audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Deinde die Sōlis prope Lacum Hūrōnum inter Canadam et Americam situm rēs ignōta tertia, seu post speculātōrium follem Sīnēnsium quarta, est missilī disiecta.
null
Omnīnō ignōtum est, quae fuerint, unde vēnerint, quid ēgerint, quem ad fīnem missa sint;
null
sed hoc ūnum constat:
null
illa posse missilibus dīrumpī.
null
Nicaraguēnsēs līberātī.
null
Iōsēphus Daniēl Ortēga, tyrannus Nicaraguēnsium et assecla Marxiī Leninīque, ad ducentōs sibi oppositōs et in vincula pūblica ductōs in Americam dēportāvit.
null
Quōrum ūnus est cīvis Americānus, aliī vērō Nicaraguēnsēs;
null
sed, cum Ortēga referātur velle eōs, contrā foedera diū rāta et lēgēs Nicaraguēnsēs, cīvitāte prīvārī, rēspūblica Hispānōrum cīvitātem eīs praebet nē cīvēs nullīus gentis fīant.
null
Annō autem bis millēsimō vīcēsimō prīmō Ortēga rīvālēs, quippe quī etiam summum magistrātum peterent, inter ipsa comitia in vincula dūxit, nē ipse suffrāgiīs populāribus dēvincerētur, quārē comitia ipsa plērīsque irrita vidēbantur.
null
Praeter aemulōs rīvālēsque, dētinēbantur aliī ut quī lībertātem populī prōmōvissent.
null
Rolāndus igitur Alvārēs, episcopus Matagālpae, recūsāverat nē in exilium profugeret, itaque laesae māiestātis damnātus est quī sex et vīgintī annōs pūblicīs vinculīs tenērētur et cīvitāte prīvārētur.
null
Moldāva ministra prīmāria magistrātū sē abdicat.
null
Nātālia Gavrilīţa, ministra prīmāria Moldāvōrum, quae modo duodēvīgintī mēnsēs summum honōrem obtinuit, diē Veneris magistrātū sē abdīcāvit, cum bellum, quod Russī in Ūcrāīnam gerunt, sēcūritātem et stabilitātem Moldāvōrum reī pūblicae multīsmodīs turbāvisset.
null
Nam petroleō, quod Russī suppetiāre solēbant, dēminūtō, pretia omnium mercium magnōpere aucta erant, unde cīvēs etiam in magistrātūs reclāmābant;
null
et magna cōpia profugōrum Ūcrāīnēsium, quī in Moldāviam sē contulerant, difficultātēs dēnuō auxerat.
null
Eōdem diē, paulō antequam Gavrilīţa abdīcāvit, missile Russicum in Ūcrāīnam iactum fīnēs Moldāviae violāverat:
null
itaque arma aliēna terram transgrediuntur, ut bellum propius appropinquāre videātur.
null
Diē porrō Veneris speculātōrēs Moldāvī nuntiāverant sē cognōvisse opera clandestīna suscepta esse, quibus rēspūblica subverterētur.
null
Māia igitur Sandū, praesēs Moldāva quae abdicātiōnem Gavrilīţae rīte accēpit, nōmen Dorinī Recean, consiliāriī secūritātī praefectī prōposuit, quī in locum Gavrilīţae succēderet.
null
Dē Turciā et Sȳriā.
null
Post hebdomadem numerus, quī terrā bis mōtā tam in Turciā quam in Sȳriā periērunt, māior habētur quam quadrāgintā mīlia hominum, sed ē ruīnīs vōcēs oppressōrum adhūc audiuntur.
null
Centum et quīnquāgintā mīlia hominum tabernāculīs teguntur.
null
Turcae coepērunt in iūs vocāre architectōs opificēsque quī aedificia lābilia prō tūtīs venditābant.
null
Antōnius porrō Guttērēs, praesēs Gentium Ūnītārum, poscit ex omnibus gentibus auxilium pecūniārium, quō miseriae Turcārum Sȳrōrumque subleventur.
null
Novus praefectus Al-Caedae.
null
Saīf al-Adel, ōlim mīlēs Aegyptiacus, quī et partem ēgit in impetū quī saeculō vīcēsimō exeunte factus est in sedēs legātiōnis Americānae tam in Tanzanīā quam in Keniā sītās, secundum Coetum Ūnītārum Gentium praepositus est Al-Caedae gregī nōtissimō latrōnum.
null
Ille nunc putātur inter Persās versārī, quamquam Persia ad Mahometanōrum factiōnem Siiticam, Al-Caeda vērō ad Sunniticam spectat.
null
Americānī prōmittunt prō praemiō centiēns centēna mīlia dollārōrum eī, quīcumque al-Adel in dīciōnem Americānōrum reddiderit.
null
Albertus Bacharach diem obiit.
null
Albertus Lībertus Bacharach, Americānus quī mediō saeculō vīcēsimō multa et mīra carmina composuerat, diem obiit.
null
Quī ter palmam Acadēmiae, sexiēs palmam Grammaticam, et palmam Imāginis Orthicī Instrūmentī tulerat;
null
septuāginta porro et tria carmina, quae ille panxerat, inter optima Americāna numerantur, inter quae nōtissima sunt Plūviae pergunt in caput meum cadere, et Quod nunc necesse est mundō (quod cecinit Iacobula DeShannon), et Precātiunculam precor (quod cecinit tam Arētha Franklin quam Diōnē Warwick).
null
Quibus in carminibus prōgredī solēbant chordae aliter, atque audītor exspectābat, et instrūmenta īnsolita audiēbantur.
null
Vīxit annōs nōnāginta et quattuor.
null
Praeses Americānus Absolūtus.
null
Diē Mercuriī ā superiōre senātūs Americānī camerā absolūtus est Donaldus Trump, praeses, cūius nōmen inferior camera superiōrī dētulerat senātuī officiendī ac magistrātū male abūtendī.
null
Diē Veneris in aliā cūriā trēs iūdicēs ad utramque factiōnem pertinentēs ūnanimēs lītem, quam ducentī senātōrēs factiōnis sinistrae in praesidem intulerant, dīmīsērunt, cum iamdūdum constitūtum esset nōn licēre singulīs senātōribus in nōmine tōtīus senātūs quemquam in iūs vocāre.
null
Iūdicēs porrō negāvērunt sē factiōsīs disceptātiōnibus interfutūrōs.
null
Diē Martis īdem præses ōrātiōnem sollemnem habuit dē statū Ūniōnis.
null
Quā in ōrātiōne laudāvit, tamquam vērum et lēgitimum Venetiolānōrum praesidem, Johannem Guaedō, quī praesēns spectābat.
null
Dīxit porrō praeses Nīcolāum Madurō esse tyrannum cūius regimen esset dissolvendum.
null
Quod inter paucissima argumenta numerandum erat, dē quibus utraque factiō, tam ea cui praeses adhaeret quam ea praesidī opposita, cōnsēnsit.
null
Dē aliīs rēbus summa discordia tam vehementer regnābat, ut Annula Pelōsī, īnferiōris senātūs camerae princeps, chartās, in quibus praesidis ōrātiō erat scrīpta, manibus suīs scīderit.
null
Phylarchus latrōnum interfectus.
null
Praeses Americānus etiam nūntiāvit Qasim al-Rīmī, phylarchum latrōnum, quī al-Qaeda in Paenīnsulā Arabiānā appellantur, esse interfectum.
null
Al-Rīmī praecipuē in Iemenīā versātus erat sed etiam diē nātālis Christī annō bis millēsimō nōnō cōnātus erat āeroplānum Americānum dīrumpere māteriā displōsīvā in intimō virī indūsiō cēlātā.
null
Mēnse autem Iānuāriō exeunte āeroplānum automatum mortem eī caelitus attulerat, eōdem modō quō prior phylarchus erat annō bis millēsimō quīntō decimō dē mediō sublātus.
null
Vīxit annōs quadrāgintā et ūnum.
null
Dē vīrō corōnātō.
null
Regimen Sīnēnsium “bellum populāre” indīxit in novum vīrus corōnātum, quō iam sescentī Sīnēnsēs et duo in aliīs terrīs periērunt.
null
Etiam mortuus est Li Wenliang, medicus Wuhanēnsis, quī prīmus per rēte ūnivesāle etiam ante dīvulgāverat morbum serpere quam regimen pūblicē eum agnōvit;
null
itaque ā pūblicīs custōdibus est tunc vituperātus, nūnc vērō ā multīs cīvibus laudātur.
null
Vīxit annōs quattuor et trīginta.
null
Sīnēnsēs omnēs, quī morbō afficiuntur, iussī sunt congregārī magnīs in castrīs, nē contāgiō lātius serperet.
null
Medicī Hongcongēnsēs suīs ab operīs sēcēdendō cōgērunt Carrie Lam, urbī praefectam, fīnēs claudere, nē quis Sīnēnsis vīrō corōnātō aeger posset intrāre.
null
Quīcumque cōnatur Hongcongum intrāre, is quattuordecim diēs sōlus tenēbitur, nec dīmittētur nisi nulla morbī signa dēprehensa erunt.
null
Ūnus cīvis Hongcongēnsis eā novā lue iam periit.
null
Iāpōnum nāvis bellica proficīscitur.
null
Iāpōnēs, quī omnium gentium tertiam magnitūdine oeconomiam sē sibi comparāvīsse glōriantur et magnam cōpiam petroleī ex Arabibus cīvitātibus important, nāvem bellicam, Tācānāmī nōmine, ad illam rēgiōnem mīsērunt, quae cūrāret, nē quid detrimentī nāvēs petroleāriae ā latrōnibus caperent.
null
Quod īnsolitum est, quoniam lēgēs mōrēsque Iāpōnum post alterum tōtīus mundī bellum prōhibent nē vīs mīlitāris in contrōversiīs exterīs adhibeātur.
null
Taberna fēlīna mox aperiētur.
null
Proximā hebdomade caupōna fēlīna, Nēcō dicta, aperiētur in mediā Bellinghamiā.
null
Quæ popīna constat duōbus conclāvibus:
null
quōrum ūnum est salūtātōrium ubi cibī potiōnēsque offeruntur, alterum exedrium, ubi versantur duodecim felēs.
null
Ibi vīsitantibus licēbit fēlibus dare nepetam, bellāria, dīlectiōnem.
null
Spērāmus fore ut in illā caupōnā, inter felēs, mēnsa Latīna habeātur.
null
Perīcula petroleāria.
null
Nōnnulla detrimenta hāc hebdomade America tūlit.
null
Nam Houstōniae in Texiā cīvitāte diē Mercūriī dīrūpta est maxima officīna quā petroleum in ūtilēs māteriās redditur.
null
Trīginta et sex sunt vulnerātī.
null
Similēs clādēs Houstōnia identidem passa est hōc annō, et abhinc mēnse Philadelphia in Pennsylvāniā cīvitāte ūnam tōtam officīnam āmīsit.
null
Americānōrum facultās petroleī purgandī ēliquandīque, quae duōs annōs crēvit, nunc est paulō dēminūta.
null
In Kentuckiā diē Iōvis dīruptus est ductus quō prōpānum ā Mexicō ad Novum Eborācum mittitur.
null
Flammae ad altitūdinem trecentōrum pedum surrexērunt.
null
Ūnus interfectus est et multī sunt vulnerātī.
null
Foedus atomicum ā Russīs ruptum.
null
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, hodiē ritē dē foedere quō arma atomica, quae inter trecenta et ter miliēns mīlia passuum volant, prohibentur, āb Americānīs et Russīs saeculō vīcēsimō pactō dēcessit.
null
Russī enim ex annō bis millēsimō quartō decimō foedus apertissimē violant, neque eō foedere prohibentur Sīnēnsēs aliaeve gentēs quīn sua arma comparent.
null
Brasiliēnsēs Americānīs sociī novissimī.
null
Diē Mercuriī Brasiliēnsēs Americānīs sunt rīte sociātī in rēbus mīlitāribus.
null
Porrō in Brasiliā Vilibertus Ross et Paulus Guedes, Americānōrum et Brasiliēnsium ministrī commerciō prōmovendō, cōnantur paciscī ut portōria aliaque obstācula dēminuantur et mercēs utrīus gentis in alterīus fīnēs importentur.
null
Commercium auctum poterit et Americānīs et Brasiliēnsibus magnam prosperitātem afferre.
null
Hamza bin Laden mortuus.
null
Hamza bin Laden, fīlius Osāmae, latrōnis ōlim nōtissimī, est nūper occīsus.
null
Quod nōn anteā nuntiāvērunt Americānī, nē falsīs indiciīs fallerentur.
null
Hamzae patrem Americānī annō bis millēsimō ūndecimō, impressiōne clandestīnā in Pacistāniam factā, interfēcērunt;
null
et Hamzae fīlius fertur aestāte annō bis millēsimō septimō decimō esse dē mediō sublātus.
null
Fratrēs porrō Saad bin Laden annō bis millēsimō nōnō et Khalid ūnā cum patre etiam sunt trucidātī.
null
Osāma pater, quī manum latrōnum “al Qaeda” seu Fundāmentum duxit, impetum in Americānōs annō bis millēsimō prīmō fēcerat.
null
Līs inter Cōrēānōs et Iāpōnēs oritur.
null
Discidium inter Cōrēānōs Merīdiōlnālēs et Iāpōnēs ortum est, quō commercium inter illās gentēs in perīculum venit.
null
Nam ē mēnse Iūliō ineunte coepērunt Iāpōnēs efficere quō difficilius esset Cōrēānīs quāsdam māteriās emere, quae in Iāpōniā manū doctā parantur et in Cōrēam importantur ad tēlephōna gestābilia et alia instrumenta ēlectronica fabricanda.
null
Orīgō autem ac quasi fōns contrōversiae nōn in nostrā aetāte neque in commerciō reperitur, sed in rēbus abhinc ferē septuāgintā et quinque annōs actīs:
null
nam Cōrēānī annō praeteritō coepērunt querellās facere dē satisfactiōne pecūniāriā, quam dīcunt Iāpōnēs sibi dēbēre propter ea, quae in alterō bellō tōtīus mundī sint acta.
null
Ex alterā parte Iāpōnēs contendunt secundum foedus, quod Cōrēānī et Iāpōnēs annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō quintō pactī erant, sē iam tōtam solvisse satisfactiōnem, quam solvere aut oportuerit aut oporteat.
null
Cīvēs Cōrēānī adeō in Iāpōnēs īrascuntur ut diē Iōvis Seulī aliquis Cōrēānus igne sē combussit ante sēdem lēgātiōnis Iāpōnicae, quod etiam mēnse Iūliō erat factum.
null
Quae līs ut quam celerrimē compōnātur Americānōrum interest, quippe quōrum sociī sint et Cōrēānī et Iāpōnēs:
null
itaque hodiē Michael Pompēius, Americānōrum minister ā rēbus exterīs, ministrōs utrīusque gentis Bancociī in Thailandiā convocāvit.
null
Sīnēnsēs Americam culpant.
null
Dum Hongcongēnsēs pergunt suam lībertātem reclāmāndō dēfendere, Sīnēnsium ministerium ā rēbus exterīs diē Martis Americānōs īnsimulāvit reclāmātiōnum Hongcongēnsium movendārum.
null