audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
nam et reclāmandō et suffragiīs ferendīs cīvēs sunt locūtī. | null | |
Mēnse Novembrī exeunte praeses Americānus lēgem probāvit, quam senātus mīrā factiōnum concordiā tulerat, quā singulīs annīs recēnsērentur status et condiciō Hongcongiae ut poenae mercātōriae impōnerentur, sī Sīnēnsēs lībertātem Honcongēnsium rēstrinxissent; | null | |
nēve arma regiminī Hongcongēnsium venderentur. | null | |
Cōrēa Boreālis. | null | |
Reclāmātur in Galliā. | null | |
Centēnī mīlium Gallōrum reclāmant et ferē tertia pars omnium a suīs operibus dēsistunt. | null | |
Trāmina ferriviāria et āēroplāna stant, scholae clauduntur, tōta cīvitās turbātur. | null | |
Queruntur enim permultī dē cōnsiliō, quod cēpit Emmanuel Macron praeses, ad alimenta ēmeritīs rudeque dōnātīs opificibus destināta dēminuenda. | null | |
Nam Gallī cīvēs diūtius nunc vīvunt, quam eō tempore, quō illae pēnsiōnēs prīmum dabantur; | null | |
itaque fiscus, quō stipendia tribuuntur, dēficiet nisi aut pēnsiōnēs dēminutae erunt aut aetas, quā hominēs incipiunt eās accipere, erit aucta. | null | |
Hominēs quī commūnem opīniōnem metiuntur dīcunt opificēs scīre necesse fore lēgēs dē pēnsiōnibus lātās nōvāre nē fiscus dēficiat, sed īrā nihilōminus commovērī propter praesidis cōnsilium. | null | |
Latrō līberātus duōs occīdit. | null | |
Londīniī diē Veneris Usman Khan, latrō duodētrīgintā annōs nātus, quīnque cultrō percusserat in ponte Londīniēnsī antequam ipse ā custōdibus pūblicīs est occīsus; | null | |
ex illīs, quī erant oppugnātī, duo periērunt. | null | |
et annō bis millēsimō duodecimō vinculīs pūblicīs mandātus erat, cum mōlītus esset forum argentārium dīrumpere, et īnsuper tenendus erat ferē decem annōs diūtius; | null | |
sed is, ūnā cum aliīs latrōnibus ēiusdem sectae et Anjem Choudaray ipsō, līberātus est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum nē dīmidiam quidem partem poenārum ā iūdicibus indictārum explēvisset. | null | |
Festī diēs Bellinghamiae celebrandī. | null | |
Scholīs studiōrum Ūniversitātis peractīs multa et festīva Bellinghamiae aguntur ante diem nātālem Christī. | null | |
In Portū Amoenō diēbus Saturnī hominēs vehentur raedīs quās equī trahent et in forō Nātālīciō nundinābuntur vel Sanctum Nīcolāum vīsent. | null | |
In oppidō Lynden dictō agētur fabula scaenica et mūsicālis, cui titulus Narnia, et Ferndālī in tuguriīs ligneīs antīquō mōre, nōn sine crustulīs, feriae Nātālīciae observābuntur. | null | |
Crās, diē septimō, in mediā Bellinghamiā ubi nundinae singulīs hebdomadibus habentur, arbor pūblica ab urbī praefectā illūminābitur, et sīcera et socolātae potiō et crustula spectantibus offerentur, et nundinae Nātāliciae habēbuntur inter quās laetī hominēs carmina Nātālīcia cantantēs vagābuntur. | null | |
Dictātor sex hōrārum. | null | |
Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; | null | |
senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit. | null | |
Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse. | null | |
Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus. | null | |
Media “sociālia” juvenibus interdicta. | null | |
Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur. | null | |
Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent. | null | |
Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant. | null | |
Geōrgia dīvīsa. | null | |
Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur. | null | |
Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur. | null | |
Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit. | null | |
Bellum Sȳriacum. | null | |
Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur. | null | |
Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur. | null | |
Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī. | null | |
Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; | null | |
incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint. | null | |
Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; | null | |
neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt. | null | |
Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur. | null | |
Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant. | null | |
Gallī ex Africānīs gentibus expulsī. | null | |
Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; | null | |
deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī. | null | |
Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant. | null | |
Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt. | null | |
Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam. | null | |
Gallōrum magistrātūs expulsī. | null | |
Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit. | null | |
Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit. | null | |
Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum. | null | |
Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt. | null | |
Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre. | null | |
Cathedrālis Nostrae Dominae. | null | |
Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta. | null | |
Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. | null | |
Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum. | null | |
Trump reus factus. | null | |
Donaldus Trump, quī quadrāgēsimus et quīntus praeses fuit Americānus, etiam secundus omnium praesidum in iūs vocātur. | null | |
Accūsātur enim tabulārum falsārum, quod minus dēlictum accūsātor pūblicus dīcit in māius vertendum, cum dē minōribus dēlictīs agere nōn liceat post quinque annōs. | null | |
Fertur autem Trump annō bis millēsimō septimō decimō falsīs causīs datīs pecūniam suam et prīvātam duābus fēminīs dedisse. | null | |
Ante Trump, sōlus Ulixēs Grant in iūs vocātus est, ut quī, cum praeses ipse esset, celerior quam licēret raedā vectus esset. | null | |
Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, accūsātiōnem dēnuntiāvit ut machinātiōnem factiōsam, quā inimīcī Donaldī Trump vellent obstāre, nē ipse dēnuō praesēs fīeret. | null | |
Saudī dē pāce in Iemēn agunt. | null | |
Lēgātī Saudiānī in Iemēn iter facient quī cum Houthiānīs dē pāce agant. | null | |
Iemēnītae ferē decem annōs bellum intestīnum gerunt, cūius factiōnēs pugnant vice Saudiānōrum et Persārum, quī arma suīs suppeditābant. | null | |
Sērēs tamen nuper pācem inter Saudiānōs et Persās prōmōvērunt, unde consequitur ut factiōnēs Iemēnītārum etiam pacem compositūrae esse videāntur. | null | |
Bolsonārus redux. | null | |
Post exilium trium mēnsium Jair Bolsonārus, ōlim praeses Brasiliānus, in suam patriam regressus est. | null | |
Ā magistrātibus etiam vocātus est, quī testimōnium dīceret dē pretiōsīs gemmīs, sibi ā Saudiānīs principibus dōnō datīs, in quās nullum portōrium erat solūtum. | null | |
Quid magistrātibus respondisset Bolsonārus, nōn dīvulgātum est. | null | |
Antequam regressus est, custōdēs pūblicī et mīlitēs ad sedēs magistrātuum adductī erant, nē respūblica tumultū ēverterētur: | null | |
nam Brasilia dīvīsa est inter fautōrēs Bolsonārī, pristinī praesidis, et Lulae dē Silvā, quī nunc praesēs est. | null | |
Africa Merīdiōnālis sine vī ēlectricā. | null | |
Declārātiō instantis perīculī, quam Cȳrillus Ramaphōsa mēnse Februāriō propter vim ēlectricam dēficientem induxerat, subitō abrōgāta est. | null | |
Mēnse enim Februāriō vis ēlectrica dēnās hōrās singulīs diēbus intermissa est, nunc vērō cottidiē sēnīs; | null | |
nec putātur vis ēlectrica sine intermissiōne suppeditātum īrī ante annum. | null | |
Eskom, societas pūblica quae vim ēlectricam generat et inter cīvēs distribuit, fertur peculātiōne et furtū impedīta esse, nē suō mūnere fungātur. | null | |
Andrēas dē Ruyter, quī Eskom praefuerat, culpāverat Ramaphōsam et factiōnem ēius, ut quī pecūniā corruptī essent; | null | |
magistrātūs vērō negant sē corruptōs esse. | null | |
Annō proximō comitia habēbuntur per Africam Merīdiōnālem, et Ramaphōsa confidentiam populī perdidisse fertur, nec minimē propter vim ēlectricam cottidiē intermissam. | null | |
Gallia ardet. | null | |
Gallī pergunt reclāmāre in Emmanuēl Macrōn, ut quī sine assēnsū senātūs lēgēs mūtāre velit quō diūtius Gallī labōrent antequam liceat rūde dōnārī atque ut pēnsiō rūde dōnātīs nōn ē pūblicō fiscō solvātur sed societātibus prīvātīs administrētur. | null | |
Diē Iōvis reclāmātōrēs sēdem breviter invāsērunt prīvātae societātis Blackrock dictae, quae pēnsiōnēs administrat et magnum lucrum nōvīs dē lēgibus sibi faciet. | null | |
Hāītiānus interdictus. | null | |
Antōnius Blinken, Americānōrum praefectus rēbus externīs, commercium commeātumque interdīxit Gariō Bodeau, ōlim prīncipī īnferiōris camerae senātūs Hāītiānōrum, ut quī corruptiōne maculātus esset. | null | |
Americānī Canadēnsēsque coepērunt interdictiōne pūnīre magnātēs magistrātūsque Hāītiānōs. | null | |
Hāītia, nullīs comitiīs nuper habitīs, adhūc nullum habet senātum nec magistrātūs lēgitimōs. | null | |
Novus Pontifex Maximus Leō. | null | |
Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur. | null | |
Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus. | null | |
Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; | null | |
sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī. | null | |
Indūtiae inter Indōs et Pakistāniānōs factae. | null | |
Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant. | null | |
Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur. | null | |
Dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.