audio
audio
transcription
string
speaker
int64
unde quī solēbant aliōs servāre, nunc sēmet ipsōs servāre nōn possunt.
null
Magnam clādem utraque gēns passa est, quae in rēs oeconomicās magnum damnum diū īnferet;
null
quae clādēs esse pessima hūius saeculī fertur.
null
Commercium cum Vagneriānīs interdictum.
null
Americānī magistrātūs nūntiāvērunt gregem Vagneriānum, quō nōmine Russōrum mīlitēs mercēnāriī vocantur, esse crīminōsōs latrōnēs quī fīnēs gentium transgrederentur ad scelera patranda.
null
Sancītur porrō nē quis commercium cum illīs habeat nēve cum aliīs gregī sociātīs.
null
Dux latrōnum, Eugenius Prigozhin, Vladimīrī Pūtinī amīcus, quī et Pūtinī archimagīrus vocitātur, iam anteā sanctiōne erat interdictus.
null
Vagneriānī feruntur ad quinquāginta mīlia latrōnum habēre in Ūcrāīnā, quōrum decem mīlia sint latrōnēs voluntāriī, quadrāginta autem mīlia sint hominēs ā iūdicibus damnātī inque vincula ductī quī prō prōmissā lībertāte pugnent.
null
Vagneriānī porrō tam in Ūcrāīnā quam in variīs Africae terrīs iūs cum bellī tum gentium violāvisse et iniūriam cīvibus intulisse referuntur.
null
Corruptī Ūcrāīnēnsēs dīmissī.
null
Quīnque praefectī prōvinciārum et quattuor vice-ministrī et duō magistrātūs Ūcrāīnēnsēs dīmissī sunt, cum regimen cōnārētur corruptiōnem rādīcitūs extirpāre.
null
Nam sociī amīcīque, quī immēnsā pecūniae armōrumque largītiōne volunt Ūcrāīnōrum lībertātem contrā Russōs dēfendere, verēbantur nē illa dōna in mānūs avārōrum dēvenīrent.
null
Magistrātūs vērō instrūmenta ad vim ēlectricam generandam et alimenta mīlitum pretiīs longē auctīs prō prīvātīs dōnīs ēmisse videntur, dum cīvēs vī ēlectricā carēbant et mīlitēs prō cīvium lībertāte pugnābant.
null
Itaque prō bonō commūnī prīvāta avāritia est cohibenda.
null
Nam Holmiae ante sedem Turcārum lēgātiōnis cīvis Suētus in rē pūblicā versātus et fautor extrēmārum partium dexterārum Corānum, sacrās Mahōmetānōrum scriptūrās, modo combusserat, et aliī reclāmātōrēs hebdomade priōre effigiem praesidis Turcārum dē lampade tamquam patibulō suspenderant.
null
Licet enim in Suētiā sīc exercēre lībertātem dicendī, quamvīs gravem offēnsiōnem praebeat Turcīs.
null
Turcae porrō iam nōluerant Suētōs in Societātem Atlanticam admittere, cum Suētī Curdōs latrōnēs tegerent, quī terrōrem in populum Turcicum incutere solērent.
null
Suētī autem et Finnī cupiunt in Societātem ascīscī, cum timeant nē ā Russīs oppugnentur, sed nōn sine cōnsēnsū omnium sociōrum, inter quōs numerantur Turcae, rīte et iūre admittī possunt.
null
Iāpōnēs fāmīliīs succurrent.
null
Fūmiō Kīshida, minister prīmārius Iāpōnum, nuntiāvit sē prōvīsūrum, ut plūrēs līberī Iāpōnibus nascerentur, cum aut tunc aut numquam agendum sibi vidērētur.
null
Annō enim priōre pauciōra quam octingenta mīlia Iāpōnum nāta erant, et oportēbit plūrēs Iāpōnēs nāscī quī senescentēs cīvēs alant et cīvitātem rōborent.
null
Itaque Kīshida pecūniam auxiliō familiīs ferendō ērogandam duplicābit et novum ministerium ad famīliās līberōsque prōmovendōs constituet.
null
Pretiōsius enim est in Iāpōniā līberōs gignere ēducāreque quam in omnibus aliīs gentibus extrā Sīnās et Corēam Merīdiōnālem.
null
Dē rē Haītiēnsī.
null
In Portū Principis Haītiānōrum custōdēs pūblicī viās interclūsērunt et aeroportum invasērunt et domum Ariēlis Henrīcī, tyrannī quī nē in suā quidem domō pollēre vidētur, oppugnābant ut reclāmārent in latrōnēs, qui vim in custōdēs pūblicōs inferrent.
null
Quīnī enim custōdēs pūblicī singulīs mēnsibus ā latrōnibus interficiuntur, propter quās clādēs Ariēl Henrīcus, ut quī Haītiam in barbariem descendere sīverit, culpātur.
null
Nūper porrō quattuor hominēs, quōrum trēs tam Haītiēnsēs quam Americānī sunt, quartus vērō Colombiānus latrō mercennārius, coram iūdicibus Miāmiēnsibus in Flōridā cīvitāte reī factī sunt cōniūrātiōnis.
null
Nam dīcuntur coniūrātī esse quī Iuvenālem Moȳsen, praesidem Haītiānōrum, occīderent.
null
Trēs aliī, inter quōs numerātur Iōhannes Iōēl Iōsēphus, ōlim senātor Haītiānus, ūnā cum illīs ūnam causam dīcent.
null
Omnēs, quī in variīs terrīs ut Panamā et Rēpūblicā Dominicānā et Iamaicā comprehēnsī erant, in diciōnem Americānōrum redditī sunt, cum nullus lēgitimus magistrātus in Haītiā vidērētur superesse, quī iūs dīceret.
null
Præses Americānus reus.
null
Donaldus Trump, praeses Americānus, diē Martis in superiōre camerā senātūs rīte reus factus est, ab īnferiōre camerā senātūs accūsātus auctōritāte male abūtendī et senātuī officiendī.
null
Incertum est quō diē senātōrēs reum aut damnātūrī aut absolūtūrī sint, sed vērisimile vidētur senātōrēs factiōnis dextrae, quī in superiōre camerā pollent, praesidem, ut quī sit ēiusdem factiōnis, esse absolūtūrōs.
null
Praeses ipse iūdiciō abest et ad dītissimōs argentāriōs negōtiātōrēsque Tavaī in Helvetiā est contiōnātus.
null
Novus morbus in Sīnīs ortus.
null
Novus morbus, quī putātur ab animālibus in hominēs serpsisse, repertus est in Sīnēnsium urbe Wuhan dictā.
null
Quibus modīs, quam celeriter, quam lātē haec lues, quae novellum Corōnavīrus annī bis millēsimī ūndēvīcēsimī dīcitur, inter hominēs mānet, medicī adhūc nēsciunt.
null
Quod perīculōsissimum est, hoc Corōnavīrus ortum est paulō ante festōs diēs, quōs Sīnēnsēs solent observāre ad novum annum lūnārem inaugurandum.
null
Illōs diēs quotannīs ad ter milliēns centēna mīlia Sīnēnsium migrāre solent, ut cum famīliā novum annum salūtent.
null
Hōc autem annō ad quadringentiēs centēna mīlia hominum ab itineribus prōhibentur, nē morbus per tōtās Sīnās eōs in itinere comitētur nēve gentem Sīnēnsem omnīnō vastet.
null
Seattlī in Vasintōniā cīvitāte Americānā tenētur vir Snōhōmisēnsis, quī Sīnās nuper vīsit et putātur eōdem novō morbō laborāre:
null
quem medicī per īnstrūmenta automata sānāre cōnantur;
null
aliōquī sōlus tenētur in cellā medicā, nē lātius contagiō mānet.
null
Duo aliī Americānī certius referuntur pestilentiam contrāxisse.
null
Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra.
null
Diē Iōvis Elizabētha regīna Britannōrum, lēgem ā senātōribus lātam annuit, quā Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā tandem, post longās morās, mēnse exeunte dēscīscere incipiet.
null
Senātus tōtīus Eurōpae, prō suā parte, putātur diē Mercūriī assēnsum īrī.
null
Speculātōrēs Russicī ē Bulgariā expulsī.
null
Duo lēgātī Russicī, quī speculandī accūsantur, ā Bulgarīs expelluntur.
null
Per eōs Russī dē comitiīs habendīs et dē secūritāte energīae discere cōnābantur.
null
Trēs aliī Russī accusantur venēficiī affectātī:
null
nam Aemīlianus Gebrev, mercātor armōrum Bulgarus, ac fīlius ēius ferē necātī sunt venēnō similī illī, quō Sergius Skirpal Iūliaque fīlia ēius sunt in Britanniā interfectī;
null
Dionȳsius Sergeyev, quī etiam Sergius Fedotov appellātur, speculātor Russicus, putātur utrīque venēficiō esse praefectus.
null
Latrōnēs in Sȳriā ad fīnem perdūcuntur.
null
Exercitus Sȳrōrum refert latrōnēs, quī sēsē ISIS vocant, dē mājōribus prōpugnāculīs Sȳriīs esse dēbellātōs.
null
In Deir al-Zour, ultimam urbem quæ sub diciōne latrōnum subjecta manēbat, nunc ā Sȳrīs, Russīs, Persīs sociātīs est pax imposita.
null
Ex utrāque parte, tam in Sȳriā quam in Babylōniā, hostēs hūmānī generis nunc cohibentur, comprimuntur, dēbellantur.
null
Nova præsēs Catalaunōrum.
null
Soraya Sáenz de Santamaría creāta est præses Catalaunōrum, quōrum magistrātūs senātōrēsque nuper temptāvērunt ab Hispānīs dēscīscere.
null
Dūcibus seditiōnis ab omnibus honōribus officiīsque āmōtīs, Sáenz de Santamaría facta est prīma fēmina, quæ Catalaunīs præsit.
null
Carolus Puigdemont, prīstinus præses, nunc Bruxellīs versātur, nē reus fiat læsæ reīpublicæ;
null
nōndum vērō asȳlum petīvit, sed aliī conjūrātī vinculīs in Hispāniā tenentur.
null
Diē vīcēsimō prīmō mēnsis Decembris Catalaunī dēnuō sibi ēligent senātōrēs, unde novī magistrātūs creābuntur.
null
Hiems adest Bellinghamēnsibus.
null
Nōnnullæ viæ montānæ prope Bellinghamiam jam ineunte mēnse Novembrī clausæ sunt, cum prīmīs hujus annī nivibus regiō obtegitur.
null
Baker mōns, ubi ars nartandī ā Bellinghamēnsibus exercētur, ad novem pedēs nivium exspectat.
null
Per cælum suprā mare Pacificum prōtenduntur nūbēs niviferæ, quās hariolī imbrium et nivium “flūmen cæleste” vocant, quīnquiēns millēna mīlia passuum longitūdine.
null
Bellinghamia jam pulcherrimīs ornāmentīs hiemālibus honestātur et sub nivibus quasi sub lōdīce albā ac lūcidā hodiē jacet.
null
Vīrus Corōnātum.
null
Novum vīrus corōnātum nunc per tōtum mundum serpit ad dētrīmentum rērum oeconomicārum.
null
Praecipuē afflictī sunt Sīnēnsēs et Cōreānī Merīdiōnālēs.
null
Persae senātum suum clausērunt postquam nonnullī magistrātūs, inter quōs vice praeses numerātur, luem contraxerant.
null
In Eurōpā, Italī et Germānī referunt suōs cīvēs in morbum incidisse.
null
Commercium propter morbum est per Asiam cohibitum, et in nōnnullīs Sīnēnsium urbibus viae sunt vacuae, officīnae fabrīcaeque clausae.
null
Iāpōnēs et Singapūrēnsēs verentur nē oeconomiae suae contrahantur.
null
In Americānīs forīs bursālibus decima pars pretiī sortium est subitō sublāta.
null
Praeses Indōs vīsitat.
null
Praeses Americānus Indiam vīsitāvit, ubi ā Narendrā Mōdī ministrō prīmāriō exceptus ac rīte salūtātus est verbō propter artem Iōgicam notissimō, vidēlicet “Namastē.
null
” Coram centum mīlibus Indōrum praeses populārem formam reīpūblicae, quam Indī sibi fēcērunt, laudāvit et praecipuē harmoniam illam et concordiam, quibus cultōrēs diversārum religiōnum, ut Mahometānī et Hinduistae, pāce fruerentur.
null
Dōnum etiam accēpit ā ministrō prīmāriō datum, quod statua erat trium sīmiārum variīs gestibus indicantium nihil malī esse intuendum, audiendum, ēloquendum.
null
Dē rēbus Sȳriacīs.
null
Trigīnta et trēs mīlitēs Turcicī sunt in Sȳriā ūnō Russicō impetū interfectī, sed regimen Turcārum, ut quod mallet Sȳrōs quam Russōs culpāre, lēge tāliōnis coepit omnia castra Sȳriaca oppugnāre.
null
Turcārum custōdibus līmetāneīs etiam imperātum est nē quis profugīs Sȳriacīs, quī in Eurōpam transfugere vellent, obsisteret.
null
Quō factō Graecī, inter quōs mīlia aliēnigenārum crēbrīs in castrīs iam habitant, aliaeque fīnitimae gentēs Eurōpaeī sē parant ut līmitēs suōs tueantur.
null
Cyriacus Mitsōtākīs minister prīmārius Graecōrum Angelam Merkel, cancellāriam Germānōrum, dē fīnibus tuendīs cōnsuluit atque ēdīxit nē quis contrā lēgēs irreperet in Graeciam.
null
Antōnius Guterres, generālis secretārius Coetūs Omnium Gentium dēnuō ōrat, ut indūtiae in Sȳriā fiant.
null
Hosnī Mubarak mortuus.
null
Hosnī Mubarak, quī trīginta annōs post Anwar Sadat interfectum clavum imperiī ante obtinuerat quam cīvēs iugum tyrannidis excusserant, diē Martis diem obiit.
null
Annōs vīxit nōnāgintā et ūnum.
null
Gui Minhai damnātus.
null
Gui Minhai, auctor et bibliopōla Hongcongēnsis, est ā iūdicibus Sīnēnsibus damnātus et decem annōs vinculīs tenēbitur.
null
Vir Hongcongēnsis, ē Thailandiā in Sīnās abductus, cīvitāte erat Suēticus, quae tamen cīvitas nihil suō cīvī prōfuit.
null
Librōs enim in lūcem ēdiderat quibus fāma magistrātuum Sīnēnsium falsīs rūmōribus et ficticiīs sceleribus maculārētur.
null
Factiō populāris Thailandiae solūta.
null
Jūdicēs Thailandēnsēs factiōnem populārem, quae mīlitārī regiminī oppōnēbātur et tertia omnium Thailandiae factiōnum fuit magnitūdinis auctoritātisque ordine, dissolvērunt, factiōnisque principēs architectōsque ā pūblicīs rēbus gerendīs decem annōs prōhibuērunt.
null
Dux enim factiōnis, vir dīvēs quī annō priōre reclāmātiōnēs in regimen mōverat, etiam magnam pecūniam factiōnī dedit contrā lēgēs Thailandiae.
null
Exercitus ibi ex annō bis millēsimō quartō decimō summam potestātem obtinet, cui oppōnēbātur factiō populāris ac nunc dissolūta.
null
Sepulcrum Romulī inventum.
null
In forō Rōmānō sepulcrum cum ārā repertum est, quod sextō saeculō ante Christum nātum factum esse putātur.
null
Hominēs et rērum antiquārum et artis fodiendī perītī dīcunt ibidem nōn sepultum esse corpus Romulī ipsīus, quī Rōmam condidisse fertur, sed ēius pūblicam memoriam ibi esse cultam.
null