audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Vehicula pūblica sine vectūrā. | null | |
Luxemburgum omnem vectūram longīs raedīs trāminibusque ferriviāriīs sustulit, nē ullum pretium esset vel cīvibus vel peregrīnīs solvendum ut illī publicīs vehiculīs veherentur. | null | |
Magistrātūs enim spērant sē ūsum pūblicōrum potius quam prīvātōrum vehiculōrum prōmōtūrōs ac pauperibus succursūrōs, quippe quibus onerī fuerit vectūram pendere ut pānem lucrārent. | null | |
Novī magistrātūs Ītalōrum. | null | |
Bis iam in irritum cecidērunt rēgimina Ītalīs praeficienda prōposita, sed post longum intervallum tandem ēvāsērunt victōrēs. | null | |
Nam factiōnēs quae Liga et Quinque Stellae vocantur inter sē pactī sunt ut Iōsēphus Comes esset minister prīmārius et, quod anteā in dubiō fuerat, ministerium fiscī pūblicī darētur Iōannī Trīae, prōfessōrī rērum oeconomicārum, potius quam Paulō Savōnae, quī minister erit ā rēbus Eurōpaeīs. | null | |
Sergius enim Mattarella, praeses Ītalōrum, negāverat nē Savōna fieret minister fiscālis, nē ille cōnsiliīs tōtīus Eurōpae obstāret. | null | |
Nam novī magistrātūs adeō populārēs sunt ut Ūniōnī Eurōpaeae refrāgārī velle videantur. | null | |
Inter alia, quae ad Ītaliam spectant, Iōannes Claudius Juncker, praeses Conciliī Europaeī, dīxit sē graviter paenitēre diē Iovis dīxisse Ītalōs dēbēre, quam Ūniōnem Europaeam culpāre ob Ītalōrum pauperitātem, potius ipsōs plūs operis impendere, et pecūniā minus corrumpī, et dīligentius sē gerere. | null | |
Novus minister prīmārius Hispānōrum. | null | |
Petrus Sanctius creātus est novissimus minister prīmārius Hispānōrum, cum senātus sententiam dedisset dē magistrātū Mariānō Rajoy, ut cūius factiō nuper damnāta esset corruptēlae, abrogandō. | null | |
Sanctius, Sociālistīs praefectus, pactus erat et cum factiōne sinistrā, quae “Possumus” appellātur, et cum factiōnibus regiōnālibus Vasconum ac Catalaunōrum. | null | |
Catalaunī, quōs Rajoy repressit cum libertātem sibimet ipsīs peterent, dēnuō suī erunt iūris, quoad sub lēgibus Hispānōrum licet, neque ā Matritēnsibus diūtius regentur, sed diē Saturnī Quim Torra aliīque ministrī Catalaunī rīte inaugurābuntur. | null | |
Incertum autem vidētur quam diū Sanctius, quippe cūius Sociālistae tantum quartam partem senātūs habeant, possit in summō magistrātū manēre. | null | |
Itaque fierī potest ut comitia mox indīcantur. | null | |
Consistit Brasilia. | null | |
Quamquam Michāēl Temer, praeses Brasiliēnsium, mīlitēs iusserat viās etiam vī, sī necesse esset, aperīre, nihilōminus per Brasiliam viae usque ad diem Mercuriī mānsērunt raedīs onerāriīs statūtīs clausae. | null | |
Nam per tōtam rempūblicam viae interclūdēbantur ā raedāriīs, quī prīmum contrā tribūta in petroleum imposita reclāmāverant, dein vērō, postquam Temer precibus raedāriōrum cesserat, dē multīs aliīs rēbus reclāmābant, quārē ferē omne commercium suffōcābātur. | null | |
Dēficiēbat annōna macellīs; | null | |
caedēbātur pecus, quippe quod cibārī nōn posset; | null | |
clausa sunt gymnāsia ūniversitātēsque. | null | |
Dum Temer conātur raedāriōs plācāre, opificēs, quī prō pūblicā societāte Petroleo Brasileiro seu Petrobras dictā petroleum parant, coepērunt opere cessāre. | null | |
Tantum vīcēsima pars populī Temer magistrātum probat, cūius auctōritas in dubium vocātur. | null | |
Colombiānī iterum comitia habēbunt. | null | |
In Colombiā suffrāgia lāta sunt, nec quis futūrus sit praeses liquet. | null | |
Ivānus enim Dux, quī dextrīs partibus favet, māiorem partem suffrāgiōrum tulit, sed nōn satis ut praeses sine novīs suffrāgiīs ferendīs creārētur; | null | |
ex alterā parte Gustāvus Petrus, in sinistrās partēs prōnus et ōlim praefectus capitī Colombiae, quartam partem suffrāgiōrum accēpit. | null | |
Itaque inter Dūcem et Petrum certābitur dē summō magistrātū cōnsequendō. | null | |
Canadēnsium regimen petroleī ductum emit. | null | |
Regimen Canadēnsium inter triciēs et quadrāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarūm solvet ut petroleī ductum Trānsmontānum emat, quippe quō māior vīs petroleī ab Albertā prōvinciā ad Columbiam Britannicam ducātur, unde in Sīnās mittātur. | null | |
Necesse magistrātibus Canadēnsibus vidēbātur ductum incohātum nec perfectum emere, quia magistrātūs Columbiae Britannicae prōvinciae ūnā cum aborīginibus vehementer abnuerant nē per suās terrās petroleum ad mare trādūcerētur. | null | |
Nunc vērō, quia ductus in tōtīus reīpūblicae magistrātuum diciōnem pervēnit, nec prōvincia neque aborīginēs possunt obstāre, quīn opus ad fīnem dūcātur. | null | |
Iacobus Inslēus, gubernātor Vasintōniēnsium, Canadēnsibus vehementer sed frustrā contrā dīcit, nē orcae detrimentum caperent. | null | |
Alter et cōnsimilis petroleī ductus iamdudum exstat; | null | |
novus autem ductus efficiet ut vīs petroleī Sīnēnsibus vendenda septiēs augeātur. | null | |
Cētus monstruōsus Bellinghāmēnsis. | null | |
Novum monstrum in sīnū Samish appellātō apparuit: | null | |
cūius caput et longum collum ad sex pedēs super undās ēmergit, unde fit ut ā nonnullīs conferātur cum notissimō monstrō Calēdonicō, quod in lacū Ness natāre dīcitur. | null | |
Monstrum autem Bellinghamēnse, quod “Sammī” ā cīvibus perhibētur, est sculptūra, quae mīrā et subaquāneā compāgine materiae catēnārumque instructa vidētur ūnā cum aestū maris surgere recēdereve ac, sī aurae flant, etiam natāre. | null | |
Captīvus līberātus. | null | |
Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. | null | |
Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. | null | |
Terror in Vasintōniā urbe. | null | |
Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. | null | |
Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdisse; | null | |
quī et, dum comprehendēbātur, identidem clamābat ut Palaestīna līberārētur. | null | |
Foederālis Sedes Investīgandō nuntiāvit sē certiōrem factam esse Rodriguez nōnnulla scrīpsisse, quae vidērentur terrōrem in Isrāēlītās prōmōvēre; | null | |
necnōn participem fuisse gregum quī extrēmīs partibus sinistrīs favērent. | null | |
Colloquia inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs. | null | |
Colloquia prīma, quae post trēs annōs inter magistrātūs Russōrum et Ūcrāīnēnsium habita sunt, post duās hōrās nōn sine fructū sunt ad fīnem perducta. | null | |
Cōnsēnsī enim sunt lēgātī mille utrīusque gentis captīvārum līberāre, quae mūtua remissiō erit hūius bellī maxima. | null | |
Russī autem magistrātūs dīxērunt colloquia sibi placuisse, sē porro velle pergere cum Ūcrāīnēnsibus dē pāce conciliandā colloquī. | null | |
Coniūrātī in Ceirum Starmer. | null | |
In Britanniā duo hominēs, Rōmānus Lavynovych Ūcrāīnēnsis et Stanislaus Capiuc Romāniānus in occidentālī Ūcrāīnā nātus, reī sunt cōniūrātiōnis adversum Ceirum Starmer: | null | |
nam tria incendia fēcērunt in locīs, ubi Ceirus Starmer, minister prīmārius Britannōrum, ōlim habitāverat. | null | |
Incertum est, ob quam causam illī incendia fēcerint. | null | |
Eurovīsiō. | null | |
Basilēae in Cōnfoederātiōne Helveticā, Iōhannēs Pietsch, cantor Austriacus, victōriam tulit certāminis totīus Eurōpae, quod Eurovīsiō dīcitur. | null | |
Pietsch, contrātenor altus quī “Amōrem Perditum” cecinit, spērat sē cum Conchīta Wurst, quae annō bis millēsimō quartō decimō palmam rettulit, praefūtūrum proximō certāminī, quod in Austriā habēbitur. | null | |
Dan victor. | null | |
Comitiīs in Rōmāniā diē Sōlis habitīs, Nicūsor Dan victor ēvāsit. | null | |
Geōrgius Simiōn, quī priōribus in comitiīs vidēbātur plūrimum pollēre, Nicūsōrī concessit, postquam falsō nūntiāverat sē victōrem esse. | null | |
Magistrātūs autem Gallōrum negant id, quod Pavelus Durov, praefectus societātī Tēlegrammatī dictae, cūius ope hominēs clam atque ēlectronicē colloquuntur, accūsāvit, vidēlicet ā suīs speculātōribus postulātum esse, ut Tēlegramma arcēret hominēs dextrārum partium, quōminus dē rē politicā Rōmāniānōrum colloquerentur. | null | |
Sed, cum rumor illīus postulātiōnis ortus esset, Simiōn dīxit sē rogātūrum esse ut iūdicēs, quī priōra comitia abrogāvissent propter rumōrem, quō Russī per TikTok comitia clam aggressī esse putābantur, etiam novissima comitia abrogārent propter similem rumōrem, quō Gallī per Tēlegramma comitia clam aggressī esse putāba... | null | |
Nāvis Cōrēāna statim dēmersa. | null | |
Diē Mercuriī, Chongjin in Cōrēā Boreālī, novissima nāvis bellica, quae in mare dēdūcēbātur, subitō coram multīs necnōn etiam Kim Jong-un ipsō ēversa naufrāgium fēcit. | null | |
Kim ipse in nāvālia excanduit: | null | |
nōn modo calamitātem esse sed crīmen negligentiæ, quæ dignitātem totīus gentis maculāret nec tolerātum īrī. | null | |
Iussit porro nāvem, quae nunc mersa iacet, ante mēnsem Iūlium ē marī tollī reficīque. | null | |
Brennus Legrānus diem obiit. | null | |
Brennus Legrānus, quī et Brian Reynold Bishop Anglicē nōminātus est, Britannus et strenuus fautor Latīnitātis vīvae, diem obiit. | null | |
Quī nōn sōlum Latīnae linguae prōmovendae operam dedit sed etiam Volapüka linguae ūniversālis annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quartō creātus est septimus praeses, quī cifal eō sermōne vocātur. | null | |
Vīxit annōs nōnāgintā et ūnum. | null | |
Laudēs in Byrōnem Stayskal dicendae. | null | |
Byrōn Stayskal, professor ūtrīusque sermōnis quī saepissimē linguam Graecam nostrā in studiōrum Ūniversitāte docet, hōc annō acadēmicō peractō rude donābitur et in Colōrātam cīvitātem lārēs trānsferet. | null | |
Septindecim enim annōs docuit apud Occidentālem studiōrum Ūniversitātem Vasintōniēnsem. | null | |
Cūius gravis et melliflua vox nōnnullīs nōta est, quī Nūntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs auscultant. | null | |
In quem laudēs dicentur quartā hōrā, secundō diē mēnsis Iūniī, in centēsimō vīcēsimō prīmō conclāvī aedium Milleriānārum. | null | |
Hodiē, quartō diē mēnsis Iūliī, lībertātem Americānōrum celebrāmus, quī abhinc annōs dūcentōs quadrāginta et trēs, Georgiō Vasintōniō dūce, iūgum exuimus Britannōrum, quibus hodiē praeest Therēsia Māia et quī in Ūniōne Eurōpaeā hodiē saltem manent. | null | |
Praeses Americānus in fīnēs Cōrēae Septentriōnālis ingreditur Diē Sōlis Donaldus Trump, iam prīmus praeses Americānus quī cum tyrannō Cōrēae Boreālis congressus est, etiam prīmum sē fēcit, quī est in fīnēs Cōrēae Septentriōnālis ingressus. | null | |
Nam is diē Saturnī inter conventum Gentium Vīgintī per nuntiolum “Twitter” dictum ex inopīnātō invītāvit Kim Jong-un, tyrannum Boreālem, ut Panmunjom in ipsīs terminīs, quibus Cōrēae duae dīviduntur, proximō diē sēcum congrederētur. | null | |
Quod factum est: | null | |
atque dum summī magistrātūs inter sē salūtant, Donaldus ā Kim invītātus, et timēns nullum hostium dolum, fīnēs Cōrēārum trānsgressus est in terram Boreālem, cūius populus, nullā pāce post bellum Cōrēānum rīte confectā, adhūc nōmine tenus hostis habētur Americānōrum. | null | |
Praeses Merīdiōnālium, quī avidus montēs ascendit, annō praeteritō cum Kim sacrum montem Baectū et lacum caelestem vīsitāvit. | null | |
Aliquot annōs Moon summō nīsū conātus est Boreālēs suōs fīnitimōs Americānīs conciliāre, ad quem fīnem vidētur inter conventum Gentium Vīgentī haud frustrā operam dedisse. | null | |
Posteā Trump et Moon ad Domum Caerūleam, quae est sedes praesidis Cōrēānōrum Merīdiōnālium, recessērunt, ubi EXO gregem symphōniacōrum puerōrum, quī genere cantandī populārī et Cōrēānō, seu K-pop, ūtuntur, cognōvērunt hortante Īvancā Donaldī fīliā, quippe cūius ipsīus līberī carmina populāria et Cōrēāna adamārent. | null | |
Trump et Xī colloquuntur. | null | |
Magistrātūs Americānī et Sīnēnsēs, post rixās quās Sīnēnsēs mōvērunt cum concessiōnēs iam pactās īnfitiātī essent, dēnuō colloquuntur dē aequitāte commerciō restituendā. | null | |
Donaldus enim Trump et Xī Jinping in conventū Gentium Vīgintī pactī sunt nē Americānī portōria in mercēs Sīnēnsēs imposita augērent, ut Sīnēnsēs māiōrem vim frūmentī ab Americānīs emerent, ut liceat quoddam commercium esse inter Americānōs et Huāwei dum contrōversiae compōnuntur. | null | |
Quod īram mōvet nōnnullīs senātōribus Americānīs ad dextram factiōnem pertinentibus, quippe quī cupiant Huāwei ab omnī mercātū exclūdere. | null | |
Hongkongēnsēs cūriam occupant. | null | |
Diē Lūnae, quō vīcēsimus et secundus annus commemorātur postquam Britannī colōniam tyrannīs Sīnēnsibus tradidērunt, reclāmātōrēs, galbinīs galeīs indūtī atque umbellās ferentēs, vitreōs (sed validōs) sedis regiminis mūrōs ariēte percussērunt et cūriam breviter occupāvērunt. | null | |
In ipsā cūriā imāginēs senātōrum, quī tyrannidī Sīnēnsium favēre habentur, dīripuērunt; | null | |
et in pariētibus querellās postulātiōnēsque scrīpsērunt; | null | |
et vexillum colōniae Britannicae, quod ante Sīnēnsium tyrannidem Hongkongiae prōpōnēbātur, tribunālī affīxērunt. | null | |
Reclāmātōrēs enim nōlunt suam cīvitātem in diciōnem Britannōrum reddī, sed vexillō colōniae ostendendō volunt potius significāre ac docēre līberiōrem fuisse vītam sub illā dominiōne quam sub tyrannide Sīnēnsium. | null | |
Postulant reclāmātōrēs ut Carrie Lam magistrātū sē abdicet, et forma reīpūblicae adeo mūtētur, ut suffrāgia populō potius quam paucīs reddantur, et reclāmātōrēs vinculīs contentī līberentur. | null | |
Queruntur porrō magistrātūs dominīs Sīnēnsibus magis īnservīre quam populō suō favēre. | null | |
Magistrātūs Eurōpaeī selectī. | null | |
Magistrātūs, quī singulīs Eurōpaeīs cīvitātibus praesunt, inter sē agentēs aliōs magistātūs, quī Ūniōnī Eurōpaeae praeficiendī sunt, sēlegērunt. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.