audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Robertus Menendez, quī usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quartum cōnscriptus erat in superiōre camerā senātūs Americānōrum et prō Novā Caesarēā sententiam dīxerat, damnātus est corruptiōnis et ūndecim annōs pūblicīs vinculīs tenēbitur. | null | |
Quī hōc in iudiciō fertur dōna accēpisse ab Aegyptiīs Qatariēnsibusque; | null | |
quamquam in priōribus iudiciīs dē aliīs sceleribus habitīs nōn līquit jūdicibus an ille esset damnandus. | null | |
al-Jōlānī dux. | null | |
Ahmed al-Sharaa, quī et Abū Mahomētus al-Jōlānī appellātur, creātus est praeses Sȳrius temporārius—id est, ad tempus, sed quantum temporis spatium nōn dēfīnītur. | null | |
Americānī ōlim al-Sharaa vinculīs tenēbant atque usque ad victoriam, quā al-Sharaa pristinam tyrannidem ēvertit, praemium offerēbant eī, quīcumque al-Sharaa, ut quī latrōnibus terrōrem prōmōventibus praefectus esset, in suam dīciōnem redderet; | null | |
quī igitur nōn sine suspiciōne ēventūs dīligenter spectant. | null | |
Comitia in Hāītiā habenda. | null | |
Comitia in Hāītiā tandem habēbuntur mēnse Novembrī. | null | |
Quae gēns nullum magistrātum populāribus suffrāgiīs ēlectum habet ex annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō, neque comitia habuit post annum bis millēsimum sextum decimum. | null | |
Incertum autem est quanta pars Portūs Prīncipis, capitis Hāītiēnsium, in auctōritāte reī pūblicae potius quam latrōnum futūra sit mēnse Novembrī. | null | |
Bellum Congēnse. | null | |
In Populārī Rē Pūblica Congēnsī, rebellēs M23 dictī, qūi plērīque Tutsōrum gentis sunt, bellum nunc in regimen Congēnse et Hūtūs gerunt. | null | |
Gōmam iterum cēpērunt, quam urbem annō bis millēsimō duodecimō cēpērant, et pergunt in Merīdiōnālem Kīvū prōvinciam ad Būkāvū urbem prōgredī. | null | |
Bellum cruēns gestum est inter rebellēs, quōs adiuvant Ruandēnsēs, et Congēnsēs ā saeculō vīcēsimō in annum bis millēsimum tertium. | null | |
Caesar Baptista comprehēnsus. | null | |
Ā iūdicibus damnātus vincula rūperat et Ītalōs fūgerat annōs quadrāgintā, quōrum ferē vīgintī annōs in Galliā habitāvit sub tūtēlā Franciscī Mitterrand; | null | |
deinde tredecim annōs in Brasiliā, ubi Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā et Dilma Rousseff eum tuēbantur; | null | |
postrēmō in Boliviam fugā clandestīnā irrepsit. | null | |
Omnēs reliquōs suae vītae diēs in carcere Ītalicō dēget. | null | |
Tumultūs in senātū Britannōrum. | null | |
Senātōrēs Britannōrum sinunt Theresiam Māiam pergere summum magistrātum inter Britannōs obtinēre, sed id cōnsilium vehementer sprēvērunt, quod cum Europaeīs illa pacta erat quō facilius Britannī dē Ūniōne Eurōpaeōrum dēsciscerent. | null | |
Prīmum, diē Martis, cum senātōrēs cōnsilium dēsciscendī abnuerent, Theresia Maia maiōrem clādem in senātū accēpit quam ullus minister prīmārius ex annō millēsimō nōningentēsimō vīcēsimō quarto: | null | |
cum nōn sōlum adversāriī sed etiam centum senātōrēs suae factiōnis suffrāgia contrā suum cōnsilium dedissent. | null | |
Deinde, diē Mercūriī, Jēremīas Corbyn, dux adversāriōrum, rogāvit utrum dē Theresiā sēnātūs fīdem ac fīdūciam habēret, an clāvus regnī sit alterī, fortasse sibi, trādendus: | null | |
sed ūndēvīgintī suffragiīs Maia superāvit aemulōs. | null | |
Praefectus Dantiscō occīsus. | null | |
Paulus Adamowicz, praefectus Dantiscō in Polōniā, in scaenā, coram mīlibus cīvium ad carmina audienda congregātōrum, occīsus est ā sīcāriō pugiōne armātō. | null | |
Sīcārius ille, quī latrōciniī damnātus annōs in carcere dēgerat, in scaenā stāns ad populum contiōnātus est nōmen sibi esse Stephanum; | null | |
sē innocentem in carcere sēdisse; | null | |
sē torsum esse ā factiōne Cīvicā, quārē Adamowicz esse mortuum. | null | |
Adamowicz, quī ā factiōne Cīvicā dēscīverat, sexiēns ā saeculō vīcēsimō exeunte suffragiīs populāribus praefectus erat Dantiscō. | null | |
Graecī propter fīnitimōrum nōmen dīviduntur. | null | |
Alexis Tsipras, minister prīmārius Graecōrum, dēmonstrāvit sē fīdūciā fruī senātōrum Graecōrum, postquam fīnitimī, quī sēsē Macedonēs appellāre solēbant, nōmen suum mūtāverant et coeperant sē Macedonēs Boreālēs vocitāre. | null | |
Minister enim patriae dēfendendae praepositus, Panos Kammenos nōmine, mūnere sē abdicāvit et nuntiāvit sē nōn iam posse regiminī favēre, quia aliī ministrī nōn obstārent quin fīnitimī nōmine ūterentur Macedonum. | null | |
Intrā Graecōrum fīnēs altera est regiō quae Macedonia esse dīcitur, et sunt inter Graecōs quī metuant nē fīnitimī, sī nōmen sibi cēperint, terram quoque capere velint. | null | |
Tsipras vērō conātur nōmine concēdendō pācem inter gentēs conciliāre. | null | |
Cohors Propontiaca manūs dēdit. | null | |
Marioupolī in Ucrāīnā cohors Propontiaca, in chalybeiā officīnā trēs mēnsēs obsessa, tandem aliquando arma posuit et Russīs sē trādidit. | null | |
Russī referunt duo mīlia mīlitum manūs dēdidisse, dūcēs vērō cohortis adhūc in cuniculīs sub officīnā factīs manēre. | null | |
Ucrāīnī autem nōn dīcunt mīlitēs in dēditiōnem vēnisse sed, ut quī ea, quae fuerint agenda, fortiter fēcerint, salūtis causā in incolumitātem potius esse dēductōs. | null | |
Senātus Russōrum nunc dēlīberat, utrum captīvī cohortis Propontiacae, quippe quī regiminī fascium et natiōnālī sociālismō faveant, in iūs vocandī an propter manifesta scelera indemnātī sint occidendī. | null | |
Americānī auxilium Ucrāīnēnsibus prōmittunt. | null | |
Senātus Americānōrum ingentem pecūniam ērōgāvit ut Ucrāīnēnsibus succurreret. | null | |
Nam quadringentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum hāc hebdomade sunt dēstināta ad arma Ucrāīnēnsibus suppetitanda et rempūblicam eōrum sustinendam; | null | |
in summā, intrā trēs mēnsēs Americānī iam quingentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum Ucrāīnēnsibus mittunt, cum Russī singulīs annīs tantum sescentiēs sexagiēs mīliēs centēna mīlia ad suum exercitum armandum solvunt. | null | |
Senātus etiam novam lēgātam, vidēlicet Brigidam Brink, ad Ucrāīnam mittendam cōnfirmāvit; | null | |
nam nullam lēgātum in Ucrāīnā habuērunt Americānī ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō Donaldus Trump, tunc praeses, lēgātam dīmīsit. | null | |
Propter auctum pretium petroleī, quod Eurōpaeī adhūc emunt, Russī magnum lucrum, ad nonāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum singulīs mēnsibus, facere pergunt, et pretium nummī Russicī, quī rūbelus dīcitur, māius nunc est quam fuit ex annō bis millēsimō duodēvīcēsimō. | null | |
Americānī mīlitēs in Somāliam mittuntur. | null | |
Iōsēphus Biden, praeses Americānus, iussit mīlitēs Americānōs in Somāliam mittī, ubi latrōnēs, quī al-Shabab appellantur, sēditiōnem ac discordiam concitant et bellum in rempūblicam gerunt. | null | |
Tāprobanē dēcoxit. | null | |
Tāprobanēnsium rēspūblica nōn est solvendō; | null | |
itaque colloquuntur magistrātūs cum Fiscō Omnium Gentium, ut aere aliēnō contrahendō possint cibōs medicāmentumque et petroleum et praecipuē laetāmen suīs cīvibus emere. | null | |
Vērisimile porro est famem futūram propter dēcrēta pristinī praesidis, quī iussit omne laetamen humānā arte excogitātum et venēnum, quō pestēs messibus arcentur, tollī ut omnis fructus praediōrum esset natūrālis. | null | |
Nam paulō post laetāmen et venēnum sublāta coepērunt messēs dēficere, et īnsula, quae ōlim potuit suōs alere, coepit cibōs importāre. | null | |
Nec diūtius potest rēspūblica dēcoctrix emere frūmentum. | null | |
Dēnuō in viīs reclāmātur in magistrātūs. | null | |
Iōhannēs Carolus in Hispāniam regressus. | null | |
Iōhannēs Carolus, ōlim rex Hispaniae, nunc exul quī in Confoederātīs Arabicīs Phylarchiīs versātur, tandem aliquando in Hispāniam regressus est, ubi voluptātis causā vult in cursūs vēlificī certāmine nāvigāre. | null | |
Posteā cum Sophiā uxōre et Philippō rēge congrediētur, quōs exul duōs annōs nōn vīdet. | null | |
Nunc autem licet in Hispaniam redīre, cum accūsātōrēs pūblicī tam Hispanicī quam Helvēticī dēsiērint in corrupta Iōhannis Carolī negōtia inquīrere, quamquam adhūc reus est in Britanniā. | null | |
Novum vehiculum in caelum missum. | null | |
Boeing societas āeria et caelestis, novum vehiculum, cui nomen Starliner, ad caelestem statiōnem omnium gentium diē Iōvis mīsit. | null | |
Nunc Americānī duo vehicula habent, quibus possunt rēs inter tellūrem et caelum trānsferre, vidēlicet Starliner et Dracōnem. | null | |
Norvēgī Bellinghamiam veniunt. | null | |
Corvus Energeia, Norvēgica societas quae pīlās ēlectricās et maritimās parat, quibus nāvēs sine petroleō pelluntur, nūntiāvit sē novam officīnam apertūram Bellinghamiae. | null | |
Tālēs pilae ēlectricae aptae sunt nāvibus trāiectōriīs vel voluptāriīs vel tractōriīs vel piscātōriīs, neque carbōnium in caelum ēmittunt. | null | |
Corvus societas, quamquam in Norvēgiā nunc caput suum habet, condita est Vancūveriī. | null | |
Ēventus Comitiōrum Americānōrum. | null | |
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. | null | |
In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. | null | |
Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre. | null | |
Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent. | null | |
Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre. | null | |
Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum. | null | |
Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur. | null | |
Cōrēa Boreālis et Russia sociātae. | null | |
Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam. | null | |
Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent. | null | |
Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt. | null | |
Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus. | null | |
Justīnus Welby sē abdicat. | null | |
Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur. | null | |
Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre. | null | |
Le Pen. | null | |
Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs. | null | |
Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur. | null | |
Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur. | null | |
Hāītia. | null | |
Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit. | null | |
Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt. | null | |
Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret. | null | |
Scholz parum amātus. | null | |
Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda. | null | |
Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum. | null | |
Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum. | null | |
Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur. | null | |
Hodiē, quintō decimō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia duodecimō diē mēnsis Decembris habēbuntur. | null | |
Bōlivia ēversa. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.