audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Crēdidit itaque Boamundus hoc cōnsilium dūcī Godefrīdō, et Flandrēnsī comitī, comitī quoque dē Sānctō Egidiō, atque Podiensi epīscopō, dīcēns quia: | 5 | |
“ Deī favente gratiā, hāc nocte trādētur nōbīs Antiochīa. | 5 | |
Haec omnia gesta sunt tertiā diē intrante mēnsē Iūniō, quīntā fēriā, III nōnās Iūniī. | 5 | |
Omnēs namque platēae cīvitātis iam undique erant plēnae cadāveribus mortuōrum, ita ut nēmō posset sufferre ibi esse, prae nimiīs foetōribus. | 5 | |
Nūllus vērō poterat īre per sēmitam cīvitātis, nisi super cadāvera mortuōrum. | 5 | |
Mox itaque Boamundus coepit humiliter amīcum suum cotīdiānā dēprecārī petītiōne, prōmittendō humillima, maxima, et dulcia, in hunc modum: | 5 | |
“Ecce vērē tempus modo habēmus idōneum, in quō possumus operārī quicquid bonī volumus; | 5 | |
ergō adiuvet mē nunc amīcus meus Pirrus. | 5 | |
” Quī, satis gāvīsus dē nūntiō, ait sē illum adiuvāre omnīnō, sīcut agere dēbēret. | 5 | |
Nocte itaque veniente proximā, mīsit cautē fīlium suum pignus Boamundō, ut sēcūrior fieret dē introitū urbis. | 5 | |
Mīsit quoque eī verba in hunc modum, ut in crāstinum omnem Francōrum gentem summonērī faciat, et quasi in Saracēnōrum terram depraedārī vadat dissimulet, ac deinde celeriter revertātur per dextram montāneam: | 5 | |
“Ego vērō,” ait, “erō intentiōne ērēctā praestōlāns illa agmina, eaque recipiam in turrēs quās in meā habeō potestāte ac cūstōdiā. | 5 | |
Aliī vērō Turcōrum per portās exiērunt, et, fugientēs, vīvī ēvāsērunt. | 5 | |
Cassiānus vērō, dominus illōrum, timēns valdē gentem Francōrum, dēdit sē omnimodō fugae, cum aliīs multīs quī erant cum eō; | 5 | |
et fugiendō pervēnit in Tancredī terram nōn longē ā cīvitāte. | 5 | |
Fatīgātī vērō erant equī eōrum, mīsēruntque sē in quoddam casāle, et mersī sunt in ūnam domum. | 5 | |
Cognōvērunt ergō eum habitātōrēs illīus montaneae, scīlicet Syriānī, et Armeniī; | 5 | |
et cōnfestim apprehendērunt eum, truncāvēruntque caput illīus, et tulērunt ante Boamundī praesentiam, ut inde merērentur lībertātem accipere. | 5 | |
Balteum quoque ēius et vāgīnam appretiāvērunt sexāgintā bizanteīs. | 5 | |
Nunc coepērunt īlicō mīrābiliter ascendere: | 5 | |
ascendērunt tamen, et cucurrērunt festīnanter in aliās turrēs. | 5 | |
Quōs illīc inveniēbant, mortī trādēbant, frātrem quoque Pirrī occīdērunt. | 5 | |
Intereā forte rupta est scāla, per quam noster erat ascēnsus, unde inter nōs orta est immēnsa angustia et trīstitia. | 5 | |
Quamquam autem scāla fuisset frācta, tamen quaedam porta erat, iuxtā nōs, clausa, in sinistrā parte, quae quibusdam manēbat incognita. | 5 | |
Nox namque erat, sed tamen palpandō et inquīrendō invenīmus eam, omnēsque cucurrimus ad illam, et, ipsā frāctā, intrāvimus per eam. | 5 | |
Omnia quae ēgimus antequam urbs esset capta nequeō ēnārrāre, quia nēmō est in hīs partibus sīve clēricus sīve lāicus quī omnīnō possit scrībere vel nārrāre, sīcut rēs gesta est. | 5 | |
Tamen aliquantulum dīcam. | 5 | |
Tunc innumerābilis fragor mīrābiliter resonābat per tōtam urbem. | 5 | |
Nōn acquiēvit Boamundus hīs, sed īlicō imperāvit honōrābile vēxillum dēferrī sūrsum, cōram castellō, in quōdam monte. | 5 | |
Omnēs vērō pariter strīdēbant in cīvitāte. | 5 | |
Summō autem dīlūculō, audientēs illī quī foris erant in tentōriīs vehementissimum rūmōrem strepere per cīvitātem, exiērunt festīnantēs et vīdērunt vēxillum Boamundī sūrsum in monte, celerīque cursū properantēs vēnērunt omnēs, et per portās intrāvērunt in urbem; | 5 | |
et interfēcērunt Turcōs et Saracēnōs quōs ibi repperērunt, extrā illōs quī fūgerant sūrsum in castrum. | 5 | |
Nōn multō post, audīvimus nūntiōs dē exercitū hostium nostrōrum, Turcōrum, Pūblicānōrum, Agulānōrum, Azimītārum, et aliārum plūrimārum nātiōnum; | 5 | |
Sīn autem, Boamundus eam in suam habeat potestātem. | 5 | |
Vidēns hoc, Pirrus—quod tam paucī ascendissent ex nostrīs—coepit pavēre, timēns sibi et nostrīs, nē in manūs Turcōrum incīderent, dīxitque: | 5 | |
“Micró Francōs echomé (hoc est: 'paucōs Francōs habēmus'). | 5 | |
Ubī est ācerrimus Boamundus? | 5 | |
Ubī est ille invictus? | 5 | |
” Interim dēscendit quīdam serviēns Longobardus deorsum, et cucurrit quantōcius ad Boamundum, dīcēns: | 5 | |
“Quid hīc stās, vir prūdēns? | 5 | |
Quamobrem hūc vēnistī? | 5 | |
Ecce: nōs iam trēs turrēs habēmus! | 5 | |
” Mōtus est ille cum aliīs, et omnēs gaudentēs pervēnērunt usque ad scālam. | 5 | |
Videntēs itaque illī quī iam erant in turribus, coepērunt iōcundā vōce clāmāre: | 5 | |
“Deus vult! | 5 | |
” Nōs vērō īdem clāmābāmus. | 5 | |
Nōn acquiēvit Tancredus; | 5 | |
tamen perrēxit cum suīs honestissimīs mīlitibus ac servientibus, et extemplō abstulit undique viās Turcīs, ita ut nūllī audērent ex eīs, iam timōre eius perterritī, extrā urbis portam exīre; | 5 | |
neque propter herbam neque propter ligna neque propter ūlla necessāria. | 5 | |
Remānsit vērō ibi Tancredus cum suīs, coepitque vehementer ubīque coangustāre cīvitātem. | 5 | |
Ipsā quoque diē veniēbat maxima pars Armeniōrum et Syrānōrum sēcūrē dē montanēīs, quī ferēbant alimenta Turcis in adiūtōrium cīvitātis. | 5 | |
Quibus advēnit obviam Tancredus et apprehendit eōs et omnia quae dēferēbant, vidēlicet frūmentum, vīnum, hordeum, oleum, et alia huiusmodī. | 5 | |
Sīc itaque rōbustc et prōsperē dēdūcēbat sē Tancredus, iamque habēbat prohibitās et incīsās omnēs sēmitās Turcīs, dōnec Antiochīa esset capta. | 5 | |
Erat quīdam ammīrātus dē genere Turcōrum cui nōmen Pirus, quī maximam amīcitiam recēperat cum Boamundō. | 5 | |
Hunc saepe Boamundus pulsābat, nūntiīs adinvicem missīs, quō eum īnfrā cīvitātem amīcissimē reciperet; | 5 | |
eīque Chrīstiānitātem līberius prōmittēbat, et eum sē dīvitem factūrum cum multō honōre mandābat. | 5 | |
Cōnsēnsit ille dictīs et prōmissiōnibus, dīcēns: | 5 | |
“Trēs turrēs cūstōdiō, eīque libenter ipsās prōmittō, et, quācumque hōrā voluerit, in eās eum recolligam. | 5 | |
” Erat itaque Boamundus iam sēcūrus dē introitū cīvitātis, et, gāvīsus serēnāque mente placidō vultū, vēnit ad omnēs seniōrēs, eīsque iōcunda verba intulit, dīcēns: | 5 | |
“Virī prūdentissimī mīlitēs, vidēte quōmodo nōs omnēs in nimiā paupertāte et miseriā sumus, māiōrēs sīve minōrēs; | 5 | |
et ignōrāmus penitus quā parte melius succēdat nōbīs. | 5 | |
Igitur sī vōbīs bonum et honestum vidētur, ēligat sē ante aliōs ūnus ex nōbīs, et sī aliquō modō vel ingeniō cīvitātem adquīrere vel ingeniāre potuerit per sē vel per aliōs, concordī vōce eī urbem dōnō concēdāmus. | 5 | |
” Quī omnīnō prohibuērunt, et dēnegāvērunt dīcentēs: | 5 | |
“Nēminī dīmittētur haec cīvitās, sed omnēs aequāliter habēbimus illam. | 5 | |
Sīcut aequālem habuimus labōrem, sīc inde aequālem habeāmus honōrem. | 5 | |
” Itaque Boamundus, audītis hīs verbīs, paulomīnus subrīdēns prōtinus recessit. | 5 | |
Ōrdināta sunt dēnique haec omnia. | 5 | |
Mīlitēs tenuērunt plāna et peditēs montāneam: | 5 | |
tōtā nocte equitāvērunt et ambulāvērunt usque prope aurōram, ac deinceps coepērunt appropinquāre ad turrēs quās ille, vigil, cūstōdiēbat. | 5 | |
Cōnfestim dēscendit Boamundus et praecēpit omnibus, dīcēns: | 5 | |
“Ite sēcūrō animō et fēlīcī concordiā, et ascendite per scālam in Antiochīam, quam statim habēbimus, sī Deō placet, in nostrā cūstōdiā. | 5 | |
” Vēnērunt illī usque ad scālam quae iam erat ērēcta et fortiter ligāta ad cīvitātis moenia, et ascendērunt per illam hominēs ferē sexāgintā ex nostrīs; | 5 | |
ac dīvīsī sunt per turrēs quās ille observābat. | 5 | |
Iamiam omnēs sēmitae paene prohibitae et incīsae undique erant Turcis, nisi ex illā parte flūminis ubi erat castrum et quoddam monastērium. | 5 | |
Quod castrum sī fuisset ā nōbīs perfectē mūnītum, iam nūllus eōrum audēret extrā cīvitātis portam exīre. | 5 | |
Conciliāvērunt sē dēnique nostrī, et ūnā vōce concorditer dīxērunt: | 5 | |
“Ēligāmus ūnum ex nōbīs, quī rōbustē teneat illud castrum, et nostrīs inimīcīs prohibeat montanēās et plāna, et introitum urbis ac exitum. | 5 | |
” Tancredus igitur prīmus prōtulit sē ante aliōs dīcēns: | 5 | |
“Sī scīrem quid prōficuī mihi attigerit, ego sēdulē cum meīs sōlummodo hominibus corrōborārem castrum, et viam, per quam inimīcī nostrī solent frequentius saevīre, virīliter dēvetābō illīs. | 5 | |
” Quī continuō spopondērunt eī quater centum marcās argentī. | 5 | |
Deinde vēnimus ad quandam urbem quae dīcitur Serra, ubi nostra fīximus tentōria, et sat habuimus mercātum, illīs diēbus conveniēns. | 5 | |
Ibi Boamundus concordātus est cum duōbus corpalātīīs, et prō amīcitiā eōrum ac prō iūstitiā terrae iussit reddī omnia animālia quae nostrī dēpraedata tenēbant. | 5 | |
Deinde pervēnimus ad Rūsam cīvitātem. | 5 | |
Grecōrum autem gēns exībat et veniebat gaudēns in occursum dominī Boamundī, nōbīs dēferēns maximum mercātum, ibique nostrōs tetendimus pāpiliōnēs in quārtā fēriā ante Cēnam Dominī; | 5 | |
ibi etiam Boamundus tōtam gentem suam dīmīsit, perrēxitque loquī cum imperātōre Cōnstantīnopolim, dūcēns tamen sēcum paucōs mīlitēs. | 5 | |
Tancredus remānsit caput mīlitiae Chrīstī, vidēnsque peregrīnōs cibōs emere, ait intrā sē quod exīret extrā viam, et hunc populum condūceret ubi fēlīciter vīveret. | 5 | |
Dēnique intrāvit in vallem quandam plēnam omnibus bonīs quae corporālibus nūtrīmentīs sunt congrua; | 5 | |
in quā Pascha Dominī dēvōtissimē celebrāvimus. | 5 | |
Tancredus vērō et Richardus dē Prīncipātū propter iūsiūrandum imperātōris latenter trānsfretāvērunt Brācchium, et ferē omnis gēns Boamundī iuxtā illōs. | 5 | |
Et mox exercitus comitis Sānctī Egidīī appropinquāvit Cōnstantīnopolī. | 5 | |
Comes vērō remānsit ibi cum ipsā suā gente. | 5 | |
Boamundus itaque remānsit cum imperātōre, ut cum eō cōnsilium acciperet, quōmodo mandārent mercātum gentibus quae erant ultrā Nicēnam cīvitātem. | 5 | |
Dux itaque Godefridus īvit prius Nīcomēdīam simul cum Tancrēdō et aliīs omnibus, fuēruntque ibi per trēs diēs. | 5 | |
Quae via fuit aperta per angustam et nimis immēnsam montānam, et faciēbant retrō per viam crucēs ferreās ac ligneās, quās pōnēbant super stīpitēs, ut eās nostrī peregrīnī cognōscerent. | 5 | |
Erat autem ex ūnā parte urbis immēnsus lacus, in quō Turcī suās mittēbant nāvēs, et exībant et intrābant, et afferēbant herbam, ligna et alia plūra. | 5 | |
Tunc nostrī māiōrēs, cōnsiliātī in ūnum, mīsērunt nūntiōs Cōnstantīnopolim, dictūrōs imperātōrī, ut faceret nāvēs condūcī ad Civītō, ubi portus est, atque iubēret congregārī bovēs, quī eās traherent per montānās et silvās, usque approximent lacuī. | 5 | |
Quod continuō factum fuit, suōsque Turcopūlōs mandāvit cum eīs. | 5 | |
Dīē vērō quō nāvēs fuerant conductae, nōluērunt eās statim mittere in lacum; | 5 | |
sed nocte superveniente mīsērunt eās in ipsum lacum, plēnās Turcopōlīs bene ōrnātīs armīs. | 5 | |
Hic itaque invēnit contrā nōs venientēs Turcōs. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.