audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Nam saepius athlētae Russī ūsī erant medicāmentīs, quae vigōrem corporis praeter hūmānam nātūram augent:
null
neque etiam monitī vel etiam annō priōre punītī dēstitērunt ab abūsū illōrum medicāmentōrum, quae ā regimine dābantur athlētīs.
null
Ex alterā parte nōnnullī, inter quōs Igor Lebedev senātor Russicus, rēspūblicās occidentālēs culpant, quās dīcunt velle Russiam iniustē refrēnāre.
null
Russicīs athlētīs sublātīs, Americānī, Sīnēnsēs, Iāpōnēs putantur plūra nomismata aurea lātūrī.
null
Pūtin dē assassiniō loquitur.
null
Vladimīrus Pūtin diurnariīs dē virō Georgiānō nuper occīsō percontantibus fūsius quam dē tālibus rēbus solēbat respondit.
null
Zelimkhan Khangoshvīlī, mīlēs quī in Chechniā et Ossetiā merīdionālī pugnāvisse fertur et in Germaniam confūgerat, Berolīnī mēnse Māiō est interfectus.
null
Percussor, quī comprehēnsus est, litterās commeātūs habuit lēgitimās ā Russīs rīte datās sed falsō nōmine inscrīptās, quārē Germānī, quī verum ēius nōmen nōn certius certō habent, suspicantur eum esse sīcārium Russicum, itaque cēlandum esse nē aliī speculātōrēs Russicī cōnentur eum interficere, nē testārī possit.
null
Pūtin autem negāvit suōs quidquam fēcisse;
null
Berolīnum esse locum scelerātum ubi quodcumque accidere posset;
null
virum, quī mortuus esset, fuisse crūdēlem et sanguinem sitīvisse;
null
ūnō in impetū eum nōnāginta et octō hominēs occīdisse;
null
coniūrātum adiūvisse ut trāmina subterrānea Moscōviae dīrumperentur.
null
Nulla certa indicia nec testēs obtulit Pūtin.
null
Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō opere suō dēstitit.
null
Diē Martis Tōtīus Mundī Institūtum Commerciō Moderandō, quod quattuor et vīgintī annōs lītēs dē commerciō ortās inter variās gentēs compōnit nē portōria aliaque obstacula mercātūrae augeantur nēve etiam bella mercātōria gerantur, opere suō dēstitit.
null
Nam multōs annōs, immō etiam ā tempore quō Georgius Bush fuit praesēs, Americānī obstant, nē novī iūdicēs creentur, dum veterēs rūde dōnantur:
null
itaque ex septem iūdicibus, quōs fas est appellāre, ūnus nunc superest, et secundum appellātiōnis normās nōn licet causam agī nisi coram tribus iūdicibus.
null
Americānī enim inter alia queruuntur Institūtum nimis tardē agere, nimis lātās diffūsāsque sententiās ferre, parum rectē iūdicāre dē Sīnēnsium mercātūrā, quae negōtia prīvāta pūblicīs impēnsīs corrōboret.
null
Nova ordinātra in Sīnīs.
null
Regimen Sīnēnsium imperāvit omnibus magistrātibus institūtīsque pūblicīs, ut dē societātibus omnīnō Sīnicīs comparārent nova ordinātra seu computātōria, id est instrūmenta ēlectronica quibus omnēs tabulae et acta et memōria pūblica administrantur, ūnā cum programmātibus logicīs quibus tālia instrūmenta suō mūnere fungu...
null
Post trēs enim annōs prohibēbitur nē quis ordinātrīs nēve programmātibus ūtātur quae in Sīnās ex aliīs terrīs sint importāta.
null
Societātēs fabricātōriae et mercātōriae, quae ordinātra et partes computātōriās cōnficiunt, magnīs mercēdibus nunc cōnantur perītōs artificēs opificēsque condūcere ē Formōsā īnsulā, quae lībera manet quamvīs regimen Sīnēnsium īnsulam illam suā in diciōne esse dictitet.
null
Abiy Ahmed praemiō Nōbeliānō honestātus.
null
Oslōae in Norvegiā Abiy Ahmed, minister prīmārius Aethiopum, Nōbeliānō praemiō pācis fovendae honestātus est, quippe qui pācem inter Aethiopiam et Eritrēam composuisset.
null
Abiy, annōs trēs et quadrāgintā nātus, nātū minimus est omnium principum Africānōrum quī hodiē summum magistrātum obtinent.
null
An liceat canēs ad cēnam invītāre.
null
Magistrātūs Vasintōniēnsēs nunc dēliberant an permittendum sit ut canēs in popīnās, tabernās, caupōnās admittantur.
null
Lēge enim nunc salūtātis pūblicae tuendae causā interdīcitur, nē quis nisi caecus canem indūcat in ullam tabernam, ubi cibus vendātur.
null
Nihilominus contrā lēgēs saepe fit, ut Bellinghamēnsēs suōs amīcissimōs canēs, quī semper sunt optimī, sēcum quōcumque afferant, nam inurbānum multīs vidētur canem domī, ubi sōlus est, dērelinquere.
null
Porrō novae tabernae, ut Paws for a Beer, ubi canēs līberī inter hominēs cerevisiam haurientēs vagantur, et Nēkō Cat Cafē, quae hieme aperiētur ubi inter multās fēlēs hominēs versentur, animālia cum cibīs vendendīs commiscent.
null
Itaque magistrātūs nunc novās regulās prōpōnunt, quibus lātīs ā mēnse Octōbrī annō bis millēsimō vīcēsimō licēbit canibus in cavaediīs et hortīs et aliīs locīs sub dīvō positīs saltem cum suīs hominibus cēnāre.
null
Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus.
null
Reliquum mēnsem fēriās hiemālēs observābimus, itaque nuntiōs Latīnōs usque in mēnsem Iānuārium intermittēmus.
null
Vōbis et vestrīs hilara Sāturnālia et prosperās fēriās nātālīciās et novum annum faustum, fēlīcem, fortūnātum exoptāmus.
null
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.
null
Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae.
null
Bolivia nōn ēversa.
null
Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt.
null
Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus.
null
Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit.
null
Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī.
null
Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs.
null
Tumultus in Keniā.
null
Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt.
null
Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant.
null
Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis:
null
itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur.
null
Comitia Gallica.
null
Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam.
null
Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse.
null
Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur.
null
Durenda sublāta.
null
Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta.
null
Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur.
null
Magistrātūs neminem habent furtis suspectum.
null
Comitia Britannica.
null
Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit.
null
Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram.
null
Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.
null
Americānī cōpiās dē Sȳriā dēdūcunt.
null
Turcīs impetum parantibus, Americānī suōs mīlitēs dē septentriōnālī latere Sȳriae in partēs interiōrēs dēdūxērunt.
null
Numerus mīlitum fertur ad quinquāgintā fuisse, quī in eā regiōne Curdōs, quī sē fīliōs Medōrum vocitant, adiuvābant Chalīfātum Islamicum aliōsque latrōnēs dēbellāre.
null
Turcae enim, Americānōrum sociī, cupiunt magnam regiōnem occupāre, ubi profugī Sȳrī, quibus Turcae propter intestīna bella Sȳriaca hospitium praebent, intrā Sȳriae fīnēs habitent et mīlitēs Turcicī aliēnōs reprimant latrōnēs.
null
Quod cōnsilium potest, ut Iōhannes Stoltenberg dux Sociōrum Atlanticōrum opīnātus est, salūtī et sēcūritātī tōtīus regiōnis prōdesse, dummodo Turcae prūdentiā ac moderātiōne ūtantur.
null
Nam quadrāgintā annōs ea pars Curdōrum, quae intrā Turcārum fīnēs versātur, et praecipuē factiō commūnistica quae PKK dīcitur, bellum clandestīnum in Turcās gerit ut terrōrem Turcīs cīvibus incutiat:
null
quā ab armīs facultātibusque Curdōrum in Sȳriā versantium sēiunctā, Turcae poterunt suam terram facilius tuērī.
null
Porrō poterunt dimidiam partem profugōrum Sȳrōrum, quōs nunc intrā suōs fīnēs alunt, in terram Sȳriacam redūcere.
null
Eurōpaeī vērō, etiam gentēs inter Sociōs Atlanticōs numerātae, in Turcās īrāscuntur.
null
Gallī volunt commerciō tollendō Turcās pūnīre, et Suētī, Finnī, Norvēgī coeperunt postulāre nē quis arma Turcīs venderet.
null
Mīlia porrō cīvium Eurōpaeōrum, quī prōfitēbantur sē bellum sacrum prō Chalīfātū Islamicō in Sȳriā gerere et ab Americānīs sunt captī, Turcīs trādentur, cum Gallī, Germānī, aliae gentēs Eurōpaeae recūsāverint nē suōs cīvēs reciperent.
null
Papȳrī lūce clārissimā legendī.
null
Brentānus Seales et aliī, quī apud studiōrum Ūniversitātem Kentukiēnsem rēs antīquissimās novissimīs artibus ratiōnibusque exquīrunt, nuntiāvērunt sē in Britanniam prōfectūrōs, ubi ope instrūmentī, quod synchrotron dīcitur et lūmen sōle clārius ēmittit, spērant sē imāginēs dēscrīptūrōs librōrum, quōs Vesūvius mōns comb...
null
Quae volūmina adeo rigida ac fragilia sunt, ut ēvolvī nōn possint, nē in pulverem resolvantur:
null
sed in iīs continentur litterae Graecae et Latīnae aliōquī dēperditae.
null
Itaque Seales et collēgae ēius strenuē cōnantur novās ratiōnēs invenīre, quibus mīrābile paradoxon resolvant:
null
vidēlicet quemadmodum volūmina legantur nec ēvolvantur.
null
Procella Iāpōniae imminet.
null
Tȳphon seu maxima procella Hāgībīs dicta Iāpōniae appropinquat et ad Hōnshū īnsulam, ubi est Tōkium caput Iāpōniae, advenīre dēbet diē Saturnī.
null
Tōkium nullam māiorem procellam vīdit ex annō millēsimō nōningentēsimō duodēsexāgēsimō.
null
Multae tabernae sunt clausae, volātūs āēroplānōrum sublātī, certāmina āthlētica in alium diem dīlāta.
null
Corsica īnsurgēns.
null
Corsicae novus manipulus latrōnum apparuit, quī sibi nōmen Principiōrum Natiōnālium ad Corsicam Līberandam indidērunt et dīcunt sē terrōrem prōmōtūrōs ut oeconomica lībertas Corsīs restituātur.
null
Ante annum bis millēsimum quartum decimum aliī latrōnēs eōdem nōmine, quī frustrā cōnātī sunt plēnam lībertātem ā Gallīs sibi vindicāre, decem mīlia impetuum per tōtam īnsulam fēcērunt et quadrāginta hominēs interfēcērunt.
null
Novissimī autem latrōnēs nōn plēnam lībertātem poscunt sed potius ut agrī domūsque tantum ā Corsīs, nēve ab aliēnīs, possideantur;
null
ut Corsī nēve aliēnī omnibus mūneribus in īnsulā fungantur;
null
ut numerus peregrīnōrum (præcipuē Gallōrum) quī voluptātis causā īnsulam aestāte vīsitent ad sescentēna mīlia hominum refrēnētur.
null
Queruntur enim Gallōs aliōsque Eurōpaeōs īnsulam adeō adamāsse ac frequentāre, ut pretia sint auctiōra, et mūnera quaestuōsa rāriōra, et īnsula ipsa aestāte freqentātior, quam ut trālātīciī incolārum modī vivendī sustinērī possint.
null
Querellae similēs in aliīs urbibus nimis frequentātīs, ut Venetiīs in cīvitāte Sanctī Marcī, etiam nuper sunt ortae.
null
Singapūrēnsēs bellum in diabētem gerunt.
null
Singapūrēnsium magistrātūs ēdīcent nē quis praecōnium ēdat quō cīvēs hortētur ut potiōnēs bibant saccharī plēnās.
null
Inter tālēs potiōnēs habentur nōn sōlum potiōnēs spumantēs atque ēbullientēs, ut Cōca Cōla, sed etiam sūcus pōmōrum, et iōgurtum, et solūbilis coffēa seu potiō Arabica exsiccāta.
null
Ad septimam partem Singapūrēnsium diabēte labōrant, vitiō corporālī quō saccharum male dēcoquitur et quod saccharō consumptō etiam ingravēscit.
null
Itaque magistrātūs volunt abūsū saccharī cohibendō salūtem pūblicam tuērī.
null
Iōnathas Pollard trānsfuga.
null
Iōnathas Pollard, speculātor quī annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō sextō cōnfessus est sē Americam prōdidisse et secrēta sibi reīpūblicae fidē mandāta, inter quae fontēs et methodī speculandī erant, Isrāēlītīs et aliīs trādidisse, modo in Isrāēl trānsfūgit.
null
Nōn enim vinculīs continēbātur, cum post trīgintā annōs, quibus Pollard bonōs mōrēs in carcere dēmonstrāret, lībertātem cum condiciōnibus nactus esset.
null
Illae condiciōnēs exīvērunt;
null
itque speculātōr ē fīnibus exīvit.
null
In Isrāēl benignē exceptus est ā Beniamin Netanyahū summō magistrātū, coram diurnāriīs.
null