audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Sepulcrum herōis post duōs annōs aperiētur peregrīnīs, quī voluptātis causā Rōmam vīsitābunt.
null
Contrōversia dē statuīs.
null
Id enim, quod ā Graecīs additum esse fertur, praecipuē attinēre putātur ad marmoreās statuās, quae ōlim Athēnīs Minervae templum ornāvērunt et nunc in Mūsaeō Brittanicō cōnservantur.
null
Negant vērō Britannī sē statuās illās redditūrōs.
null
Minister Prīmārius dē morte uxōris in suspiciōnem venit.
null
Thomas Thābānē, minister prīmārius Lesothiānōrum, quī accūsātur caedis suae priōris uxōris, in iūs vocātus nōn ambulāvit:
null
sed in Africam Merīdiōnālem trānsīvit, ubi medicum adhibēret.
null
Potlācō fīlius Thomae negāvit patrem fūgisse.
null
Uxor, quācum Thābānē in matrimōniō nunc est coniunctus, iam accūsāta est ēiusdem caedis;
null
pristina vērō uxor ab assassīnō seu latrōne mercēde conductō interfecta est duōs diēs antequam Thomas Thābānē secundum creātus est minister prīmārius;
null
ante mortem uxōris quinque annōs causae dīcēbantur dē divortiō faciendō.
null
Commūnistæ Sinēnsēs congrediuntur.
null
Sinēnsium factiō Commūnistica, Pecīnō congressa, dē stātū Sinēnsium rērumque futūrārum dēlīberat.
null
Ējus imperium quīnque annōs prōrogātum īrī putātur.
null
Eurōpa populāribus suffrāgiīs quatitur.
null
Nuper inter multās gentēs Eurōpæās suffrāgia lāta sunt, quibus stātūs rērum pūblicārum quatiuntur.
null
In Austriā, Sebastiānus Kurz, juvenis trīginta et ūnum annōs nātus Factiōnem Populārem, quæ ad partēs dextrās tendit, ad victōriam dūxit.
null
Catalaunī conātī sunt suffragiīs populāribus dēcernere utrum lībertātem sibi vindicārent an Hispānīs essent dictō audientēs;
null
sed regimen Matritēnse, ut cuī Catalaunōrum plēbiscītum videātur speciēs sēditiōnis, urnās comitiālēs abstulērunt et prōmōtōrēs lībertātis comprehēnsōs vinculīs tenent.
null
Latrōnēs Raqqā expulsī.
null
Latrōnēs Mahometānī, quī ōlim dictitābant sē chalīfatum sīve imperium sibi in Sȳriā et Chaldæā condidisse, ē Syrōrum urbe Raqqā dictā, capite ējusdem imperiī, sunt ā sociīs Americānōrum post prœlium quattuor mēnsium expulsī.
null
Latrōnēs, quī sēsē ISIS appellāvērūnt, annō bis millēsimō quartō decimō urbem cēperant et trēs annōs in illā urbe regnāvērunt.
null
Lummī novum īnsigne sculpunt.
null
Lummī sīve Populus Maris, quæ gēns prope Bellinghamiam patriam suī jūris intrā fīnēs Americānōrum habet, īnsigne exhibet et ad variās urbēs mittet, quō cīvium animī ad ea perīcula, quæ silvīs et flūminibus et maribus imminent, contemplanda vertantur.
null
Tālia īnsignia, quæ totem vocantur, Indiānī dē singulīs arborum truncīs sculpunt et pigmentīs colōrant et imaginibus hominum animāliumque ornant.
null
Hōc in īnsignī, ā capite ad calcem, cōnspiciuntur vir intrā lūnam sedēns et ante ignem precēs effundēns, deinde hominēs variārum gentium quī eandem habent speciem nisi colōrem, tandem fābula ursī nimis avārī, quī, cum nimiam vim salmōnum glūtīvisset, parum relīquit quō habēret, unde ipse posteā vescerētur.
null
Kim Iong Nam Interfectus.
null
Kim Iong Nam, frater tyrannī Coreānōrum Septentriōnālium, est Kualae Lumpuriae in āeroportū ā duābus assassīnīs fēminīs venēnō quōdam, ut apparet, armātīs interfectus.
null
Kim, quī ōlim vidēbātur hēres fore Kim Iong Il tyrannī, annō bis millēsimō ūnō comprehēnsus erat cum litterīs commeātūs adulterātīs, quibus conātus est in Iapōniam irrepere ut magicum regnum Disnēiānum vīseret;
null
dein exul inter Macaunēnsēs acerbē invehēbātur in fratrem suum, quī patre dēfunctō successit in tyrannidem Coreānōrum.
null
Vīxit annōs sex et quadrāgintā.
null
Principissa absolūta.
null
Cristīna, soror rēgis Hispānōrum, quae vītam potius inter Helvētiōs nunc agit, absolūta est tribūtī effugiendī.
null
Omnium rēgiā stirpe nātōrum prīma, post rēgālem potestātem in Hispāniā rēstitūtam, coram iūdicibus causam dīxit.
null
Marītus vērō pecūlātūs damnātus sex annōs in vinculīs tenēbitur.
null
Triumphus nova cōnsilia de Palaestīnīs capit.
null
Diē Mercuriī Donaldus Triumphus praeses Reīpūblicae negāvit sē fautūrum esse cōnsiliīs, quibus Palaestīnī patriam suō ipsōrum iūre regerent, affirmāns sēsē crēdere ūnum dēbēre esse Isrāēl.
null
Ex annō bis millēsimō secundō Americānī hortābantur ut Palaestīnīs darētur iūs patriaque propria, nēve Isrāēlītae Palaestīnīque sub eādem diciōne commiscērentur.
null
Triumphus fātur sē velle pācem inter Isrāēlītās Palaestīnōsque conciliāre, nec suā referre quā viā illae gentēs ad eum fīnem perveniant.
null
Bellinghamēnsēs nōlunt aliēnōs dēportāre.
null
Custōdēs pūblicī Bellinghamēnsēs negant sē auxiliō fore mīlitibus līmitāneīs, quōrum est aliēnigenās dēportāre quī sine licentiā intrā Reīpūblicae fīnēs versantur;
null
sed nōmen asȳlī nōn sibi vindicābit Bellinghamia.
null
Māiōrēs urbēs Boreoccidentālēs, ut Seattlum Portlandiaque, iam asȳla statuērunt, ubi inquilīnī illicitī tegerentur.
null
Bellinghamiae verō nōn inquīrētur dē cīvitāte aliēnōrum, nisi eōrum quī in manifestō scelere erunt dēprehēnsī.
null
Raedariī Canadēnsēs comprehēnsī.
null
Ottavae prope senātum Canadēnsium raedāriī, quī quinque hebdomadēs reclāmant in mandātum, quō prohibētur nē quis nisi īnsitiōne contra luem coronāriam munītus mercēs inter Canadam et Americam vehat, nunc ā custōdibus pūblicīs comprehenduntur et dē viīs āmoventur.
null
Justīnus Trudeau, summus magistrātus Canadēnsium, ēdīxit, nē quid detrimentī rēs pūblica caperet, auctōritātem extraordināriam sibi arrogandam, ut raedae in viīs illegtimē statūtae uncō abstraherentur.
null
Senātus, quem secundum lēgēs intrā hebdomadem oportet auctōritātem extraordināriam aut probāre aut abrogāre, nōn ante raedās abstractās et reclāmātōrēs comprehēnsōs congrediētur.
null
Domūs quoque argentāriae, quibus raedāriī pecūniam suam crediderant, coactae sunt ā magistrātibus illam pecūniam retinēre;
null
nec licet raedāriīs causam dīcere dē pecūniīs repetundīs.
null
Nam decēna mīlia Americānōrum cōnāta sunt ad centiēs centēna mīlia dollāriōrum raedāriīs mittere Canadēnsibus.
null
Ucraīna nōn excīsa.
null
Hāc quidem hebdomade nullī mīlitēs in Ucraīnam invāsērunt.
null
Russī, quī magnās copiās ad līmitem mōvērunt, dīcunt sē mīlitēs suōs intrā suōs fīnēs exercēre, quod sit iniūriae nēminī.
null
Americānī vērō et Britannī monent Russōs ideo simulāre sē mīlitēs exercēre, ut copiās habeant sīc parātās et dispositās quae facillimē in Ucraīnam impetum faciant;
null
Russōs porrō cupere vītāre, nē Ucraīna in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscātur.
null
Nulla autem incursiō facta est, et pax adhūc manet inter Ucraīnōs et Russōs.
null
Comitia Hongcongēnsia dīlāta.
null
Carola Lam, praefecta Hongcongēnsium, quōrum cīvitas ōlim erat lībera et populāris, nunc vērō sub tyrannide Sīnēnsium iacet, nūntiāvit comitia, quibus licet populō fingere sē quantulamcumque vōcem habēre et inter candidātōs Sinēnsibus dictō audientēs ēligere, esse propter perīculum luis corōnāriae in mēnsem Māium diffe...
null
Rogāta an ipsa candidata futūra esset, nihil ad argumentum respondit.
null
Gallī ē Maliā expellendī.
null
Mīlitēs Maliēnsēs, quī rempūblicam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēvertērunt atque auxilium ā Russīs impetrāvērunt, cēnsent Gallōs expellendōs.
null
Gallī enim ab annō bis millēsimō tertiō decimō castra in Maliā et quattuor aliīs terrīs Africānīs pōnunt, unde latrōnēs Mahometānōs cohibeant nē rēs pūblicās ēvertant;
null
sed in tribus terrīs, vidēlicet Maliā, Burkinā Fasō, et Tzadiā seu Garamantiā, mīlitēs magsitrātibus ōlim fidēlēs potius quam latrōnēs Mahometānī rēs pūblicās ēvertērunt.
null
Emmanuēl Macrōn, summus magistrātus Gallōrum, nūntiāvit mīlitēs suōs intra sex mēnsēs in Nigritāniam dēductum īrī.
null
Multī autem Maliēnsēs putant Gallōs parum fortiter fēcisse contrā Mahometānōs et fortasse ideō, quō diūtius auctōritās Gallica in Africā exerceātur.
null
Mandāta Vasintōniāna mēnse Martiō abroganda.
null
Jacobus Inslee, summus magistrātus Vasintōniēnsium, nūntiāvit mandāta, quibus omnēs intūs saltem oportet pannum ante os gerere, diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī tollenda.
null
Opperiendum esse usque in Martium, ut pecūnia pūblicae salūtis tuendae dīcāta dē rē pūblicā cīvitātī transferrētur.
null
Mandāta illa mediō annō bis millēsimō vīcēsimō invaluērunt.
null
Quattuor partēs omnium Vasintōniēnsium iam sunt salūtiferā īnsitiōne rōborātae.
null
Conveniunt hostēs tamquam amīcī.
null
Singapūrae Donaldus Trump praeses Americānōrum congressus est cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium.
null
Quem conventum Moon Jae-in, praeses Corēānōrum Merīdiōnālium, diē Iovis laudāvit hīs verbīs:
null
“Non sōlum Americānī et Corēānī Merīdiōnālēs et Iaponiēnsēs sed etiam omnēs per tōtum mundum nunc līberātī sunt metū bellī impetūsque atomicī.
null
” Iaponiēnsium lēgātī nunc conantur efficere ut Shinzō Abē, minister prīmārius, etiam cum Kim Jong-un colloquātur dē captīvīs Iaponiēnsibus, quōs Corēānī Septentriōnālēs abhinc fere quadrāgintā annōs, Kim Il-sung tyrannō, abduxērunt quī sermōnem Iaponicum speculātōrēs Corēānōs docērent ac latrōnibus nūberent.
null
Periit dux latrōnum.
null
In Kunar orientālī prōvinciā Afganistāniae, Mullah Fazlullah, dux latrōnum, quī vocantur Tehrik-e-Taliban seu Talibānī Pakistāniānī, ūnā cum quinque aliīs latrōnibus, interfectus est per āēroplānum automatum Americānum, quod raedam, quō latrōnēs vehebantur, tēlō ēminus dēlēvit.
null
Fazlullah annō bis millēsimō duodecimō iusserat Malālam Yousafzai, puellam quindecim annōs nātam, occīdī, nē illa ērudītiōnem puellārum prōmōvēret, necnōn annō bis millēsimō quartō decimō imperāvit ut centum et quadrāgintā puerī et magistrī in lūdō litterārum Pakistāniānō trucīdārentur.
null
Eius mortem sunt et magistrātūs Pakistānī et Talibānī superstitēs testātī.
null
Ītalia migrantibus clausa.
null
Matthaeus Salvīnus, Italōrum administer ab internis negotiis, abnuit nē nāvēs immigrantium plēnae in portūs Itālōrum intrārent.
null
Nāvis igitur “Aquarius” dicta, quae sescentōs naufragōs Africānōs suscēperat et Ītaliam petēbat, nunc ad Hispāniam potius cursum dīrigit, cum Petrus Sanctius, summus magistrātus Hispanōrum, Valentiae portum aperuit quī Aquarium reciperet cum Ītalia esset dēnegāta.
null
Quibus factīs Emmanuel Macrō, praeses Gallōrum, vehementer invectus est in Ītalōs, ut quī negligenter et mōre Cynicō agerent;
null
cui Salvīnus respondit Gallōs dēbēre novem mīlia profugōrum excipere quōs pactī sunt sē esse exceptūrōs;
null
sed eōsdem Gallōs decem potius mīlia, quī ad Galliae līmitēs pervēnissent, arcuisse.
null
Dum Aquarius ad Hispāniam nāvigat, celox bellica et Americāna, Sextae Classis, Trenton appellāta, quippe quae naufragium occurrerit et quadrāgintā et unum servāverit, prope Libyam exspectat dum sciat quae gēns naufragōs sit in terram acceptūra.
null
Novus “axis volentium” prōpositus.
null
Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriacus, atque Horst Seehofer, Germānōrum minister rērum interiōrum, nuntiāvērunt sē velle cum Itālīs novum “axem volentium” condere ut migrātiō aliēnigenārum, quī iniussū Eurōpaeōrum in Eurōpam adveniunt, cohibērētur.
null
In vōtīs magistrātuum est, ut līmitāneī Austriacī Germānīque in Albāniam mittantur, quī clandestīnās advenās arceant.
null
Quod cōnsilium vidētur Angelae Merkel, cancellāriae Germānae, displicēre, cūius auctōritas pendet dē concordiā servandā inter dīversās factiōnēs, quae in prīmīs dē migrātiōne dissentiunt.
null
Epistola Colōnī bibliothēcae Vaticānae reddita.
null
Epistola Christophorī Colōnī quintō decimō saeculō exeunte scripta atque in sermōnem Latīnum versa, cūius exempla tantum ad octōginta supersunt, bibliothēcae Vaticānae per Callistam Gingrich, legātam Americānam, est reddita.
null
Annō enim bis millēsimō ūndecimō bibliothēcārius quīdam Vaticānus, ut quī suspicārētur Vaticānōrum exemplum esse adulterātum, Americānōs rogāvit ut vērum exemplum quaererent.
null
Quod apud dīvitem furtī īnscium est inventum et Vaticānīs libenter redditum, sīcut anteā exempla ēiusdem epistolae reddita sunt Catalaunīs abhinc hebdomade et Italīs annō bis millēsimō sextō decimō.
null
Novum Braxātōrium Bellinghamiae.
null
Novum Braxātōrium, cui nōmen Geminae Sorōrēs, ingentibus in aedibus, quae ōlim apothēca fuērunt, stābit:
null
ubi nōn sōlum varia genera cervesiae braxābuntur seu coquentur mōribus et Germānīs et Belgicīs, sed etiam popīna erit et hortī amoenī ubi cervesia hauriētur.
null
Centum et trīgintā statim petuntur opificēs et coquī et caupōniī ministrī, quī ibi mūnere fungentur.
null
Gliscit igitur Bellinghamia et crescit cultus cerevisiae.
null