sed genus pāgāna omnīnō dēdit sēsē fugae, ac dīmīsērunt castrum vacuum.
5
Intrantēs autem, nostrī invēnērunt ibi omnem abundantiam frūmentī, vīnī, farīnae, oleī, et quicquid eīs opus erat.
5
Illīc dēvōtissimē celebrāvimus fēstīvitātem Pūrificātiōnis Sānctae Mariae, vēnēruntque illīc nūntiī dē Camēlā cīvitāte.
5
Rēx namque illīus mandāvit comitī equōs, aurum, et pactus est cum eō quod Chrīstiānōs nūllōmodō offenderet, sed eōs dīligeret et honōrāret.
5
Rēx autem Tripolis mandāvit comitī quoniam cum eō fidēliter pactum inīret et amīcitiam habēret, sī eī placēret, mīsitque illī equōs decem et quāttuor mūlās et aurum.
5
Sed comes ait nūllōmodō cum eō pācem sē recipere, nisi ille Chrīstiānus efficerētur.
5
Reversī sunt itaque, hōc perāctō, nostrī Francī cum magnō gaudiō ad prius castrum.
5
Tertiā vērō diē exiērunt et vēnērunt ad quamdam urbem cui nōmen Marra, quae illīc erat prope illōs.
5
Erant autem ibi multī Turcī congregātī, et Saracēnī ab Aleph cīvitāte et ab omnibus urbibus et castrīs quae circā illam sunt.
5
Exiērunt ergō barbarī contrā illōs ad bellum, nostrīque, aestimantēs luctārī cum illīs, proeliandō coēgērunt eōs in fugam;
5
et tamen reversī per tōtum diem invādēbant nostrōs adinvicem, et usque ad vesperam perdūrāvit illa invāsiō.
5
Aestus namque erat immēnsus.
5
Nequībant iam nostrī sufferre tantam sitim, quoniam nullātenus ibi ad bibendum invenīre aquam poterant;
5
voluērunt tamen ad illōrum castrum sēcūrē redīre.
5
Prō illōrum enim peccātīs Syriānī et minūta gēns, nimiō pavōre correptī, mox coepērunt viam carpere retrōrsum.
5
Ut autem Turcī vīdērunt illōs retrōcēdentēs, statim coepērunt illōs persequī, et victōria illīs ministrābat vīrēs.
5
Multī namque ex ipsīs reddidērunt animās Deō, cūius amōre illīc congregātī fuerant.
5
Haec occīsiō facta est quīntō diē in mēnse Iūliō.
5
Reversī sunt autem Francī illī quī remānserant in suum castrum;
5
et fuit ibi Raimundus cum suā gente per plūrēs diēs.
5
Erat autem ibi quīdam mīles dē exercitū comitis Sānctī Egidīī, cui nōmen Raimundus Pilētus.
5
Hic plūrimōs retinuit hominēs, mīlitēs ac peditēs.
5
Ēgressus est ille cum collēctō exercitū ut virīliter introiit in Saracēnōrum terram, et prōfectus est ultrā duās cīvitātēs et pervēnit ad quoddam castrum cui nōmen Talamānia.
5
Habitātōrēs castrī, scīlicet Syriānī, cōnfestim suā sponte sē trādidērunt eī.
5
Cumque omnēs essent ibi ferē per octo diēs, nūntiī vēnērunt ad eum dīcentēs quoniam hīc prope nōs est castrum Saracēnōrum multitūdine plēnum.
5