audio
audio
transcription
string
speaker
int64
et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.
null
Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda;
null
factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.
null
Flōrida procellā vexāta.
null
Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.
null
Incertum adhūc est quot hominēs perierint.
null
Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.
null
Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī;
null
et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.
null
Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.
null
Prōditōrēs dēprehēnsī.
null
Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.
null
Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem;
null
sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.
null
Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.
null
Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.
null
Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.
null
Reclāmātur in Persiā.
null
Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.
null
Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum mōvisse, referuntur esse interfectī.
null
Ebrahīm Raīsī praeses Persārum Curdōs, inter quōs Amīnia vīxerat, et gentēs occidentālēs culpat.
null
Comitia in Brasiliā habenda.
null
Diē Sōlis Brasiliānī praesidem sibi ēligent.
null
Secundum eōs, quōrum est opīniōnēs cīvium metīrī, Iair Bolsonārus, praeses, ā Lūdovīcō Ignātiō Lūlā dē Silvā, quī ipse anteā bis ēlectus erat, vincētur.
null
Auctīs pretiīs et sublātīs cibīs, cīvēs Brasiliānī, ut in multīs aliīs terrīs, videntur candidātō favēre quī prōmittit sē vitam factūrum faciliōrem.
null
Trāmina dēnuō trānseunt.
null
Post duōs annōs, quōs propter luem corōnāriam commeātus inter Americam et Canadam cohibitus erat, trāmina ferriviāria Seattlum inter et Vancouverium dēnuō trānseunt per Bellinghamiam, quae ultima est urbs Americāna ante līmitem Canadēnsium sita.
null
Quod cīvibus ūtrīusque gentis est magnō gaudiō, cum iter lītorāle per locōs dūcātur amoenissimōs.
null
Macrōn praemiō Carolī Magnī exornātus.
null
Aquīsgrānī, diē Iōvis, Emmanuel Macrōn, praeses Gallōrum, quippe quī visiōnem novae Eurōpae magis integrātae et concordis prōmōvisset, honōrātus est praemiō Carolī Magnī.
null
Carolus ille Magnus, quī Aquīsgrānī versātus est, nonnumquam pater appellātur Eurōpae, quia nōnō saeculō māiōrem partem Eurōpae occidentālis conciliāvit.
null
Macrōn secundus praeses Gallōrum sīc exornātus est, cum Franciscus Mitterand, ūnā cum Helmodō Kohl cancellāriō Germānōrum, palmam tulit annō millēsimō nōningentēsimō octingentēsimō octāvō.
null
Laudem in Macrōn dīxit Angela Merkel, cancellāria Germānōrum, quæ ipsa praemiō affecta est annō bis millēsimō octāvō.
null
Magistrātus Carolō Puigdemont praeclūsus.
null
Diē Mercūriī regimen Hispānōrum iūdicēs appellāvērunt ut dē novā lēge Catalaunōrum, quā senātōribus licēret magistrātum in absentiā creāre, sententiam ferrent.
null
Quae lex aliquot mēnsēs suspendētur dum iūdicēs dēlīberābunt;
null
itaque fierī nōn poterit ut Carolus Puigdemont, quī quasi exsul in Germāniā versātur, summum magistrātum Catalaunōrum consequātur.
null
Dīxit Mariānus Rajoy minister prīmārius Hispānōrum regimen lēgī oppōnere cūius prōpositum esset ut fugitīvus, quī iustitiam ēvaderet et forīs versārētur, etiam magistrātus inaugurārētur.
null
Oportet Catalaunōs ante diem vīcēsimum secundum aut novōs magistrātūs creāre aut comitia dēnuō habēre.
null
Persae bella movent.
null
Diē Iōvis, Persae mīlitēs ēlectī, quī Quds vocantur, vīgintī missilia in Isrāēlem dīrexērunt, quōrum nōnnulla missilibus dēfēnsōriīs intercepta sunt, alia in terram Sȳrōrum, nullō homine vulnerātō, pervēnērunt.
null
Numquam anteā Persæ in Isrāēlītās ipsōs impetum fēcērunt.
null
Multā dē nocte secundum lēgem tāliōnis āēriae cōpiae Isrāēlītārum Persās in Sȳriā mīlitantēs oppugnāvērunt.
null
Etiam in Iemen rebellēs Houthiānī, quibus Persae favent ac succurrunt, missilia in Riyadh caput Ārabiae Saudiānae dīrexērunt, quæ etiam sunt missilibus Saudiānīs intercepta.
null
Domūs Californiānae vim ēlectricam factūrae.
null
Californiāna cīvitas diē Mercūriī ēdīxit ut ab annō bis millēsimō vīcēsimō omnēs domūs, quae novae aedificārentur, lāminīs instruerentur quae vim ēlectricam facerent dē splendōre sōlis.
null
In vōtīs enim est ut quaeque domus possit tantam vim ēlectricam gignere quantā ūtatur.
null
Quamquam lāminae illae pretiōsae sunt, nihilōminus per dēcursū temporis pecūnia, quā aliōquī vīs ēlectrica emerētur, ūnā cum pūritāte āēris, conservābitur.
null
Dē mālō caelātō et ad Flōridam missō.
null
Inter precēs et carmina et fūmum salviae, nōnnullī Lummī, aborīginēs quī terram sibi reservātam incolunt prope Bellinghamiam, prōfectī sunt ad Flōridam cīvitātem, quō in itinere septiēns millēna mīlia passuum ēmētientur.
null
Sēcum mālum ferent seu truncum cēdreum ad septendecim pedum altitūdine, quō Lummōrum mōre caelātae figūrae repraesentantur et orcae et salmōnis et corvī et hominum manūs tollentium quibus honōrem offerant ergā orcam atque omnia alia, quae in undīs versantur.
null
Quem mālum quasi dōnum Miāmiam ferent orcae dēstinātum abhinc annīs ferē quinquāgintā prope īnsulam Vidbeiānam captae et mānsuēfactæ atque in piscīnā exhibitae voluptātis spectantium grātiā:
null
sed Lummī sperant fore ut Tōkitae, quō nōmine Lummī solent orcam illam appellāre, seu Lōlīta, ut Miamēnsēs eandem perhibent, līberētur et domum ad mare patrium ante mittātur quam ad vītae fīnem perveniat.
null
Miamēnsēs autem iam negant sē orcam līberātūrōs.
null
Hodiē, duodecimō diē mēnsis Iūliī, Therēsia Māia pergit summum magistrātum obtinēre Britānnōrum, quī in Ūniōne Eurōpaeā adhūc manent.
null
Persae nāvibus petroleāriīs Britannicīs minantur.
null
Postquam Britannī nāvem petroleāriam Persicam ad Calpem cēperant magistrumque nāvis comprehenderant, ut quī contrā poenās, quās Ūniō Eurōpaea in Persās indīxisset, petroleum ferret Sȳrīs dēstinātum, Persae minātī sunt sē nāvēs Britannicās captūrās.
null
Et diē Mercuriī trēs bellicae scaphae Persārum cōnātae sunt nāvem petroleāriam Britannicam, British Heritage nōmine, ad ōrās Persicās cōgere;
null
quod prohibuit Britannica nāvis bellica, cuī nōmen Montrose.
null
Tam Britannī quam Americanī nuntiāvērunt sē nāvēs bellicās missūrōs quae mercātōrēs comitārentur, nē Persae ullum damnum in eōs inferrent.
null
Idem fēcērunt Americānī annō bis millēsimō quintō decimō, cum Persae nāvem onerāriam Maersk Tigridem dictam pīrāticō mōre cēpissent.
null
Hōc annō, mense Iūniō, Persae impetūs fēcērunt in quattuor nāvēs petroleāriās.
null
Tsai Ing-wen Americam vīsit.
null
Tsai Ing-wen, praeses Reīpūblicae Sīnārum, quae quidem in Formōsā īnsulā suī iūris pollet, contrā voluntātem Xī Jinping tyrannī Sīnārum, quae in terrā continentī sunt, Americam hāc hebdomade vīsit.
null
Americānī, utpote quōrum magistrātūs Reīpūblicae Sīnārum faveant, ingentem vim armōrum Reīpūblicae Sīnārum vendunt, quod tyrannidis Sīnārum īram adeō movet, ut satellitēs minentur sē commercium inter suōs et societātēs Americānās arma parantēs interclūsūrōs.
null
Eae tamen societātēs nulla arma Sīnēnsibus Commūnistīs vendunt:
null
itaque vānae sunt illae minae atque inānēs.
null
Americānī nōmine tenus tyrannidis sententiam, quā ūnae esse Sīnae dīcuntur, agnōscunt neque approbant, rē autem vērā auxilium armaque suppeditāre solent Reīpūblicae.
null
Sepulcra Vaticāna ossīs carent.
null
In cīvitāte Vaticānā, duo sepulcra in coemētēriō Theodiscōrum et Frīsiōrum, in quibus Carola Frederīca dux Mecklenburgensis et Sophia principissa Hohenlōhae et Bartensteinī mediō saeculō ūndēvīcēsimō sepultae esse putābantur, aperta sunt, neque sunt ulla ossa reperta.
null
Quaerēbātur enim corpus Emmanuēlae Orlandi, puellae quae annō millēsimō noningentēsimō octōgēsimō tertiō abducta esse fertur.
null
Aliquis, quī nōmen suum profitērī nōluerat, indicāverat Emmanuēlam esse in ūnum ex illīs sepulcrīs reconditam, itaque utrumque monumentum Vaticānī īnspicere constituērunt.
null
Nunc vērō nōn ūna sed trēs dēsīderantur:
null
nam etiam Carola Frederīca et Sophia sunt āmissae.
null
Lēgātī dē castrīs Xinjiangēnsibus disceptant.
null
Lēgātī vīgintī et duārum gentium in Omnium Gentium Conciliō Iūribus Hūmānīs tuendīs epistolam subsignāvērunt, quā improbārent castra, in quibus Commūnistae Sīnēnsēs in Xinjiang prōvinciā cīvēs Mahomētānōs feruntur opprimere.
null
Inter illās gentēs numerantur Iāpōnēs, Britannī, Gallī, Germānī, Canadēnsēs, Austrāliānī, sed nullus lēgātus cūius cīvitas ex māiōre parte constat Mahomētānīs.
null
Deinde ex alterā parte prō Sīnēnsibus alteram epistolam scrīpsērunt lēgātī trīginta et septem, inter quōs sunt lēgātī ab Arabibus Saudiānīs, Sȳrīs, Pakistānēnsibus, Qatarēnsibus, Cuvaitēnsibus, Baharīnēnsibus, Phylarchiā Arabum Ūnītōrum missī, necnōn lēgātī Russicī, Cōrēānī Boreālēs, Cūbānī, Venetiolānī.
null
Quī Sīnēnsēs laudāvērunt, ut quī pācem et salūtem pūblicam bene tuērentur.
null
Americānī autem annō praeteritō dēscīvērunt ab illō Conciliō, sīcut antea dēscīverant annō bis millēsimō octāvō, cum nihil ullīus momentī habendum in illō Conciliō agī posse viderētur propter lūdōs polīticōs aulicōrum.
null
Hāiābūsa secunda in Ryūgū iterum dēscendit.
null
Iāpōnicum vehiculum caeleste atque automatum, quod Hāiābūsa Secunda apellātur et in caelum missum est annō bis millēsimō quartō decimō, iterum in Ryūgū, seu Palātium Dracōnis, asteroïdem, id est saxum quod orbēs circum sōlem lustrat, dēscendit.
null
Prīmum mēnse Februāriō Hāiābūsa ad asteroïdem dēlapsa erat ut dē superficiē lapillōs colligeret;
null
deinde rursus ascenderat, ut mēnse Aprīlī vehementem impetum in saxum faceret, quō facilius hāc hebdomade ea, quae sub superficiē latēbant, etiam pervestīgārentur atque in vehiculum exciperentur.
null
Annō exeunte Hāiābūsa in tellūrem cum asteroïdis lapillīs regrediētur.
null
Donaldus Triumphus praeses inaugurātus.
null
Diē Veneris Donaldus Ioannes Triumphus mōre māiōrum inaugurātus est praeses Reīpūblicae Americānae.
null
Sacrāmentō dictō Triumphus quadrāgēsimus quīntus creātus est quī reīpūblicae, quae omnium gentium fertur potentissima, gubernāculum tractāret.
null
Prīmā in ōrātiōne, quam summus magistrātus habuit, Triumphus prōmīsit sē negōtia pūblica sīc gestūrum esse, ut populum penes futūra esset cīvitās, et America omnibus aliīs antepōnerētur.
null
Reclāmant fēminae per tōtum mundum.
null
Diē Saturnī plūra quam deciēs centēna mīlia hominum, sed praecipuē fēminārum, per tōtum mundum reclāmāvērunt in novum regimen Americānum.
null
Reclāmātōrēs, pleraeque pilleīs roseīs indūtae, vōcēs suās nōn sōlum in Americā efferēbant sed in ūnāquāque terrā, etiam in gelidissimā Antarcticā, ubi explōrātōrēs ēlogium prōtulērunt, “Speniscī prō pāce.
null
” Supplicium capitāle interdīcendum.
null
In Vasintōniā cīvitāte senātōrēs utrīusque factiōnis, tam sinistrae quam dextrae, cōnsentiunt sē censēre supplicium capitāle abrogandum.
null
Novem in carcere Vasintōniānō tenentur capitis damnātī, sed nēmō est ex annō bīs millēsimō decimō suppliciō affectus.
null
Octōgēnāriī Bellinghamēnsēs mātrimōniō coniunctī.
null
Marlin Cagey Bellinghamēnsis prīmō aspectū atque, ut ita dīcam, praeteriēns in amōrem puellae, Nadean appellātae, ōlim incidit annō millēsimō noningentēsimō quinquāgēsimō.
null
Bellō autem Coreānō indictō Marlin nōmen dedit voluntārius quī mīlitāret, nec valuērunt epistolae amōrem multōs annōs sustinēre.
null
Sed post annōs sexagintā et quattuor, postquam uterque et aliās nuptiās celebrāvit et coniugem āmīsit, Marlin dēnuō suam Nadean Bellinghamiae invēnit atque in mātrimōnium dūxit.
null
Dīxit Marlin, multa in vītā fierī, multa patienda esse, sed in fīne omnia ad bonum condūcere illīs, quī Deum amārent.
null