audio
audio
transcription
string
speaker
int64
At Angela Merkel diē Veneris cōnsilium contrārium nuntiāvit:
null
vidēlicet Germānōs vectigālia, praecipuē tālia in petroleum imposita quālia discordiam cīvīlem in Galliā nuper mōvērunt, esse auctūrōs et nova in carbōnium impositūrōs, quibus rēs viridēs prōmōverent.
null
Maria Dreyer, quæ Sociālistīs prō tempore praeest, aestimat fierī posse ut clima tuerī melius sit quam oeconomiam stimulāre.
null
Hispānī suffrāgia dēnuō lātūrī.
null
Decimō diē mēnsis Novembris, quartum intrā annōs quattuor et secundum hōc annō, Hispānī suffrāgia ferent et novum senātum ēligent.
null
Petrus enim Sanctius, quī prō tempore munere ministrī prīmāriī fungitur, nec valuit concordiam compōnere inter factiōnem suam Sociālistārum et aliās, quibuscum regimen constitueret, nec factiōnēs dextrās ita placāre, ut illae sinerent ullam factiōnem sinistram pollēre.
null
Discordia in Hispāniā praecipuē augētur propter rem Catalaunicam, cum duōs annōs post plēbiscītum, quō Catalaunī quidem dīcunt sē lībertātem sibi ēlēgisse, Hispānī nec plēnam lībertātem illīs concēdere nec spem lībertātis omnīnō dēmere posse videantur.
null
Hodiē est decimus tertius diēs mēnsis Martiī et ultimus diēs scholārum hiemālium, sed omnēs scholae nunc ēlectronicīs ratiōnibus habentur propter perīculum morbī.
null
Proximā hebdomade discipulī probātiōnēs subībunt, deinde ōtiō duārum hebdomadum fruentur ante vernāle tempus acadēmicum.
null
Novum vīrus corōnātum.
null
Quārantēna indīcta est in cunctōs Ītalōs, nē nova luis corōnāta per tōtam terram triumphet.
null
Populus enim Ītalicus aetāte prōvectior est quam aliae gentēs Eurōpaeae, et morbus ille novus, quamvīs in iuvenēs mītior, inter senēs tamen crūdēlissimē grassātur.
null
Fūnera nuptiaeque interdīcuntur;
null
theātra et palaestrae et piscīnae et mūsēa et ecclēsiae clauduntur;
null
ferē omnis publica vītae pars et societas coniunctiōque hūmānitātis tolluntur, nē propinquitas corporum luī facultātem commeandī praebeat.
null
Rōmae etiam sacerdōtēs nullam missam pūblicē faciunt.
null
Nīcolāus Zingarettus, Latiō praefectus, et Albertus Cirius, Pedemontiō praefectus, inter aegrōtōs numerantur.
null
Quārantēna, quod nōmen apud recentiōrēs auctōrēs medicōs necnōn etiam in regulīs monachōrum legitur, est spatium temporis quō aliquis tenētur ab aliīs sēiunctus:
null
poenārum causā inter monachōs, in arte vērō medicīnā nē morbus possit ab aegrōtantibus in sānōs mānāre nēve etiam lātius serpat.
null
Quārantēna Ītaliae usque in diem tertiam mēnsis Aprīlis dūrābit.
null
Arabēs Saudiānī, quippe ad quōs morbus pervēnisset, iam interdixērunt nē quis Magnam Meschītam vīseret, ubi est Kaaba, aedificium Mahōmētānīs sanctum.
null
In Sīnārum prōvinciā Fujian dictā dēversōrium, ubi in quārantēnā tenēbantur hominēs novō vīrō corōnātō afflictī, collapsum est;
null
atque in ruīnīs septuāgintā hominēs sunt sepultī, quōrum ad quinquāginta sunt servātī, decem prō certō periērunt.
null
Adhūc pervestigātur causa, ob quam aedificium corruit.
null
Ad tria mīlia Sīnēnsium novā lue periērunt.
null
Canadēnsēs referunt ministrum prīmārium, Justīnum Trudeau, cum Sophia Gregoria uxōre sēclūsum, quia illa vīrō corōnātō labōrāre experīmentō sit dēmonstrāta.
null
In Vasintōniā cīvitāte, ubi ad triginta hominēs, ferē omnēs senēs, occubuērunt, metus lātius celeriusque quam morbus serpit.
null
Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis omnēs scholās per rēte ūniversāle docēbit ferē ad fīnem mēnsis Aprīlis.
null
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret;
null
Ēius factiō, quae Repūblicāna dīcitur, in superiōre senātūs camerā pollēbit, sed adhuc incertum est utra factiō sit in īnferiōre camerā māiōrem habitūra auctōritātem.
null
Māior porro pars magistrātuum, quī singulās cīvitātes gubernant, ad eandem Repūblicānam factiōnem pertinet.
null
Philippus Rex Valentiam vīsitat.
null
Centēnī Valentīnī in Philippum rēgem Hispānōrum Valentiam inundātam vīsitantem reclāmābant, et nōnnullī etiam lūtum in rēgem iēcērunt.
null
Multī enim crēdunt rempūblicam Hispānōrum parum ēgisse ut cīvēs monērentur dē inundātiōne, quā ducentī cīvēs periērunt;
null
sī citius monitī essent, adhūc victūrōs fuisse.
null
Satellitēs rēgis umbellīs ūsī sunt ut lūtum arcērent, sed rēx perrexit cōnārī singulōs cīvēs cōnsōlārī.
null
Fēminae, quācum regīna collocūta est, questae sunt sē aquā pūrā carēre.
null
Germānia.
null
Concordia trium factiōnum, ā quibus Germānia regēbātur, fracta est, postquam Olāvius Scholz, minister prīmārius, Christiānum Linder, ministrum fiscō praepositum, dīmīserat.
null
Nam trēs illae factiōnēs, vidēlicet Sociālistae et Viridēs, partēs sinistrae, et Līberī Populārēsque, factiō dextra, vix quidquam inter sē habuērunt commūne, nēdum commūne cōnsilium reīpūblicae gubernandae;
null
itaque eārum cōnsociātiō numquam robusta nec stabilis vidēbātur.
null
Factiōnibus dīvīsīs, Scholz cogētur senātum cōnsulere, an sibi confīdat, et, sī cōnfīdentiā senātūs carēbit, nova comitia indīcere.
null
Offert igitur mēnse Iānuāriō senātum cōnsulere, ut comitia Martiō mēnse habeantur.
null
Māia Sandū Victrix.
null
Comitiīs in Moldōvā habitīs, Māia Sandū, ōlim cōnsiliāria Tōtīus Mundī Argentāriae Domūs, victōriam ferre aegrē potuit.
null
Sandū vult Moldōvam ad Eurōpam atque ā Russiā dūcere;
null
Russī autem recūsant nē ēventum comitiōrum agnōscant, cum nōn licēret illīs Moldōviīs, quī in Russiā habitant, sua dare suffrāgia.
null
Itaque Dēmētrius Peskov, ōrātor Russōrum, negāvit Sandū esse jūre ēlectam.
null
Anglicē loquentēs contrā media sociālia.
null
Antōnius Albanēse, minister prīmārius Austrāliānōrum, nūntiāvit sē lēgem prōpositūrum quā interdīcārētur, nē quis īnfra sēxtum decimum vitae annum ad pāginās in rētī omnium gentium sitās, quālēs “sociālēs” dīcuntur, accessum habeat.
null
Inter quās pāginās numerantur Instagram (Ἰνστάγραμμα) et Facebook (Προσωποβιβλίον) et X (Chi) et YouTube (Tūtubus), quibus Americānī praesunt, et TikTok, quod īnstrūmentum est Commūnisticae Factiōnis Sīnēnsium.
null
Nam multī puerī adolēscentēsque tantum temporis illīs paginīs cōnsulendīs terunt, neque vēram vītam tuentur, ut quasī venēnō ēlectronicō addictī esse videantur.
null
Factiō Līberālis, quae magistrātibus Austrāliānīs oppōnitur, hāc in rē cōnsēnsit et interdictiōnī favet.
null
Magistrātūs quoque Canadēnsēs diē Veneris iussērunt TikTok, societātem Sīnēnsium, ā negōtiīs in Dominiōne Canadēnsium agendīs dēsistere.
null
Canadēnsēs enim timent, nē Sīnēnsēs possint per TikTok pūblicam secūritātem ēvertere.
null
Americānī autem similem lēgem tulērunt mēnse Aprīlī.
null
Lewotobi Laki Laki.
null
Lewotobi Laki Laki mōns ignem bis ēvomuit hāc hebdomade.
null
Novem hominēs periērunt, et sex mīlia hominum, quī prope montem habitābant, fūgērunt.
null
Merkel cum Sociālistīs agit.
null
Suffrāgiīs mēnse Septembrī lātīs, Germānī magistrātibus adhuc carent.
null
Cum nulla factiō plāne dominārētur sed majōrēs partēs essent dēminūtæ, trēs, vidēlicet factiō Christiāna Populārisque, ad quam pertinet Angela Merkel ipsa, et Populāris Lībera et Viridis, inter sē agēbant dē auctōritāte honōribusque partiendīs.
null
Nunc vērō incipiunt Christiānī Populārēsque cum Sociālistīs, quōrum dux est Martīnus Schulz, agere dē vīribus conjungendīs.
null
Dē Vasintōniēnsium vīnīs spūmantibus.
null
Mēnsibus hiemālibus appropinquantibus gaudent mercātōrēs spūmantium vīnōrum in Vasintōniā, ubi vīneæ nunc quasi aureā ætāte fruuntur.
null
Nam ā līneā æquinoctiālī distat Bellinghamia fere tot gradūs quot Campānia Gallōrum, sed diēbus æstīvīs sōl calidior apud nōs ūvās fovet, et noctibus lūna frīgidior eās amplectitur, quibus cælestibus auxiliīs fructus ad plēnam mātūritātem pervenīre potest cūjus acidulus sapor conservātur.
null
Etiam iīsdem generibus ūvārum et modō fermentātiōnis ūtuntur Vasintōniēnses ac Campāniēnses, sed vīnum Vasintōniānum dīmidiō vēnit.
null
Shinzō Ābē, minister prīmārius Iāpōnum Eurōpam visitat, ubi diē Mercuriī cum Marcō Rutte ministrō prīmāriō Batāvōrum collocūtus est, praecipuē dē rē Britannicā.
null
Nam metuunt multī mercātōrēs Iāpōnicī nē Britannī dē Ūniōne Europaeā dēsciscant sine cōnsiliō certō, quō liceat negōtiātōrēs suās mercēs prīmum in Britanniam, deinde sine portōriīs aliīsque difficultātibus in Eurōpam vehere.
null
Iāpōnēs enim et Batāvī plūrēs mercēs aliīs gentibus vendunt quam omnēs aliæ gentēs præter Sinēnsēs, Americānōs, Germānōs, quārē commercium et Iāpōnibus et Batāvīs maximī momentī habendum est.
null
Uterque igitur magistrātus prōmisit sē quodcumque posset factūrum, ut Theresia Maia in senātū Britannōrum prævalēret.
null
Diē quīntō decimō senātōrēs id cōnsilium, quod Maia cum Ūniōne Eurōpaeā pacta est, aut probābunt aut spernent.
null
De “tunicīs galbīnīs”.
null
Pergunt Gallī tunicīs galbīnīs indūtī in Emmanuel Macron praesidem Gallōrum reclāmāre.
null
Queruntur enim tribūta, quae praeses dē populō poscit, efficere ut opificēs dē plebe suās famīliās vix alere possint, dum dīvitēs dītēscant.
null
Chantal Jouanno, ā magistrātibus Gallōrum sēlecta quae, modō adhūc incertō, disceptātiōnem totīus Galliae dē reclāmātōrum querimōniīs moderārētur, eō mūnere sē abdicāvit, cum dīvulgātum esset ferē quindecim mīlia nummōrum Eurōpaeōrum singulīs mēnsibus eī dē fiscō pūblicō solvī.
null
Tantam enim mercēdem magistrātuī tribuī aegrē tulērunt opificēs suīs dē angustiīs reclāmantēs.
null
Ūniō Eurōpaea posthabita.
null
Americānōrum ministerium exterīs negōtiīs praepositum ordinem praecedentiae nuper mutāvit et lēgātō Ūniōnis Eurōpaeae adēmit eam dignitātem, quae cīvitātibus superānīs seu gentibus suī iūris concēditur.
null
Secundum illum ordinem praecedentiae statuitur quī lēgātī ad quās cēnās invītentur, ubi lēgātī inter caerimōniās sedeant, et multa alia quae inter munditiās ac fastīdiōsam urbanitātem lēgātōrum magnī momentī habentur.
null
Annō bis millēsimō sextō decimō Ūniō Eurōpaea coepit eādem dignitāte fruī ac vērae nātiōnēs;
null
nunc vērō Ūniō Eurōpaea ūnā cum Ūniōne Africānā post singulās cīvitātēs posthabētur.
null
Bruxellīs īra orta est nōn sōlum quod Americānī videntur Ūniōnem Eurōpaem parvī facere, sed etiam quod ipsī Bruxellēnsēs nullā epistolā certiōrēs factī sunt ordinem esse mūtātum dignitātemque Ūniōnis Eurōpaeae esse dēminūtam.
null
Instrūmenta Americāna saxa caelestia vīsitant.
null
Americānōrum instrūmentum explōrātōrium, quod Novī Orbēs Fīnientēs vocātur, Ultimam Thūlēn, corpus saxeum et remōtissimum omnium, quae vehicula ab hominibus facta umquam praeterīvērunt, vīsit atque imāginēs eius ad Tellūrem remīsit.
null
Eōdem tempore aliud instrūmentum, quod dīcitur OSĪRIS-REx, ad Bennū astēroidem, id est saxum quod sīcut planēta circum sōlem orbēs lustrat, pedetemptim sed etiam cocleātim appropinquat.
null
Annō proximō aut paulō posteā OSĪRIS-REx in Bennū descendet, ut inde māteriam capiat, et ad Tellūrem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō regrediētur.
null
Nova sīcerica taberna aperta.
null
Timotheus Alexander, quī, cum tympanīs caneret in mūsicōrum grege quī “Prīmus” appellātur, sub nōmine Herbertī innōtuit, novissimam tabernam instituit sīcericam ubi sīcera seu pōmācium, id est vīnum mālinum, parātur et venditur.
null
“Herbertī Sīcera,” ut taberna dīcitur, quarta est Bellinghamiæ:
null
nam exstant aliæ tabernæ quibus nōmina sunt “Lūna Mellea” et “Gīgantēs Perditī” et “Bellinghamēnse Cōnsortium Sīcericum.
null
” Vasintōnia enim cīvitās præcipuē nōta est propter māla seu pōma.
null
Herbertus eiusque uxor, Shama, laetī praedicant omnia, quae ad sīceram suam parandam adhibentur, ē Vasintōniā orirī:
null
nē fermentum quidem neque manūbria epitoniōrum doliīs infixōrum ab aliīs terrīs empta esse, sed omnia esse Vasintōniāna.
null
Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt.
null
Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum.
null
Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem pellerētur habēre neque hominem continēre.
null
Nec magnus follis fuit talis, qualī Sinēnsēs speculandī causā fīnēs Americānōs nūper violāverant.
null
At, quidquid id fuerat, armīs Americānīs est bene displōsum.
null
Diē Saturnī Canadēnsēs in caelō super suīs regiōnibus boreālibus alium cylindrum sēnsērunt, itaque rogāvērunt ut Americānī āeriōs mīlitēs mitterent quī cylindrum ignōtum dīsicerent, quod est factum.
null