audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit. | null | |
Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere. | null | |
Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre. | null | |
Captīvus līberātus. | null | |
Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur. | null | |
Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī. | null | |
Pacta commerciālia. | null | |
Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur. | null | |
Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī. | null | |
Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum. | null | |
Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur. | null | |
Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō. | null | |
Latrōnēs Hāītiānī dēsignātī. | null | |
Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre. | null | |
Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent. | null | |
Principēs senātūs Colombiānōrum. | null | |
Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis. | null | |
Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās. | null | |
Comitia in Rōmāniā habita. | null | |
Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit. | null | |
Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt. | null | |
Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus. | null | |
Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit. | null | |
Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur. | null | |
Macron, Merz, Starmer nōn cum cōcaīnō dēprehēnsī. | null | |
Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō. | null | |
Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant. | null | |
Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit. | null | |
Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret. | null | |
Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur. | null | |
Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur. | null | |
Captīvī Americānī domum deductī
Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. | null | |
Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; | null | |
quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre. | null | |
Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. | null | |
Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur. | null | |
Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. | null | |
Bella Mercātōria. Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: | null | |
unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; | null | |
portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit. | null | |
Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam. | null | |
Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum. | null | |
Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent. | null | |
USAID recīsum
Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt. | null | |
Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur. | null | |
Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs. | null | |
Ministerium Educātiōnis recīdendum. Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum. | null | |
Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur. | null | |
Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit. | null | |
Thēra mōta. Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur. | null | |
Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet. | null | |
Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta. | null | |
Hodiē est septimus diēs mēnsis Decembris, dies nigrō lapillō numerandus, cum hōc diē abhinc annōs ūndeoctōginta imperium Iāpōnicum ex inopīnātō impetum in Portum Margarītārum fēcerit. | null | |
Ūnae Sīnae, ūnum systēma. | null | |
Hongcongiae, omnēs senātōrēs factiōnis populāris, quae Sīnēnsium tyrannidī opposita erat, sē honōribus omnibus abdīcāvērunt, cum Sīnēnsēs novam lēgem in Hongcongiam imposuissent quā Sīnēnsibus licēret senātōrēs sibi oppositōs comprehendere atque in iūs trahere. | null | |
Itaque periit illa ratiō vivendī, quā Hongcongia tam sub diciōne Sīnēnsium quam suī iūris erat, et quā sub Sīnēnsium nōmine ūnō duo systēmata seu rēs pūblicae flōruerant. | null | |
aliquot mensēs vinculīs continēbuntur. | null | |
Cūria Guatemālēnsium incēnsa. | null | |
In Guatemālā reclāmātōrēs, propter cōnsilia austeritātis imponendae īrātī, cūriam senātūs incendērunt. | null | |
Reclāmātōrēs dīcunt sē timēre nē pecūnia pūblica aedificandō potius quam cīvium salūtī inter pestilentiam tuendae tribuātur. | null | |
Alexander Ioannes-Matthaeus Falla, summus magistrātus Guatemālēnsium, dīxit cūriam esse incēnsam terrōris populō incutiendī causā. | null | |
Reclāmātur in Galliā. | null | |
Mīlia Gallōrum reclāmant in novam lēgem, quā prohibērī potest nē imaginēs custōdum pūblicōrum divulgentur. | null | |
Timent reclāmātōrēs nē, lēge ratā, pūblicī custōdēs immūnitāte concessā effrēnātī in cīvēs saeviant. | null | |
Quod oleum camīnō addit, Michāēl Zechler, mūsicus, ā custōdibus pūblicīs est saevē verberātus. | null | |
Bellum in Aethiopiā. | null | |
Bellum cīvīle gestum est in Aethiopiā, cūius summus magistrātus, Abiy Ahmed, erat Nobeliānō praemiō pacis priōre annō honestātus. | null | |
Mīlitēs illīus Ahmed Mecellam urbem Tigrāiēnsium post brevia proelia cēpērunt, sed diurnariīs exclūsīs incertum manet an Tigrāiēnsēs, quī septentriōnālem partem Aethiopiae incolunt, pergant mīlitibus resistere. | null | |
Tigrāiēnsium Factiō Populō Līberandō, quōrum dux Debretsion Gebremichāēl in montibus latitat, ferē trīginta annōs ante Ahmed ēlectum Aethiopiam rexit. | null | |
Stanislāus Tekiēlī diem obiit. | null | |
Stanislāus Tekiēlī, diurnārius Polōnicus et fautor sermōnis Latīnī, diem obiit. | null | |
In Sīnīs atque in Iugoslaviā inter bella cīvīlia acta rettulit, necnon etiam nuntiōs Latīnōs Ephēmeridem dictōs aliquot annōs ēdidit. | null | |
Tekiēlī porro dē ēlegantiā sermōnis Latīnī duōs conscripsit librōs, quī Burdubasta et Burdubasta bis inscrībuntur. | null | |
Sub nōmine Iconoclastis quoque sententiās suās per rete ūniversāle ēdidit. | null | |
Vixit annōs quinque et quinquāginta. | null | |
Terror Bellinghamiae. | null | |
Bellinghamiae duae fēminae sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsae et reae factae sunt terrōris prōmōvendī. | null | |
Nam Samantha Brooks et Ellen Reiche dēprehēnsae sunt ad orbitās ferriviāriās, ubi occultē systēmata ēlectronica, quibus trāmina ferriviāria dē perīculō monentur, sic turbāvērunt, ut trāmen sufflāminibus automaticīs subitō tardārētur et paene exorbitāret. | null | |
Reiche baccalaureātūs gradum adepta erat in nostrā studiōrum ūniversitāte, ubi sermōnī studuerat Theodiscō. | null | |
Herbertus McMaster nōminātus. | null | |
Donaldus Triumphus præses Reīpūblicæ nōmen dedit Herbertī McMaster locumtenentis dūcis exercitūs quī succēdāneus creētur cōnsiliārius rēbus mīlitāribus speculātōriīsque præfectus, postquam Michaël Flynn coactus est sē munere abdicāre ob rumōrēs Russicōs. | null | |
Herbertus McMaster habētur prūdēns ac temperātus, et diū in bellum Indosinēnse invectus est. | null | |
Plūrēs dēportandī. | null | |
Īdem præses novīs litterīs imperāvit ut ministrī lēgēs, quæ ad aliēnigenās spectārent, ex æquō exsequerentur. | null | |
Obamā enim præside nōn omnēs, quī secundum legēs dēportandī erant, sed vel novissimī vel scelerātissimī sunt ē fīnibus exāctī; | null | |
novīs verō regulīs iubētur ut nullum discrīmen fiat inter eōs, quī diū intrā fīnēs Reīpūblicæ atque in pace vixerint, et aliōs, qui modo nuper advēnerint vel in scelere sint dēprehēnsī. | null | |
Africa Merīdiōnālis ā Tribūnālī Omnium Gentium nōn dēscīscet. | null | |
Iūdicēs Africæ Merīdiōnālis negāvērunt licitum fore Iacobō Zumæ præsidī fœdus illud rumpere quō ea terra in diciōnem Tribūnālis Omnium Gentium vēnisset, immō etiam inter conditōrēs illīus tribūnālis facta esset. | null | |
Annō autem bis millēsimō quīntō decimō Zuma recūsāvit nē Omar Hassan al-Bashir præses Sudaniēnsium comprehenderētur et Tribūnālī traderētur. | null | |
Zūmæ regimen multīs modīs nuper turbātum esse vidētur: nam mēnse ineunte senātōrēs Africānī questī sunt Zumam, quippe quī tumultūs ac ēversiōnem suī regiminis timēret, mīlitēs in regiōnem senātōriam indūxisse; et aliī tumultūs in aliēnigenās moventur. | null | |
Flōrēs omnibus venduntur. | null | |
Summī Iūdicēs Vasintōniæ cīvitātis jussērunt nē cuī cīvī commercium negētur propter voluntātem sexuālem. | null | |
Mercātor enim flōrum recūsāverat nē flōrēs venderet virīs duōbus, quōrum in vōtīs erat nuptiās suās celebrāre; | null | |
mercātor porrō Christī fidēlis crēdidit sibī nōn licēre auxilium ferre virīs tālēs nuptiās agentibus. | null | |
Jūdicēs verō Vasintōniēnsēs, sicut plūrimī per tōtam Rempūblicam, cēnsent licitum esse dēbēre emptōribus ā quōlibet mercēs emere, sed venditōribus nōn licēre inter emptōrēs facere discrīmen. | null | |
Turcae Sȳrīque quassātī. | null | |
Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur. | null | |
Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa. | null | |
Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre. | null | |
Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt vigilēs ipsī: | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.