audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Hua Chunying, ōrātrix ministeriī, coram diurnāriōs dīxit reclāmātiōnēs quōdammodo esse ab Americānīs effectās, quamquam nullum indicium nec testem obtulit quō crīmen probāret. | null | |
Quod ā sē factum Americānī negant; | null | |
praeses enim Americānus diē Iōvis dīxit Hongcongium esse partem Sīnārum, oportēre igitur Sīnēnsēs dē suīs rēbus sine Americānīs cōnsulere. | null | |
In Sīnīs autem diurnāriī vehementer in Americam invectī sunt; | null | |
Kang Hui, inter diurnāriōs nōtissimōs et ā tyrannīs cēnsōribusque probātissimōs, dīxit Americānōs lītēs clam agitāre et cupere tōtum orbem terrārum perturbārī, quā in rē Americānī viderentur tamquam pertica quā fimus miscērētur. | null | |
Pekīnī Wang Yiwei prōfessor apud Renmin studiōrum Ūniversitātem dīxit fēminās gravidās, quae inter reclāmātōrēs numerantur, nōn esse cīvēs Hongcongēnsēs sed mīmās mercēde conductās. | null | |
Sīnēnsēs coepērunt mīlitēs suōs convocāre prope tam Hongcongium quam Formōsam, ubi mīlitēs et nautae omnium generum exercēbuntur, Xi Jinping ipsō intuente. | null | |
Formōsēnsēs līberī commūnistās Sīnēnsēs monent nē Hongcongium invadant. | null | |
Diē Iōvis praeses Americānus nuntiāvit nova portōria impositum īrī in multās mercēs Sīnēnsium, quippe quī perfidī in negōtiīs sēsē praebuissent: | null | |
prōmisisse sē magnam vim sōiae emptūrōs et prohibitūrōs nē suī cīvēs venēna ex opiō ēliquātō parāta in Americānōrum fīnēs mitterent; | null | |
illīs prōmissīs nōn stētisse. | null | |
Nōn vidētur spērandum Americānōs et Sīnēnsēs inter sē dē commerciō augendō pactūrōs ante annum bis millēsimum vīcēsimum exeuntem. | null | |
Germānia perīculōsa. | null | |
Francofurtī ad Moenum diē Lūnae Habte Arāia fēminam sibi ignōtam atque ēius fīlium, quī trāmen ferriviārium exspectābant, subitō dētrūsit dē crepīdine in orbitās prae trāmine advenientī. | null | |
Māter sē ex orbitīs volvendō potuit sē servāre, sed fīlius est trāmine obtrītus. | null | |
Deinde Arāia conātus est tertiam fēminam dēpellere, sed frustrā. | null | |
Arāia, vir quadrāgintā annōs nātus atque ex Erythraeā oriundus, in Helvetiā tredecim annōs habitat, et ēius imagō annō bis millēsimō septimō decimō apparuit in libellō, quō migrātiō laudābātur, quia Arāia bonum exemplum tunc vidēbātur aliēnigenae quī sē ad lēgēs normāsque Helveticās accommodāverat. | null | |
Comprehēnsus est et reus erit homicī diī et homicīdiī affectātī. | null | |
Stutgardiae diē Mercūriī vir Germāno-Cazastāniānus in viā publicā coram multīs testibus, quōrum nonnullī imāginēs machinulīs cīnematographicīs fēcērunt, est gladiō occīsus. | null | |
Percussor birotā vectus effūgerat sed est ā custōdibus publicīs captus. | null | |
Lūmina maritima. | null | |
Aestāte Bellinghamiae multīs hominibus placet noctū canōīs vehī ut lūmina subaquānea videant. | null | |
Nam in sinū sunt multa animalcula errantia, quae nōmen habent ē Graecō adjectīvō quod est πλανκτὸν seu errāns, quōrum pecūliāris est facultas noctū splendendī. | null | |
Innumerābīlia sunt haec animalcula, quārē noctū potest sinus fulgēre sicut caelum sīderibus ornātum. | null | |
Haec lūmina praecipuē mense Augustō cōnspicī possunt. | null | |
Quibus dictīs, grātiās auscultātoribus agimus. | null | |
Propter fēriās aestīvās, nuntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs usque in mēnsem Septembrem intermittēmus. | null | |
Cūrāte ut bene valeātis atque ut aestāte bene fruāminī. | null | |
Dē Haitiā. | null | |
In Haitiā, sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis adhūc captīvī tenentur ā latrōnibus, quī magnum pretium redemptiōnis poscunt. | null | |
Aliī lātrōnes, quibus dux est Jacobulus Cherizier, hortantur tam Americānōs quam Societātem Omnium Gentium ut lēgātos revocent donec Ariēl Henry, quī priōre praeside percussō et praesidis et ministrī prīmāriī muneribus ūnus fungitur, omnibus officiīs et honōribus sē abdicet. | null | |
Aethiopia. | null | |
Abiy Ahmed, Aethiopum summus magistrātus et abhinc duōbus annīs Nōbeliānō pācis praemiō ornātus, cīvēs suōs hortātus est ut arma sūmerent et Neanthopolim, quae vulgō Addīs Ābaba vocitātur, defenderent contrā Tigrāiēnsēs. | null | |
“Nos,” inquit, “istōs hostēs sanguine ossibusque sepeliēmus et glōriam Aethiopiae dēnuō magnam faciēmus. | null | |
” Nam Tigrāiēnsēs, sēditiōsa gēns quae prōvinciam septentriōnālem incolit, bellum cīvīle tam fortiter gerunt, ut etiam Neanthopolim caput Aethiopum capere posse videantur. | null | |
Dē hoc bellō Societas Omnium Gentium novum libellum ēdidit, quō ex omnī parte feruntur iūs bellī esse violātum et scelera contra humanitātem ipsam esse patrāta. | null | |
Kīshida Victor. | null | |
Suffrāgiīs in Iāpōniā lātīs, factiō Līberālis et Populāris, cūius est Kīshida Fūmiō minister prīmārius, mājōrem partem cūriae retinet. | null | |
Ākira vērō Āmarī, sēcrētārius generālis factiōnis Līberālis et Populāris, sēdem suam perdidit. | null | |
Sed etiam nova factiō Iapōnica Rēbus Novandīs dicāta, quae prope Osacam praecipue pollet, ter tulit numerum senātōrum quam anteā habuerat. | null | |
Nāvis Britannica līberāta. | null | |
Cornēlius Gert Jan, nāvis piscātōria quam Gallī nautae iniustē cēperant, līberāta est ā iūdice Gallō atque rursus ad Britanniam nāvigāvit. | null | |
Gallī inter alia, quae ad bellum mercātōrium dūcere potuērunt, nāvem cēpērunt ut auctum iūs piscāndī sibi poscerent. | null | |
Nam omnium piscium, quī in marī Britannicō capiuntur, in Ūniōne Eurōpaeā cōnsūmitur pars maxima. | null | |
Nova studia Hongkongēnsia. | null | |
Hongkongiae, ubi Sinēnsēs fīnem in reclāmātiōnēs et in spem populāris formae reīpūblicae imposuērunt, discipulī in studiōrum ūniversitātibus dē lēgibus, quibus regimen suam salūtem tuētur, discere cōguntur. | null | |
Oportet novōs discipulōs posse perīcula agnōscere quattuor generum: | null | |
quid sit sēditiōnem seu sēcessiōnem facere, quid sit cīvēs subvertere mōrēsque corrumpere, quid sit terrōrem prōmōvere, et quid sit collūdere cum aliēnīs. | null | |
Exempla perīculōrum sumuntur dē sēdātīs reclāmātiōnibus. | null | |
Speculātōrēs Russicī in Germāniā. | null | |
In Speculō actīs Germanicīs nuntiātus est vir, quī mortuus extra lēgātī sēdem Russicam mēnse Octōbrī repertus esset, nōn sōlum speculātor Russicus fuisse sed etiam fīlius alterīus virī speculātōribus praefectī. | null | |
Vir, quem custōdēs pūblicī prīmā lūce diē ūndēvīcēsimō mēnsis Octōbris invēnērunt nec suscitāre potuērunt, vidēbātur dē summā lēgātiōnis aedium contignātiōne dēcidisse; | null | |
quod Russī ipsī dīcunt tragicum cāsum fuisse. | null | |
Dē Kim Jong-un et cygnīs nigrīs. | null | |
Secundum occultōs speculātōrēs Cōrēae Merīdiōnālis, Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, coepit valetūdinem suī ipsīus corporis et salūtem pūblicam prōmōvēre. | null | |
Nam tyrannus ille ōlim corporis crassitūdine ēgregius putātur quadrāginta quattuor pondo perdidisse; | null | |
et novam et salūbriōrem ratiōnem vivendī nunc sequī nōn propter ullum morbum (immō etiam saepius coram conspicitur quam annīs priōribus) sed quō pulchrior sibi suīsque videātur. | null | |
Item abhinc duōbus annīs coepērunt Cōreānī pervestigātōrēs medicī cygnōs nigrōs pascī, ut cūius carō magnam vim prōteīnī et vītāminōrum offerre vel etiam posse cancrem arcēre dīcerētur. | null | |
Aliī autem dīcunt, fīnibus prae metū luis corōnāriae clausīs, commerciō cum Sinēnsibus interdictō, famem Cōrēānīs Setptentriōnālibus impendere. | null | |
Impetus in Casmīriā. | null | |
Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs. | null | |
Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint. | null | |
Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; | null | |
nunc vērō eaedem gentēs arma atomica possident. | null | |
Pakistānī porrō dīcunt Indōs, sī aquam foedere pactam et prōmissam sibi dēnegāverint, casum bellī praebitūrōs. | null | |
Batāvī Persārum lēgātum arcessunt. | null | |
Magistrātūs Batāvī Persāsum lēgātum arcessīvērunt. | null | |
Nam speculātōrēs Batāvicī, AIVD sīve Generāle Explōrātiōnis et Secūritātis Officium dictī, duōs Persās comprehendērunt Harlēmī, quī ibi Siamācum Tahmasbī, cīvem Persicum, percūtere cōnātī essent. | null | |
Quōrum sicāriōrum ūnus etiam putātur Matrītī abhinc duōs annōs cōnātus esse Alexium Vidal-Quadras occīdere, conditōrem Vōcis factiōnis Hispanicae, ut quī saepe in Persās invectus esset. | null | |
Neque hoc inaudītum: | null | |
nam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Batāvī duōs lēgātōs Persicōs expulērunt postquam sicāriī nonnullōs regiminī Persārum oppositōs interfēcerant. | null | |
Sīnēnsēs ad astra volant. | null | |
Shenzhou, sīve “vehiculum caeleste,” ēius nōminis vīcēsimum, in caelum missum est ā Sīnīs et cum stātiōne caelestī, quam Sīnēnsēs comparāverant et Tiangong appellant, est connexum. | null | |
Dux Russicus interfectus. | null | |
Iaroslav Moskalik, inter dūcēs exercitūs Russcī numerātus, occīsus est Moscuae. | null | |
Nam praeter autoraedam ambulābāt, quae subitō disrupta est ā sīcāriō adhūc ignōtō. | null | |
Pigmenta et Saccharum. | null | |
Robertus Kennedy minor, Americānus minister salūtī tuendae praepositus, nuntiāvit societātēs, quae cibōs parant, cōnsēnsisse pigmenta ē petroleō facta abolēre et colōribus nātūrālibus ūtī. | null | |
Kennedy enim cibōs culpāre solet artificiālēs, quibus morbī, ut obēsitās et diabētēs et aegrotātiō cordis, alantur. | null | |
Porrō dīxit Kennedy saccharum esse venēnum, atque Americānīs necesse esse scīre saccharum esse venēnum. | null | |
Quattuor autem cīvitātēs, vidēlicet Arcānsia et Illinoesia et Iōva et Nebrasca, epistolās mīsērunt magistrātibus totīus reī pūblicae Americānae, quibus postulārent nē līcēret pauperibus cibōs saccharī plēnōs, ut dulciola pōtūsque spūmāntēs, pūblicō impēnsō consequī. | null | |
Nonnullī oppositī, ut societātēs quī mercem saccharī plēnam faciunt venduntque, contrādīcunt, metuentēs nē prohibitiō pauperēs stigmate sīve nōtā īnfāmiae afflīgat. | null | |
Nīcolāus Schwab exauctōrātus. | null | |
Nīcolāus Schwab, conditor Tōtīus Orbis Forī Oeconomicī et quinquāgintā quattuor annōs eīdem Forō praefectus, diē Lūnae mūnere sē abdīcāvit. | null | |
Forum illud opportūnitātem praebet dītissimīs prīvātīs cīvibus ac principibus magistrātibusque, ut Tavaī in Alpibus Helveticīs ūnā colloquantur, quam ob causam in suspiciōnem vēnit inter populārēs, quī metuunt nē in Forō cōnsilia capiantur ad pauperēs opprimendōs. | null | |
Forum ipsum refert sē pervestigāre, an Schwab uxorque pecūniā Forī abūsī sint; | null | |
quod Schwab ipse nēgat, dīcēns sē diffāmārī. | null | |
Haītia. | null | |
Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt. | null | |
Iacōbus autem Chérizier, scelerātus sīcārius quī et “Barbacōa” appellātur, latrōnum gregēs consociāvit quibus regimen Ariēlis Henrīcī ēverteret. | null | |
Itaque latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis, principālis urbis Haītiae, regunt, coepērunt institūta pūblica, ut etiam argentāriam reīpūblicae, oppugnāre et āeroportum obsidēre. | null | |
Ipse Ariēl Henrīcus, cum āeroportū obsessō nōn potuisset in Haītiam regredī, ad īnsulam Sanctī Iōannis fūgit itaque in diciōnem Americānōrum, ubi in custōdiā mīlitum līmitāneōrum tenētur. | null | |
Sēdes lēgātiōnis Americānae, quae omnēs cīvēs iam monuerat ut dē fīnibus Haītiēnsium quam prīmum dēcēderent, super additō praesidiō mīlitum classicōrum tuētur. | null | |
Mōles in Gāzā Palaestīnōrum mūnienda. | null | |
Classis Americāna nūntiāvit sē mōlem et novum portum in ipsō mārī mūnitūram, ut hūmānitātis causā cibī et medicāmenta et alia necessāria in Gāzam, quae ab Isrāēlītīs obsidētur, nāvibus importārentur. | null | |
Quod opus intrā duōs mēnsēs factum īrī putātur. | null | |
Bellum enim, quod inter Isrāēlītās et Palaestīnōs geritur, obstat nē satis cibōrum viīs terrestribus īnferātur, et auxiliō caelitus dēmissō nonnullī iam periērunt. | null | |
Victōria Nūland mūnere abdicat. | null | |
Victōria Nūland, Americānōrum vice-secretāria politicīs rēbus externīs, subitō nuntiāvit sē mūnus abdicātūram. | null | |
In ēius locum prō tempore successūrus est Iōannes Bass, quī lēgātus erat in Afghāniā. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.