audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus. | null | |
Ultimā hūius spatiī acadēmicī hebdomade peractā, nuntiōs Latīnōs inter fēriās aestīvās intermittēmus. | null | |
Itaque Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs iterum ēdentur mense Octōbrī. | null | |
Cūrāte ut valeātis. | null | |
Līs inter Mexicānōs et Aequitōriānōs. | null | |
Mexicānī et Nicaraguanī omnēs suōs lēgātōs ab Aequitōriā dēduxērunt, postquam custōdēs pūblicī Aequitōriānī impetum in Mexicānōrum lēgātiōnis sēdem fēcerant et Gēorgium Glas, quī ibi asȳlī iūre ūtēbātur, comprehendērunt. | null | |
Glas enim, quī ōlim fuerat vice-praeses Aequitōriānōrum, bis damnātus est corruptēlae et pūblicīs vinculīs tenēbātur donec līberātus erat ā praetōre, in quem ipsum altera quaestiō habētur dē dīversō corruptēlae crīmine. | null | |
Sed in Glas līberātum dēnuō coepit tertia quaestiō dē corruptēlā habērī. | null | |
Glas igitur ad Mexicānōrum lēgātiōnem confūgit ut iūs asȳlī sibi posceret, cum dīceret sē propter inimīcitiās politicās in iūs vocārī. | null | |
Aequitōriānī porro, antequam impetum in sēdem lēgātiōnis fēcērunt, Mexicānōrum lēgātam persōnam nōn grātam dēnuntiāverant atque eam statim ē finibus ēgredī iusserant. | null | |
Aliae gentēs Americānae, inter quās et Brasiliānī et Argentīnī numerantur, impetum in sēdem lēgātiōnis factum, ut rem contrā iūs gentium, strenuē improbāvērunt. | null | |
Dē Indiā et Pakistāniā. | null | |
Postquam diurnāriī Britannī divulgāverant Indōs vigintī hominēs intrā fīnēs Pakistāniānōrum, occīdisse, Rajnath Sing, Indōrum minister mīlitāris nuntiāvit suōs parātos esse in Pakistāniam incursiōnem facere ut fugientēs interficerent latrōnēs. | null | |
Magistrātūs autem Pakistāniānī orātiōnem Indicam improbāvērunt. | null | |
Nec sōlī Pakistāniānī queruntur dē Indōrum transgressiōnibus, nam etiam Canadēnsēs iam quaestiōnem habent dē morte hominis Sichiēnsis quam suspicantur Indōs sīcāriōs perpetrasse. | null | |
Petrus Pellegrīnī praeses Slōvācōrum. | null | |
Comitiīs habitīs, Petrus Pellegrīnī, princeps senātūs Slōvācōrum, ēlectus est praeses, quō factō auctoritas Robertī Fīcō, ministrī prīmāriī, nullum habēbit aemulum. | null | |
Priōrēs enim magistrātūs arma Ūcrāīnēnsibus suppeditāverant, quod populō displicuerat; | null | |
itaque Fīcō et Pellegrīnī pācis nōmine studium populāre sibi cēpērunt. | null | |
Dē Sīnicīs speculātōribus. | null | |
Quaestiō, quae in Canadā habētur in Sīnicōs speculātōrēs, utrum sē immiscuerint in comitiīs Canadēnsibus habendīs ut candidātōs sibi studiōsiōres prōmōvērent, diē Lūnae audīvit testimōnium speculātōrum Canadēnsium, quōrum societas CSIS litterīs compendiāriīs appellātur. | null | |
Speculātōrēs enim Canadēnses affirmant Sērēs clam et fraudē sē interposuisse in comitia Canadēnsium tam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō quam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō, quod illīs sine perīculō sit cum magistrātūs nōlint Sērēs pūnīre. | null | |
Suētī magistrātūs iussērunt diurnāriam Sīnicam expellendam, ut quae salūtī populī Suēticī esset perīculōsa. | null | |
Illa fertur in Suētiā vixisse vīgintī annōs. | null | |
Terra Novī Eborācī mōta. | null | |
In Novā Caesarēā prope Novum Eborācum, terra tam violenter mōta est, ut vīs paene ad quīntum gradum Richteriānum ascenderit. | null | |
Omnēs cīvēs feruntur integrī esse atque incolumēs. | null | |
Vir aetāte prōvectissimus. | null | |
Magistrātūs Perūviānī referunt sē inter suōs cīvēs invēnisse virum omnium aetāte prōvectissimum. | null | |
Marcelīnus enim Abad, Perūviānus qui Chagallae habitat, fertur quīntō diē mēnsis Aprīlis annō millēsimō nōningintēsimō esse nātus, itaque annōs centum vigintī et quattuōr habēre . | null | |
OJ Simpson dē vītā dēcessit. | null | |
Orenthal Jacobus Simpson, ōlim athlēta nōtus, deinde reus nōtissimus, dē vītā dēcessit. | null | |
Vīxit annōs sex et septuāginta. | null | |
Hodiē est vīcēsimus diēs mēnsis Martiī et ultimus diēs ultimārum probātiōnum acadēmicō spatiō temporis hiemālī subeundārum. | null | |
Propter novum vīrus corōnātum, omnēs vernālēs scholae, quae post duās hebdomadēs incipient, ēlectronicīs ratiōnibus ā longinquō docēbuntur, quārē dubitandum vidētur, an discipulī nuntiōs sint recitātūrī: | null | |
nihilōminus nuntiōs singulīs hebdomādibus ēdere cōnābimur. | null | |
Dē novō vīrō corōnātō. | null | |
Per tōtum mundum fīnēs clauduntur et hominēs sēiunguntur, nē novus morbus corōnātus līberrimē grassētur. | null | |
Americānī utrōsque fīnēs, vidēlicet Mexicānōs et Canadēnsēs, clausērunt, et omnes peregrīnōs, quīcumque sine litterīs commeātūs dēprehensī erunt, statim dēportābunt. | null | |
Eurōpaeae gentēs nōn sōlum externōs fīnēs Ūniōnis clausērunt sed etiam internōs illōs, quōs ōlim spērāverant pactō Schengēnsī fore abolitōs. | null | |
In Americā, luis praecipuē in Vasintōniā cīvitāte et Novō Eborācō mānat, sed Californiēnsēs mox in gravius perīculum venient. | null | |
In Vasintōniā cīvitāte funera nūperrimē sunt prohibita, nē morbus lātius serperet. | null | |
Clausa sunt etiam thermopōlia, tabernae, tonsōrēs, sed licet forīs spatiārī et per silvās montēsque vagārī. | null | |
Nova lues per Rēgium comitātum et Snōhōmisum, id est prope Seattlum, grassātur, sed Vasintōniēnsēs coepērunt novīs remediīs experimentālibus, ut remdesivir, nec frustrā, ūtī ad aegrōs sānandōs. | null | |
Bellinghamia, ubi decem aegrōtant, ūnus vērō diem obiit, paulō tutior est quam aliī locī, quippe quae montibus marīque seiuncta sit ab omnī vēritāte. | null | |
Inter terrās Eurōpaeās, Ītalia, quippe ubi paucī habitent puerī, multī vērō senēs, novō morbō in aetāte prōvectiōrēs saeviōrī pessimē est afflicta. | null | |
Bergomī in Langobardiā, tot periērunt ut ā cīvibus ēferrī nōn possent; | null | |
itaque ā mīlitibus sexāginta et quinque corpora ad ustrīnās sunt allāta. | null | |
Ad quadrāginta mīlia Ītalōrum novā luī aegrōtant, et tria mīlia ac quadringentī diem obiērunt. | null | |
In Germāniā Bavārī duās septimānās prohibuērunt nē quis foras exīret. | null | |
Francofurtī pestilentia fertur per argentāriōs tam Germānōs quam tōtīus Eurōpae serpere. | null | |
Sulahae in Thuringiā quingentī aliēnigenae, quī ē diē Veneris in quarantēnā tenentur, proptereā quod ūnus Afghānus experimentīs dēmonstrātus est novō morbō laborāre, cōnantur effugere et coepērunt custōdēs pūblicōs oppugnāre. | null | |
Germānī dēsīvērunt aliēnigenās in suōs fīnēs migrantēs excipere. | null | |
Falsī nuntiī per Germāniam reptant. | null | |
Acta septimanālia Welt am Sonntag, sive Mundus diē Sōlis, appellāta, falsē īnsimulāvērunt magistrātūs Americānōs velle Cōnservatrīcem Medicīnam prō pretiō subornāre et prophylaxim novī morbī corōnātī ā CureVac medicīnā societāte Germānā emere nec cum aliīs gentibus partīrī. | null | |
Quod strenuē negāvērunt et Richardus Grenell, Americānus ad Germānōs lēgātus, et CureVac, societas illa Germāna quae novam īnsitiōnem contrā morbōs parat. | null | |
Nihilōminus rūmor ipsā lue celerior serpit per Germāniam, etiam per magistrātūs, cum Petrus Altmaier, rēbus oeconomicīs praefectus, et Heiko Maas, minister ā rēbus exterīs, falsīs illīs nuntiīs pessima dē Americā referentibus crēdidisse videantur. | null | |
Flamma Olympiaca in Iāpōniam pervēnit. | null | |
Quamquam propter novum vīrus monitum erat, nē hominēs congregārentur, nihilōminus centēnī hominēs Īshīnōmācī in Iāpōniā convēnērunt quī flammam Olympiacam in Graeciā accēnsam ac tunc in Iapōniam advenientem spectārent. | null | |
Quae flamma per Tōhōcū regiōnem breve iter ante fēcerit quam inaugurālis cursūs flammiferī caerimōnia Fūcūshīmae vīcēsimō sextō diē observābitur. | null | |
Deinde cursōrēs flammam ad notissimōs Iāpōniae locōs afferent, inter quōs numerābuntur et Fūjī mōns et prōpugnāculum Cūmāmōtō dictum. | null | |
Abundat forum petroleō. | null | |
Eōdem tempore, quō itinera prae morbō novō tolluntur et ūsus petroleī dēcrescit, Arabēs Saudiānī mājōrem quam solent cōpiam petroleī vendunt, ut bellum mercātōrium gerant. | null | |
Incertum igitur est, ubinam illa superabundantia petroleī in ūsum futūrum condī possit. | null | |
Etiam incertum manet, an societātēs Americānae, quae petroleum dē lapidibus terrae hauriunt, pretiō ā Saudiānīs dēminūtō lucrum facere possint. | null | |
Ōrātiō sollemnis habita. | null | |
Donaldus Triumphus praeses coram utrāque senātūs cūriā necnon summīs iūdicibus atque imperātōribus congregātīs prīmam ōrātiōnem habuit sollemnem dē stātū salūteque Reīpūblicae. | null | |
Hortātus est senātōres ut munera quaestuōsa cīvibus parārentur, arma mīlitibus comparārentur, viae pontēsque roborārentur, urbēs restaurārentur, fīnēs magnō mūrō mūnīrentur. | null | |
Hortātus porro est ut senātōres utrīusque factiōnis inter sē concordārent: | null | |
dīxit enim omnēs cīvēs esse populum ūnum, omnēs ūnum fātum commūnicāre, omnēs eundem sanguinem effundere, omnēs idem vexillum salūtāre, omnēs ab eōdem factōs esse Deō. | null | |
Angela Merkel in Aegyptum iter fēcit. | null | |
Angela Merkel cancellāria Germānōrum iter in Aegyptum diē Iovis fēcit ut cum Abdul Fatah al-Sissi praeside Aegyptōrum colloquerētur dē rēbus pecūniāriīs et profugīs. | null | |
Quibus in colloquiīs prōpositum esse fertur, ut Germania aurum ac ferrum Aegyptiīs suppeditāret, quō difficilius mercātōrēs hominum perīculōsam viam per Aegyptum in Europam prō mercēde profugīs parārent. | null | |
Simile cōnsilium inter Eurōpaeōs et Turcās iam est pactum, quō Turcae prō pecūniā Eurōpaeā prohibērent nē profugī in Eurōpam immigrārent. | null | |
Lēgātōrum īnfortūnium Russōrum. | null | |
Intrā trēs mēnsēs vītā functī sunt sex lēgātī Russī. | null | |
Prīmum diē ūndēvīcēsimō mēnsis Decembris Andrēas Karlov est Ancȳrae ab assassīnō Turcā in pinacothēcā interfectus; | null | |
eōdem diē Petrus Polshikov inventus est Moscōviae suīs in aedibus mortuus. | null | |
Deinde diē vīcēsimō sextō mēnsis Decembris Helgārius Erovinkin, olim speculātōribus praefectus, repertus est suā in raedā mortuus. | null | |
Nōnō autem diē mēnsis Iānuāriī Andrēas Malanin ob causās nātūrālēs, ut existimātur, Athēnīs dē vītā discessit, et diē vīcēsimō septimō Alexander Kadakin lēgātus ad Indōs missus morbō obiit. | null | |
Postrēmum hāc hebdomade Vitālius Churkin, ad Concilium Totīus Orbis Terrārum lēgātus, Novī Eborācī periit. | null | |
Triumphus fertur velle cannabim interdīcere. | null | |
Iōannes Spicer, quī prō praeside diurnāriīs percontantibus respondet, diē Iovis innuit Donaldum Triumphum velle cīvitātēs reprimere in quibus iam licitum esset fūmō cannabinō ūtī. | null | |
Cannabis enim lēgibus totīus reīpūblicae penitus interdīcitur, sed nonnullae cīvitātēs, inter quās omnēs ad mare Pācificum sītae numerantur, suffragiīs populāribus statuērunt ūsum illīus herbae omnibus suīs cīvibus permittere. | null | |
Robertus igitur Ferguson, Vasintōniēnsium administer reī iūridicae, prōmīsit voluntatem populī ā sē dēfēnsum irī, nē Triumphus posset cannabim adimere cīvibus. | null | |
Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet. | null | |
Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō. | null | |
Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: | null | |
nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant. | null | |
Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere. | null | |
Ebrahīm Raīsī mortuus. | null | |
Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset. | null | |
Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat. | null | |
Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus. | null | |
Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus. | null | |
Vīxit annōs sexāginta et trēs. | null | |
Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī. | null | |
In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum. | null | |
Christiānus refertur esse occīsus; | null | |
Trēs Americānī in Hāītiā occīsī. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.