audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Ad hoc castrum īlicō iērunt Chrīstī mīlitēs peregrīnī, et undique invāsērunt illud, quod continuō ab illīs captum est, Chrīstī adiūtōriō. | 5 | |
Apprehendērunt igitur omnēs illīus locī colōnōs, et quī Chrīstiānitātem recipere nōluērunt, occīdērunt; | 5 | |
quī vērō Chrīstum recognōscere māluērunt, vīvōs cōnservāvērunt. | 5 | |
Videntēs autem seniōrēs quia nihil agere poterant et frūstrā labōrābant, facit Raimundus comes dē Sānctō Egidīō fierī quoddam ligneum castrum forte et altum. | 5 | |
Quod castrum ingeniātum et aedificātum erat super quātuor rotās; | 5 | |
super quod stābant plūrēs mīlitēs, et Eurardus Vēnātor tubam fortiter sonāns. | 5 | |
Subter vērō erant armātī mīlitēs, quī dēdūxērunt castrum usque prope urbis mūrum iuxtā turrim quamdam. | 5 | |
Quod vidēns, gēns pāgāna statim fēcērunt īnstrūmentum quō iactābant maximōs lapidēs super castrum, ita ut paene nostrōs mīlitēs occīderent. | 5 | |
Iaciēbant quoque Graecōs ignēs super castrum, putantēs illud ārdēre et dēvastārī. | 5 | |
Sed Deus Omnipotēns nōluit ut castrum ārdēret hāc vice. | 5 | |
Boamundus igitur fēcit per interpretem loquī Saracēnīs māiōribus, ut ipsī cum suīs mulieribus et īnfantibus aliīsque substantiīs mitterent sē in ūnum palātium quod est suprā portam, ipseque dēfenderet eōs dē mortālī sententiā. | 5 | |
Intrāvērunt vērō omnēs nostrī in cīvitātem, et quicquid bonī invēnērunt in domibus et in foveīs, hoc ūnusquisque ad suum continēbat proprium. | 5 | |
Factō autem diē, ubicumque reperiēbant quemquam illōrum sīve masculum sīve fēminam, occīdēbant. | 5 | |
Nūllus angulus cīvitātis dēerat vacuus Saracēnōrum cadāveribus, vixque poterat aliquis per viās īre cīvitātis, nisi calcandō super Saracēnōrum cadāvera. | 5 | |
Boamundus dēnique illōs quōs iusserat in palātium intrāre apprehendit, illīsque abstulit omnia quae habēbant, vidēlicet aurum, argentum, aliaque ōrnāmenta; | 5 | |
aliōs vērō fēcit occīdī, aliōs autem iussit condūcī ad vēndendum Antiochīae. | 5 | |
Octāvō autem diē quō cīvitās fuit capta, ēlēgērunt ducem Godefridum prīncipem cīvitātis, quī dēbellāret pāgānōs et cūstōdīret Chrīstiānōs. | 5 | |
Similiter ēlēgērunt patriarcham sapientissimum et honōrābilem virum nōmine Arnulfum, in diē sānctī Petrī ad Vincula. | 5 | |
Haec cīvitās fuit capta ā Chrīstiānīs Deī XV diē Iūliī, in sexta fēriā. | 5 | |
Nōn post multum vērō temporis vēnit vir venerābilis Raimundus comes dē Sānctō Egidīō, et intrāvit in Saracēnōrum terram, et pervēnit ad quamdam urbem quae vocātur Albāra, quam invāsit ūnā cum suō exercitū, eamque continuō cēpit; | 5 | |
et occīdit omnēs Saracēnōs et Saracēnās, māiōrēs et minōrēs, quōs ibi repperit. | 5 | |
Quam, postquam suō continuit imperiō, ad Chrīstī revocāvit fidem; | 5 | |
quaesīvitque cōnsilium ā suīs sapientissimīs vīrīs, ut epīscopum in hāc urbe dēvōtissimē praeordinārī faceret, quī illam ad Chrīstī cultum fidēliter revocāret, et, dē domō diabolicā, templum Deō vīvō et vērō, et ōrācula sānctōrum, cōnsecrāret. | 5 | |
Novissimē ēlēgērunt quemdam honōrābilem ac sapientissimum vīrum, et dūxēre illum in Antiochīam ad cōnsecrandum. | 5 | |
Factumque est ita; | 5 | |
aliī autem quī in Antiochiā remānserant, fuērunt ibīdem cum gaudiō et laetitiā. | 5 | |
Quārtā vērō fēriā, illī prīncipēs exiērunt, et mīlitāvērunt ad bellum. | 5 | |
Epīscopus vērō Marturanēnsis rediit, reportāns verba missa patriarchae et dūcī, exiēruntque Saracēnī obviam eī, et, apprehēnsum, sēcum dūxērunt. | 5 | |
Petrus vērō Heremīta remānsit Hierusalem, ōrdinandō et praecipiendō Graecīs et Latīnīs atque clēricīs, ut fidēliter Deō prōcessiōnem celebrārent, et ōrātiōnēs eleemosynāsque facerent, ut Deus populō suō victōriam daret. | 5 | |
Clēricī et presbyterī, indūtī sacrīs vestibus ad Templum Dominī condūxēre prōcessiōnem, missās et ōrātiōnēs dēcantantēs, ut suum dēfenderet populum. | 5 | |
Cum autem tenērent nostrōs iam inclūsōs, quī omnēs putābant morī, vēnit aliīs quīdam nūntius, dīcēns Raimundō Pilētō: | 5 | |
“Quid hīc astās cum hīs mīlitibus? | 5 | |
Ecce omnēs nostrī in nimiā districtiōne Ārabum et Turcōrum ac Saracēnōrum sunt; | 5 | |
et forsitan in hāc hōrā omnēs mortuī sunt. | 5 | |
Succurrite ergō illīs, succurrite! | 5 | |
” Audientēs nostrī haec, statim cucurrērunt celerī cursū, et festīnanter pervēnērunt usque ad illōs, proeliandō. | 5 | |
Pāgānōrum vērō gēns vidēns Chrīstī mīlitēs, dīvīsit sē; | 5 | |
et fēcērunt duo agmina. | 5 | |
Nostrī autem, invocātō Chrīstī nōmine, tam ācriter invāsērunt illōs incrēdulōs ut quisque mīles prōsterneret suum. | 5 | |
Videntēs vērō illī quod nōn possent stāre ante Francōrum fortitūdinem, timōre nimiō perterritī, vertērunt scapulās retrō. | 5 | |
Quōs nostrī persequentēs ferē per spatia quāttuor milium occīdērunt multōs ex eīs, ūnumque retinuērunt vīvum, quī nova eīs per ōrdinem dīceret; | 5 | |
retinuērunt quoque centum et trēs equōs. | 5 | |
Postquam enim vēnit nūntius nostrārum nāvium, accēpērunt inter sē nostrī seniōrēs cōnsilium quemadmodum mitterent mīlitēs quī fidēliter cūstōdīrent hominēs et nāvēs in portū Iaphiae. | 5 | |
Summō autem dīlūculō, exiērunt centum mīlitēs dē exercitū Raimundī comitis Sānctī Egidīī—Raimundus Pilētus et Achardus dē Mommelloū, et Willelmus dē Sabrā—et ībant cum fīdūciā ad portum. | 5 | |
Dīvīsērunt dēnique sē trīgintā mīlitēs ex nostrīs ab aliīs, et invēnērunt septingentōs Ārabēs et Turcōs ac Saracēnōs dē exercitū ammiraliī. | 5 | |
Quōs invāsērunt fortiter Chrīstī mīlitēs, sed tam magna fuit virtūs illōrum super nostrōs ut undique circumcingerent illōs. | 5 | |
Et occīdērunt Achardum dē Mommellou, et pauperēs hominēs peditēs. | 5 | |
Quod audiēns Tancredus statim mīsit nūntium Hierusalem dūcī Godefridō et patriarchae, omnibusque prīncipibus dīcēns: | 5 | |
“Sciātis quod nōbīs parātum est bellum Scalōnae: | 5 | |
venīte ergō festīnanter cum omnī virtūte quam habēre poteritis! | 5 | |
” Tunc iussit dux summonērī omnēs, ut fidēliter īrent praeparātī Scalōnam, obviam inimīcīs nostrīs. | 5 | |
Ipse vērō cum patriarchā et Rotbertō Flandrensī comite exīvit dē urbe in fēriā tertiā, et Marturanensis epīscopus cum eīs. | 5 | |
Comes vērō Sānctī Egidīī ac Rotbertus Nortmannus dīxērunt sē nōn exiturōs, nisi certum bellum scīrent. | 5 | |
Iussērunt ergō mīlitibus suīs, ut pergerent vidēre sī bellum vērē esset et reverterentur quantōcius—quī ipsī mox essent parātī īre. | 5 | |
Iērunt illī, vīdēruntque bellum, et citō renūntiāvērunt sē vīdisse oculīs suīs. | 5 | |
Continuō dux, apprehēnsō Marturanensī epīscopō, mandāvit Hierusalem, quō mīlitēs quī ibi erant praeparent sē et veniant ad bellum. | 5 | |
Intereā nūntius vēnit Tancredō et comitī Eustachīō, ut praeparārent sē et pergerent ad recipiendam Neopolitānam urbem. | 5 | |
Exiērunt illī et dūxērunt sēcum multōs mīlitēs et pedōnēs, et pervēnērunt ad urbem. | 5 | |
Habitātōrēs vērō illīus reddidērunt sē īlicō. | 5 | |
Dēnuō mandāvit illīs dux, ut cito venīrent ad bellum quod nōbīs ammiralius Babylōniae praeparat urbī Ascalonae. | 5 | |
Illī autem festīnandō intrāvērunt montaneam quaerentēs Saracēnōrum bella, et vēnērunt Caesaream. | 5 | |
Itaque venientēs illī iuxtā mare ad urbem Ramole, illīc invēnērunt multōs Ārabēs, quī praecursōrēs erant bellī. | 5 | |
Quōs nostrī persequentēs, apprehendērunt plūrēs ex eīs, quī dīxērunt omnia bellī nova, ubi essent et quot essēnt, aut ubi bellāre dispōnerent contrā Chrīstiānōs. | 5 | |
In aliā vērō parte certābant nostrī mīlitēs cotīdiē cum illīs, ērigentēs scālās ad mūrum urbis, sed virtus pāgānōrum erat tanta ut nihil prōficere nostrī possent. | 5 | |
Tamen Gulfērius dē Daturre prīmus ascendit per scālam in mūrum, sed statim fuit frācta scāla prō multitūdine aliōrum; | 5 | |
tamen ascendit ipse cum aliquantīs suprā mūrum. | 5 | |
Illī autem quī ascenderant expediēbant circā illōs mūrum. | 5 | |
Aliī quoque invēnērunt aliam scālam, ērēxēruntque eam festīnanter ad mūrum, et ascendērunt per eam multī mīlitēs et peditēs, statimque ascendērunt super mūrum. | 5 | |
Saracēnī igitur tam rōbustē invāsērunt illōs per mūrum et per terram, sagittandō et spīculandō comminus cum suīs lanceīs, ut multī ex nostrīs, timōre perterritī, dēmitterent sē per mūrum. | 5 | |
Tamdiū vērō illī prūdentissimī virī, quī remānserant in mūrō, sufferēbant illōrum persecūtiōnem, quamdiū aliī, quī subter castrum erant, fōdērunt mūrum urbis. | 5 | |
Videntēs vērō Saracēnī quod nostrī fōdissent mūrum, statim, timōre perterritī, iniērunt fugam in cīvitātem. | 5 | |
Hoc tōtum factum est in diē Sabbatī, ad hōram vesperī occīdente sōle, ūndecimā diē intrante Decembrī. | 5 | |
Superēminēbat vērō omnēs mūrōs cīvitātis. | 5 | |
Mīlitēs igitur nostrī quī erant in superiōrī sōlāriō, vidēlicet Willelmus dē Monte Pisleriō et aliī multī, iactābant immēnsōs lapidēs super illōs quī stābant in mūrō urbis, et ita percutiēbant eōs super clipeōs, ut clipeus et inimīcus caderent deorsum in cīvitātem in mortem. | 5 | |
Ita faciēbant istī, aliī vērō tenēbant in hastīs honōrābilia signa, et cum lanceīs et hāmīs ferreīs putābant eōs trahere ad sē. | 5 | |
Et sīc proeliātī sunt usque ad vesperam. | 5 | |
Retrō castrum stābant presbyterī, clēricī, sacrīs vestibus indūtī, ōrantēs et obsecrantēs Deum ut suum dēfenderet populum, et Chrīstiānitātem exaltāret, ac pāgānismum dēpōneret. | 5 | |
Dux quoque Godefridus et Boamundus Flandrēnsisque comes vēnērunt usque ad Lichiam cīvitātem. | 5 | |
Dissēparāvit enim sē Boamundus ab eīs, et reversus est Antiochīam. | 5 | |
Illī vērō vēnērunt, et obsēdērunt quandam urbem cui nōmen Gibellum. | 5 | |
Audiēns itaque Raimundus comes dē Sānctō Egidīō quod innumerābilīs pāgānōrum gēns rueret super nōs ad certum bellum, īlicō cōnsilium habuit cum suīs ut mandet seniōribus quī sunt in obsidiōne Gibellī, quātenus eīs subvenīrent. | 5 | |
Quod illī audientēs, statim pactī sunt cum ammiraliō, facientēs pācem cum eō, et accēpērunt equōs, et aurum; | 5 | |
dīmīsēruntque urbem, venientēs ad nōs in adiūtōrium; | 5 | |
sed illī nōn vēnērunt ad bellum contrā nōs. | 5 | |
Itaque comitēs praedictī hospitātī sunt ultrā flūmen, ibique obsēdērunt castrum illud. | 5 | |
Tertiā vērō diē ex nostrīs scīlicet Raimundus Pilētus et Raimundus dē Taurīnā et aliī plūrēs, causā proeliandī, sequestrāvērunt sē ab exercitū, invēnēruntque bis centum Ārabēs, et proeliātī sunt Chrīstī mīlitēs contrā illōs incrēdulōs; | 5 | |
et, Deō adiuvante, fortiter illōs superāvērunt, et occīdērunt multōs ex eīs, et apprehendērunt trīgintā equōs. | 5 | |
Secundā vērō veniente fēriā, aggredimur fortissimē cīvitātem, tam mīrābiliter, ut sī scālae fuissent parātae, in nostrā fuisset cīvitās manū. | 5 | |
Tamen minōrem strāvimus mūrum, et ūnam scālam ērēximus ad māiōrem mūrum. | 5 | |
Super quam ascendēbant nostrī mīlitēs, et comminus percutiēbant Saracēnōs suīs ēnsibus et lanceīs, et dēfēnsōrēs cīvitātis. | 5 | |
Fuēruntque mortuī multī ex nostrīs, sed plūrēs ex illīs. | 5 | |
In illā autem obsidiōne pānēs ad emendum invenīre nōn poterāmus ferē per spatium diērum decem, dōnec vēnit nūntius nostrārum nāvium. | 5 | |
Et in nimiā pressūrā sitis dētentī fuimus, ita ut, per nimium terrōrem et pavōrem, per sex mīlia nostrōs pōtārēmus equōs, et alia animālia. | 5 | |
Syloa namque fōns, quī est ad rādīcem montis Syōn, sustinēbat nōs; | 5 | |
sed tamen cāra vēndēbātur aqua inter nōs. | 5 | |
In eādem obsidiōne, tantā oppressiōne sitis fuimus gravātī, ut suērēmus coria boum et būfalōrum, in quibus dēferēbāmus aquās ferē per spatium sex mīliāriōrum. | 5 | |
Ex illīs quippe vāsculīs foetidā ūtēbāmur aquā, et, quantum ex olidā aquā et hordeāceō pāne, in nimiā districtiōne et afflīctiōne erāmus cotīdiē. | 5 | |
Saracēnī namque, in cūnctīs fontibus et aquīs latentēs, īnsidiābantur nostrīs, eōsque ubīque occīdēbant et dīlaniābant, animālia quoque sēcum in suās cavernās et spēluncās dēdūcēbant. | 5 | |
Dein Boamundus iussit celeriter ad sē vocārī quendam servientem suum, vidēlicet Malam Corōnam, eīque praecēpit ut, quasi praecō, commonēret Francōrum maximam gentem, quātinus fidēliter preparāret sē in Saracēnōrum itūra terram. | 5 | |
Factumque est ita. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.