audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīvit. | null | |
Annō bis millēsimō vīcēsimō exeunte etiam dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīvit Britannia, quae kalendīs Iānuāriīs suī iūris erat atque Ūniōne absolūta. | null | |
Paucī autem campānās Magnī Ben hōrologiī nōtissimī audīvērunt, quibus dīvortium illud Londīniī nūntiābātur, cum in Britanniā, ubi magistrātūs propter vīrus corōnātum multa et sevēra ēdīxerint, nunc prohibeātur nē hominēs congregentur. | null | |
Boris Johnson ideō ēlectus erat summus magistrātus Brtiannōrum, ut populī voluntātem annō bis millēsimō sextō decimō suffrāgiīs dēmonstrātam exsequerētur et discidium efficeret, quod Terēsiam Māiam pristinam ministram prīmāriam ēlūsisset. | null | |
Quī autem commūnem opiniōnem metiuntur, ipsī monent, sī comitia crās habērentur, Boridem Johnson sēdem suam in cūriā perditūrum fuisse, neque ullam factiōnem mājorem partem suffrāgiōrum lātūram fuisse. | null | |
Stanlēius porro Johnson, Boridis pater, quī ōlim senātor fuit Eurōpaeus, nūntiāvit sē cīvitātem petitūrum Gallicam. | null | |
Nīcola Sturgeon, prīmāria ministra Calēdoniōrum, prō suā parte prōmīsit suōs dēnuō in Ūniōnem Eurōpaeam regressūrōs. | null | |
ab Americānīs et Suētīs propter dīversa crīmina petītus ex annō bis millēsimō duodecimō usque in annum bis millēsimum ūndēvīcēsimum latuit in sede lēgātī Reīpūblicae Aequātōriae, unde tandem aliquando ējectus in vinculīs ā Britannīs tenētur. | null | |
Iemenīa. | null | |
Diē Mercūriī, dum novī magistrātūs ex Arabiā Saudiānā profectī Adēnum ad āeroportum adveniunt, subitō nōnnulla missilia, ut putātur, in āeroportum incidērunt. | null | |
Mīlitēs porro āeroplānum automatum et māteriā displōsīvā onerātum intercēpērunt, quod in praesidis palātium cursum tendēbat. | null | |
Saudiānī suspicantur seditiōsōs, quī Houthiānī appellantur atque ā Persīs sustentantur, conātōs esse dē novō regimine Iemenītārum strāgem facere. | null | |
Vīgintī et duo hominēs sunt occīsī. | null | |
Bellinghamia birotīs commodissima. | null | |
Bellinghamia ūnā cum Seattlō existimātur urbs birotāriīs commodissima in Vasintōniā cīvitāte, quae ipsa omnium cīvitātum est commodissima, secundum societātem Americānōrum birotāriōrum. | null | |
Vīgintī jam annōs Bellinghamēnsēs sēmitās birotīs dīcātās mūnīvērunt et urbem sīc cōnformāvērunt ut tūtum et commodum esset birotīs quōcumque vehī. | null | |
Commemorātur caedes ad Portam Pācis Caelestis. | null | |
Abhinc annōs trīginta, quartō diē mēnsis Iūniī, annō millēsimō nōningentēsimō undēnōnāgēsimō, multī discipulī Sīnēnsēs, quī Pekīnī ad Portam Pācis Caelestis in tyrannidem Commūnistārum reclāmābant, ā mīlitibus sunt trucīdātī. | null | |
Discipulī enim populārem et līberam cīvitātem petēbant, itaque magnam statuam Populāris Lībertātis tamquam deae, trīginta et trium pedum altitūdine, posuerant, quam statuam aliī mīlitēs dētraxērunt dum aliī discipulōs ā Portā Pācis Caelestis fugāvērunt et dē fugientibus stragem fēcērunt. | null | |
Propter silentium, quod dē caede indixit regimen Sīnēnsium, adhūc incertum manet quot discipulī sint ā tyrannidis mīlitibus occīsī. | null | |
Nōtissimā in imāgine, quae tunc temporis circumferēbātur, dēscriptus est vir, nōmine adhūc ignōtō, quī ante currōrum agmen cataphractōrum stābat ut suō corpore et suae vītae perīculō cursum currōrum impedīrēt. | null | |
Cēnsōrēs autem Sīnēnses adhūc hodiē prohibent nē imāgō illa intrā Sīnēnsium fīnēs ostendātur nēve mentiō fiat reclāmātiōnis et stragis, quae dē discipulīs reclāmantibus est ā mīlitibus tyrannidis facta, nēve etiam per rēte ūniversāle historia caedis suīs ā cīvibus quaerī possit. | null | |
Therēsia Māia adhūc praeest Britannīs. | null | |
Britannī, quī ōlim suffragiīs populāribus lātīs constituērunt āb Ūniōne Eurōpaeā mēnse Martiō exeunte dēsciscere, adhūc sunt ēiusdem Ūniōnis cīvēs, quibus adhūc praeest Therēsia Māia, quae hodiē nōmine tenus mūnere principis factiōnis rēbus cōnservandīs sē abdicāvit sed, dōnec novus princeps factiōnis creātus erit, sum... | null | |
Tredecim candidātī nōmina sua prōtulērunt, quī dē principātū factiōnis dextrae mēnse Iūniō exeunte et mēnse Iūliō ineunte certent, inter quōs aliōs hodiē quidem antecellere fertur Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīnē loquitur. | null | |
Sed usque ad mēnsem Iūlium, nisi fortasse etiam diūtius, Britannia perget esse in Eurōpā, et Therēsia Māia perget Britannīs esse moderātrix. | null | |
Quid Trump ēgerit in Britanniā et Hiberniā. | null | |
Diē Lunae Donaldus Trump advēnit in Britanniam, ubi rīte exceptus est. | null | |
Elizabētha regīna Britannōrum vāria dōna Donaldō Trump dedit, inter quae fuērunt epitomē librī ab Vinstōniō Churchill, quem Trump admīrātur, conscriptī, et calamī et pyxis argenteus. | null | |
Epulātī sunt omnēs mōre rēgiō, et unīcuique fuērunt sēna pocula: | null | |
ūnum aquae, alterum vīnī spūmantis Campānicum, tertium vīnī albī, quartum vīnī rubrī, quintum vīnī Portucalēnsis, sextum vīnī dulcis quod cum mēnsīs secundīs epulantibus offertur. | null | |
Trump autem abstēmius nil nisi aquam bībit. | null | |
Māiam autem hortātus est ut paulisper pergeret summum magistrātum obtinēre, ut sēcum ageret dē commerciō inter Americānōs et Britannōs post Brexitum augendō. | null | |
Diē Mercūriī interfuit commemorātiōnī mīlitum Americānōrum, quī ē Britanniā profectī in Galliam ā Germānibus tunc occupātam transfretāvērunt. | null | |
Titubat senātus Germānōrum. | null | |
Post comitia novīs senātōribus Eurōpaeīs ēligendīs habita, quae regimen Graecōrum iam ēvertit, nunc titubat senātus Germānōrum. | null | |
Nam muneribus sē abdicāvit Andrēa Nahles, dux Populāris factiōnis Sociālistārum, ut quae factiō sē vīdisset ā Viridibus longē superātam in animīs cīvium parum pollēre. | null | |
Nam Sociālistae et Populārēs, quī profitentur quidem sē partium sinistrārum esse, et factiō Christiāna et Populāris, quae ōlim inter dextrās partēs numerābātur, iam ex annō bis millēsimō decimō tertiō cōnsociātae sunt et coalescendō etiam oblītae esse videntur rātiōnēs prōpositaque, quae sententiās utriusque factiōnis ... | null | |
Eā dē causā ā Sociālistīs plūrimī fautōrēs sē ad factiōnem Viridem, ā vērō Christiānīs et Populāribus pauciōrēs sed nōnnullī ad Alternātam Condiciōnem Germāniae contulērunt. | null | |
Sociālistīs vacillantibus, incertum est quam diū grandis illa cōnsociātiō moderātiōrum factiōnum possit dūrāre. | null | |
Nahles tredecim mēnsēs praefuit Sociālistīs; | null | |
proximus princeps factiōnis, Martīnus Schulz, mēnsēs mūnere functus est ferē undecem. | null | |
Collīsiō nāvium Venetiæ. | null | |
Venetiae nāvis voluptāria atque ingēns, cūjus vectōrēs ad duo mīlia et sescentōs numerāntur in nāvāle et in alteram nāvem ad nāvāle dēligātam incussit, cum nautae nōn possent motōrium rēstinguere. | null | |
Venetī statim coepērunt magnās in nāvēs voluptāriās reclāmāre, quās multī cīvēs diū questī sunt mare Veneticum polluere et prae magnitūdine nōn posse per angustiās tūtē gubernārī. | null | |
Aliī porrō queruntur ingentēs nāvēs dedecorī esse antīquae urbī, quippe cūius nōtissimus prōspectus in mare immānī nāvium mōle intercludātur. | null | |
Numerus peregrīnōrum, quī voluptātis causā Venetiam frequentant, coepit urbem ipsam strangulāre, cum tot aedēs peregrīnīs locentur ut cīvēs ipsī vix habeant, ubi versentur, necnōn propter ingentia omnium rērum pretia, quae numerus peregrīnōrum effēcit ut augerentur. | null | |
Itaque intrā trīgintā annōs dīmidia pars Venetiōrum suam urbem relīquērunt et minus pretiōsās ōrās petīvērunt. | null | |
Fierī igitur potest ut annō bis millēsimō trīcēsimō nēmō cīvis erit Veneticus, quae erit tunc urbs dēversōria: | null | |
id est, urbs erit peregrīnōrum. | null | |
Festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum. | null | |
Diē Saturnī vesperī in eō ipsō locō nundinārum quae diērum Saturnī hōrīs mātūtīnīs habērī solent, celebrābitur festus diēs Braxiātōrum ad Sīnum Sitōrum. | null | |
Ad duodēquadrāginta braxiātōrēs, quī nostrā in urbe cerevisiās vel etiam sīcerās mālīnās parant, octōginta et quattuor genera potiōnum gustātōribus, quī ad mille et quinquāginta numerābuntur, exhibēbunt. | null | |
Bellinghamia enim abundat artificibus, quī doctā manū artem braxātiōnis exercent. | null | |
Quī tesserās admissiōnis ēmerit, ipsī licēbit dīversās et variās potiōnēs gustāre et carminibus saltātiōnibusque fruī et poculum commemorātōrium domum sēcum ferre. | null | |
Tertiō decimō annō celebrābitur hic diēs festus, cūius reditus Rotāriīs, cīvibus līberālibus benevolentiae causā sociātīs dōnō dabitur. | null | |
Praeses Americānus inaugurātus. | null | |
Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus. | null | |
In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs. | null | |
Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs. | null | |
Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae. | null | |
Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs. | null | |
Ēdicta Prīma. | null | |
Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit: | null | |
ut iūs sōlī, quō hominēs in terrā Americānā nātī cīvitātem consequuntur, abolērētur, id quod acerrimē coram iūdicibus disputābitur; | null | |
immo Iōhannēs Coughenour, iudex Vasintōniēnsis, iam cohibit, nē ēdictus valeat; | null | |
ut omnēs, quōrum mūnus fuisset dīversitātem æquitātem inclūsiōnem prōmōvēre, officiīs honoribusque dīmōvērentur; | null | |
ut America dēscīsceret ā foedere Lūtētiānō, quō quaedam gentēs prōmīsissent sē minus carbōniī ēmissūrās; | null | |
atque ut vīs petroleī ē terrā Americānā ducendī augērētur, ad pretium energīae dēminuendum; | null | |
ut duo tantum sexūs, vidēlicet mas et fēmina, immūtābilēs agnōscerentur; | null | |
nēve quis mīlitāret quī genus aliud atque illud, quō nātus est, profitērētur. | null | |
ut America dēscīsceret ab Omnium Gentium Societāte Salūtī Prōmōvendae; | null | |
ut TikTok societas Sinēnsis, quā communistae Sīnēnsēs ēlēgissent quid iuvenēs Americānī vidērent, cōnservārētur donec dimidia pars illīus societātis in manūs Americānōrum dēvenīret. | null | |
Aliēnigenae dēportantur. | null | |
Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant. | null | |
Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; | null | |
fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs. | null | |
Indūtiae inter Isrāēlītās et Palaestīnōs. | null | |
Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus. | null | |
Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī. | null | |
Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī. | null | |
Percussor in Germaniā. | null | |
Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit. | null | |
Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere. | null | |
Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent. | null | |
Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur. | null | |
Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt. | null | |
Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; | null | |
quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī. | null | |
Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum. | null | |
Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre. | null | |
Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum. | null | |
Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur. | null | |
Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre. | null | |
Russī. | null | |
Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī. | null | |
Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque. | null | |
Geōrgia Melōnia victrix. | null | |
Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum. | null | |
Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.