audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Americānī Houthiānōs oppugnant. | null | |
Praeses Americānus nautīs imperāvit ut crebrīs tēlīs impetum facerent in Iemen, unde Houthiānī latrōnēs suīs tēlīs innocentēs mercātōrēs nāvēsque onerāriās oppugnāre solent. | null | |
Magistrātūs Americānī nēgant sē ita levem impetum facere, ut Houthiānōs monēre dēhortārīve videantur, sed vim potius ingentem exitiālemque in illōs esse illātūrōs, donec illī aut commerciō oppugnandō dēsistant aut omnī aggrediendī facultāte prīventur. | null | |
Vicechalīpha occīsus. | null | |
Iraquiānī et Kurdī et Americānī mīlitēs coniunctīs vīribus impetum fēcērunt in conjūrātōs latrōnēs, quī sē Chalīfātum Islamicum appellant, et Abu Khadijam, quī vicechalīpha erat et in perīculōsissimōrum hominum numerō habēbātur, interfēcērunt, atque uxōrem ēius comprehendērunt. | null | |
Lēgātus Africae Merīdiōnālis expulsus. | null | |
Ebrahim Rasool, lēgātus Africae Merīdiōnālis, quippe quī praesidem Americānum calumniātus esset, a magistrātibus Americānīs expulsus est ut persōna nōn grāta. | null | |
Nam grātia inter Americam et Africam Merīdiōnālem iam dēminuēbātur, prīmum, quod Africānī Merīdiōnālēs novam lēgem tulērunt quā magistrātibus licēret praedia cīvibus dēmere sine compēnsātiōne, quod vix congruere et cohaerēre cum normīs iūris rērum vidērētur; | null | |
deinde, quod Israelītās, quī post impetūs in sē abhinc duōbus annīs factōs bellum in Hamas, gregem Palaestīnōrum latrōnum terrōrem īnferentium, gerunt, Africānī Merīdiōnālēs coram Iūdicibus Omnium Gentium accūsāvērunt gentis Palaestīnae excīdendae. | null | |
Praedōnēs dēportātī. | null | |
Quamquam Jacobus Boasberg iudex cōnātus est prohibēre nē magistrātūs Americānī, sub lege saeculō duodēvīcēsimō in aliēnōs praedōnēs lātā, aliēnigenās vinculīs publicīs onerātōs deportārent, nihilōminus eōdem tempore duo aeroplāna praedōnum plēna et ab Americā iam profecta atque extrā diciōnem Americānam Salvātōriae app... | null | |
Itaque Nayib Bukēle, praeses Salvātōriānōrum, nūntiāvit ducentōs duodēquadrāgintā grassātōrēs Venetiōlānōs, quī sub commūnī nōmine “trāminis Araguae” ad scelera committenda essent coniūrātī, in suam diciōnem receptōs esse atque ad CECOT, maximum novī orbis terrārum carcer, esse dēductōs; | null | |
vigintī autem et trēs sub nōmine “Marae Salvatruchae” sociātōs, inter quōs duō essent dūcēs quōs magistrātūs Salvātōriānī interrogāre vellent. | null | |
Dūcēs latrōnum Mexicānōrum reī capitālium crīminum. | null | |
Zētae, quōrum grex hodiē appellātur Cōniūrātiō Septentriōnālis et Orientālis, ā magistrātibus Americānīs dēsignātī sunt hostēs terrōrem īnferentēs. | null | |
Americānī etiam Gravely nāvem bellicam et tēlīs onerātam mīsērunt ad Sinum Americānum, ubi līmitāneae potius nāvēs quam bellicae circumīre solent. | null | |
Dracō ad Statiōnem Caelestem pervēnit. | null | |
Hodiē, Dracō ad terram revertitur cum duōbus astronautīs Americānīs, quōs Boeing societās in caelum ēmīsit nec redūcere potest. | null | |
Vox Americae dēfuncta. | null | |
Vox Americae, ūna cum Radiophōniā Līberae Eurōpae et Radiophōniā Lībertātis, per quam nūntiī sententiaeque magistrātuum Americānōrum ad omnēs gentēs aliēnās propagābantur, est clausa. | null | |
Diurnāriī Vōcis Americae videntur novōs magistrātūs offendisse praecipuē quod nōluerint dīcere Palaestīnōrum gregem, quī sē Hamas vocat, terrōrem Israēlītīs īnferre. | null | |
Vīs ēlectrica dēficit Cūbānīs. | null | |
Quartum ē mēnse Octōbrī vīs ēlectrica Cūbānīs dēfēcit. | null | |
Regimen commūnisticum, quod vix satis petroleī ā Venetiolānīs prae ūtrīusque gentis pauperitāte emere potest, Americānōs culpāvit. | null | |
Belogrādī reclāmātur. | null | |
Trecentēna mīlia Serbōrum Belogrādī reclāmāvērunt in corruptōs magistrātūs, et praecipuē in Alexandrum Vučić, quī decem iam annōs vel minister prīmārius vel praeses ad gubernācula reī pūblicae sedet. | null | |
Indūtiae sublatae. | null | |
Indūtiae inter Palaestīnōs et Israēlītās sunt diē Lūnae sublatae, cum Israēlītae dēnuō coepissent impetūs in Palaestīnōs facere ad gregem latrōnum, quī Hamas sē vocant, excīdendum. | null | |
Ad quadringentōs Palaestīnōs inter prīmōs impetūs referuntur esse interfectī. | null | |
Dē pāce conciliandā disputātur. | null | |
Pergunt lēgātī Americānī cum Russīs dē pāce inter illōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā colloquī; | null | |
pergunt et Eurōpaeī inter sē colloquī dē iīsdem cōnsiliīs, quibus Russī acerrimē repugnant, vidēlicet satisdātiōnibus pācis quae mīlitēs occidentālēs et gentium Atlanticā Societāte coniunctārum ad fīnēs Russōrum addūcent. | null | |
Emmanuēl igitur Macron, praeses Gallōrum, quī oblītus esse vidētur Russōs quīntam partem Ūcrāīnae vī armōrum iam cēpisse et victōrēs in bellō ēvādere, dīxit nōn illīs sed Ūcrāīnēnsibus ēligendum esse utrum Eurōpaeīs licēret mīlitēs in Ūcrāīnam immittere. | null | |
Pergunt autem Russī Ūcrāīnēnsēs vincere, et praecipuē in Kurschā prōvinciā Russicā; | null | |
unde Americānī magistrātūs metuunt nē quantō diūtius morae colloquendō trāhantur, Russī tantō potentiōrēs in territōriō fiant Ūcrāīnēnsium. | null | |
Dē rēbus Haitiānīs. | null | |
Americānōrum administer rērum exterārum hortātur ut omnēs Americānī, qui quidem in Haitiā maneant, dē illā terrā fugiant. | null | |
Nam adeō labefactī videntur magistrātūs, et tantopere pollent latrōnēs, ut lēgēs nihil valēre videāntur. | null | |
Sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis vinculīs latrōnum tenentur. | null | |
Americānī dē Aethiopiā dēdūcuntur. | null | |
Americānōrum ministerium rēbus exterīs praepositum ēdīxit ut Americānī in Aethiopiā versantēs quam prīmum proficīscerentur, cum regimen Aethiopicum ruitūrum vidērētur. | null | |
Tigrāiēnsēs atque aliī factiōsī, quī bellum cīvīle in magistrātūs Aethiopicōs gerunt, vīrēs suās foedere coniunxērunt Vasintōniae in capite Americānōrum, ut ūnā vōce peterent nē Americānī auxilium darent Aethiopibus. | null | |
Sed cīvibus Tigrāiēnsibus fames imminēre putātur. | null | |
Aethiopēs ipsī, quibus dux est Abiy Ahmed Nōbeliānō praemiō pācis honestātus, prōhiben t nē Cōnsociātiō Omnium Gentium nēve aliae societātēs cibōs medicāminaque hūmānitātis causā praebentēs auxilium cīvibus Tigrāiēnsibus ferant. | null | |
Centēna mīlia hominum domīs suīs expulsōrum vel in Aethiopiā vel trāns fīnēs in Sūdāniā versantur. | null | |
Eurōpa in perīculō. | null | |
Argentorātī Jōsēphus Borrel Fontelles, Ūniōnis Eurōpaeae altus lēgātus rēbus exterīs et secūritātī praepositus, nuntiāvit Eurōpam in perīculum dēvēnisse, ut quae praeter vīgintī et septem exercitūs, quōs singulae gentēs Europaeae habērent, nullum habēret exercitum. | null | |
Itaque oportēre omnēs gentēs Eurōpaeās cōnsentīre dē novā legiōne—quīnque mīlibus mīlitum—Ūniōnis Eurōpaeae cōnstituendā. | null | |
Circum fīnēs Ūniōnis esse terrās quibus regimina dēlabī; | null | |
Ūniōnī placēre mundum Kantiānum cum in mundō esset Hobbesiānō, cūius multilaterālismus ovium lupīs variā cēderet nātūrā. | null | |
Rūthēnia Alba Eurōpae mīnātur. | null | |
In gelidā terrā nullīus inter Rūthēnōs Albōs seu Belorussōs et Polōnōs nunc versantur mīlia migrantium, quōs Rūthēnī Albī per suās saepēs trūsērunt, et Polōnī suīs ā fīnibus arcent. | null | |
Quī inter fīnēs versantur, ē terrīs Mahometānīs profectī cōnantur in Ūniōnem Eurōpaeam migrāre, saepe per Turcārum vel Ucrainōrum terrās, et multī magnam pecūniam solvērunt ut tūtī sed illēgitimē in Eurōpam per Belorussiam intrārent. | null | |
Ūniō Eurōpaea accūsat Alexandrum Lucasencō, tyrannum Belorussōrum, auxiliī migrantibus suppeditandī, quī in fīnēs Eurōpaeōrum cupiant contrā lēgēs intrāre. | null | |
Coram Consociātiōne Omnium Gentium lēgātī Estōnī, Gallī, Norvēgī, Americānī et Britannī questī sunt Belorussiam ideō migrantibus auxilium suppeditāre ut aliās terrās et fīnēs Ūniōnis Eurōpaeae redderet dēbiliōrēs, quibus Dēmētrius Polyanskius, lēgātus Russicus, respondit occidentālēs gentēs convīcium sibimet ipsīs face... | null | |
Prō suā parte Lukashenko Polōnōs improbāvit et rogāvit quid dē Polōnīs et Lettonibus hieme fieret, sī Rūthēnī Albī prōhibuissent nē petroleum in Eurōpam importārētur. | null | |
Seattlēnsēs anxiētāte labōrant. | null | |
Administrī pūblicī, quī populum numerant et dē populō ēiusque sententiīs inquīrunt, referunt Seattlēnsēs maximē omnium cīvium anxiētāte labōrāre. | null | |
Plūs quam dimidia pars cīvium percontantibus dē animō respondit sē nōn ūnō vel alterō diē sed saepe in mēnse angōre afficī. | null | |
Diēs Caelibum. | null | |
In Sīnīs undecimus diēs mēnsis ūndecimī, id est Novembris, propter iterātōs numerōs singulōs caelibibus dīcātus esse habētur, et Sīnae caelibibus abundant, quārē diēs ille omnium maximō fruitur commerciō. | null | |
Alibāba societās mercātōria, quamvīs regulīs et suspiciōne magistrātuum Sīnēnsium impedīta, mercēs nihilominus vendidit quārum pretium ad octōgintā quattuor billiōnēs nummōrum Americānōrum attigit. | null | |
Diurnāriī vērō Sīnēnsēs, quī in actīs Secūritātis Diurnīs dictīs vōcem magistrātuum proferunt, dīxērunt illō diē nōn dēbēre mercātum sed scientiam artēsque novās laudārī: | null | |
mercātum vulgārem parum cum mōribus Sīnēnsibus congruī. | null | |
Dracō in caelō. | null | |
Novum vehiculum caeleste, quod Dracō vocitātur, ad omnium gentium Statiōnem Caelestem pervēnit tūtum atque incolume. | null | |
Quattuor astronautae in caelum missī sunt, vidēlicet Matthias Maurer, Eurōpaeus, et Thomas Marshburn et Rex Charī et Caelia Barron, Americānī. | null | |
Discipulus periit. | null | |
Absalon Acosta, discipulus Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis, diē Veneris Houstōniae in Texiā cīvitāte cum octō aliīs iuvenibus, spectātōribus concentūs mūsicālis, periit. | null | |
Nam inter festa Astrōworld dicta, prope scaenam ubi crēbriōrēs erant spectātōrēs quam ut tutī essent, subitus concursus factus est, et quī in concursū dēlapsī erant etiam concalcātī sunt ab aliīs spectātōribus. | null | |
Absalon vīxit annōs ūnum et vīgintī. | null | |
Novum vīrus corōnātum. | null | |
Novus morbus, quī nōmen traxit ē corōnā quam virus ipsum gerere vidētur, per Vasintōniam cīvitātem grassātur, ubi quattuordecem diem obiērunt; | null | |
ūnus in Californiā cīvitāte est mortuus. | null | |
Per tōtum mundum periērunt tria mīlia, quōrum plērīque fuisse feruntur Sīnēnsēs. | null | |
Regimen Ītalōrum omnēs lūdōs litterārum studiōrumque ūniversitātēs clausit, ut morbus impedīrētur nē lātius grassārētur. | null | |
Eōrum, quī in Ītaliā morbō corōnātō periērunt, ferē omnēs sunt senēs quī aliīs corporis īnfirmitātibus iam labōrābant, quod etiam in Vasintōniā est vērum. | null | |
Indūtiae in Afghaniā. | null | |
Post duodēvigintī annōs Americānī et factiō latrōnum Talibānōrum, quī mālunt sēsē Phylarchiam Islamicam Afghaniae appellāre, indūtiās fēcērunt. | null | |
Prōmittunt Americānī sē intrā quinque mēnsēs tertiam partem cōpiārum dēductūrōs, cēterōs mīlitēs omnēs post quattuordecim mēnsēs, sī indūtiae fidēliter sint ā Talibānīs cōnservātae. | null | |
Dīxit praeses Americānus sē operam datūrum ut bellum in memōriā Americānōrum longissimum ad fīnem perdūcerētur et mīlitēs domum redūcerentur. | null | |
Indutiīs pactīs sēdecim mīlitēs Afghānī, sociī Americānōrum, sunt occīsī, et diē Mercūriī āeroplāna Americāna dēnuō impetum fēcērunt in Talibānōs quī tunc mīlitēs Afghānōs oppugnābant. | null | |
Dē comitiīs Americānīs. | null | |
In variīs cīvitātibus Americānīs, factiō sinistra comitia habuit quibus ūnus candidātus ēligerētur quī cum Donaldō Trump, candidātō factiōnis dextrae, mēnse Novembrī certāret. | null | |
Comitiīs habitīs, et aliīs dē favōre populī dēspērantibus, trēs tantum supersunt, quī officium candidātī ambiunt: | null | |
vidēlicet Bernhardus Sanders et Josēphus Bīden et Tulsia Gabbard. | null | |
Bolsonārus Americam vīsitat. | null | |
Jair Bolsonārus praeses Brasiliae Flōridam cīvitatem a diē Saturnī in diem Martis vīset. | null | |
Die Saturnī ille cum praeside Americānō in Lītore Palmārum ad Mare-ad-Lacum congrediētur; | null | |
etiam cum lēgātō mīlitārī et prīvātīs negōtiātōribus conveniet. | null | |
Graecī fīnēs tuentur. | null | |
Graecī referunt sē triginta et quinque mīlia immigrantium hāc hebdomade arcuisse postquam Turcārum regimen suōs prōhibuit nē quis migrantibus in Eurōpam obsisteret. | null | |
Annō bis millēsimō sextō decimō cum Ūniōne Eurōpaeā pactī sunt Turcae ut Sȳrōs aliōsque, quī sēsē profugōs vocant, impēnsō Eurōpaeōrum intrā Turciam alerent. | null | |
Quod tamen pactum nōn iam servātur nunc, cum Turcae bellum in Sȳrōs gerant. | null | |
Itaque inter sacrum et saxum stant decēna mīlia hominum, quippe quōs nēmō cupiat in suōs fīnēs excipere. | null | |
Sȳria et Libya sociantur. | null | |
Sȳrōrum praeses Bashar al-Assad, cuī oppōnuntur pleraque regimina Arābica, lēgātōs mīsit ad Khalīfam Haftar, cīvem Americānum quī orientālem partem Libyae occupat et tōtam Libyam capere cōnātur. | null | |
Uterque dux favōre fruitur Russōrum et infestum sē praebet Turcīs, quī tam in Sȳriā quam in Libyā mīlitant. | null | |
Iam duo Turcae in Libyā, in Sȳriā trīgintā et sex sunt interfectī, quibus in senātū Turcārum relātīs rēs ad manūs atque ad pugnam vēnit. | null | |
Recep Tayyip Erdogan praeses Turcārum cum Vladimīrō Putin praeside Russōrum congressus est diē Iōvis et indūtiās in bellō Sȳriācō nuntiāvit. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.