audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Proximā hebdomade nullōs nuntiōs edēmus propter fēriās acadēmicās;
null
nōs enim omnēs Campīs sive in urbe Las Vegas dictā fēriās agēmus, nec, secundum mōrem māiōrum, quæ Campīs acta erunt, divulgābuntur.
null
“Trēs Amīcī” Mexicopolī congressī.
null
Mexicopolī congressī sunt “Trēs Amīcī,” quī vocantur, vidēlicet Iōsēphus Biden, praeses Americānōrum, et Andreās Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, et Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium.
null
Quī cōnsentiunt curandum, ut suae gentēs vinculīs oeconomicīs artius coniungantur, quō plūrēs mercēs et praecipuē ēlectronicae mercēs in novō orbe terrārum fabricentur, necnōn ut mercātus venēnōrum cohibeātur et mīgrātiō hominum prōmōveātur.
null
Dissēnsiō autem patet inter Trēs Amīcōs dē fontibus formīsque energīae, cum Lopēsius Operātor mālit petrōleō, quippe quō Mexicī abundent, ūtī, aliī vērō vim sōlis ventōrumque petroleō praepōnant.
null
Biden porrō rogāvit, ut Canadēnsēs mīlitēs in Haītiam mitterentur, sed Trudeau negāvit id statim factum īrī.
null
Rēs Pūblica Haītiae periit.
null
Diē Lūnae ultimī decem senātōrēs, quī in senātum Haītiēnsium populāribus suffrāgiīs cōnscriptī erant, honōrēs senātōriōs dēposuērunt;
null
quō factō nēmō restat senātor magistrātusve, quī populārī auctōritāte est ēlectus.
null
Nam post Iūvenālem Moȳsem, ultimum rīte ēlectum praesidem, interfectum, nulla comitia populāria habita sunt, itaque cum dēcursū temporis ēlapsa est omnis lēgitima auctōritas.
null
Auctōritāte sublāta, quantulumcumque potestatis restat omne in manūs Ariēlis Henrīcī dēvēnit, quī vērō nē in Portū Principis, capite Haītiae, solus dominātum exercet, cum gregēs latrōnum ubicumque grassantur.
null
Multī porrō suspicantur Henrīcum mortem Moȳsis esse machinātum.
null
Sine regimine, famēs et cholera per populum serpunt.
null
Brāsiliānī tumultuōsī.
null
Diē sōlis mīlia Brāsiliānōrum in sedem reī pūblicae, vidēlicet senātum et palātium praesidāle et summōrum iūdicum cūriam, invāsērunt et aedificia dīripuērunt.
null
Nam quī Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā novō praesidī oppōnuntur, quippe quem crēdant fraudulenter ēlectum, illī diū hortābantur mīlitēs, ut rempūblicam ēverterent.
null
Tumultuōsī autem cīvēs ā custōdibus pūblicīs nōn sōlum prōhibitī sunt, nē damnum in aedificia inferrent, sed etiam videntur auxilium accēpisse ā nōnnullīs custōdibus;
null
quibus Anderson Torrēs praefectus nunc ab officiīs remōtus ā summīs iūdicibus petitur ut quī seditiōnem prōmōvisse videātur.
null
Iair Bolsonārus, prior praeses cui favent tumultuōsī, nunc quasi exul in Flōridā cīvitāte Americānōrum versātur, unde tumultum improbāvit;
null
attamen nūper documentum quoddam est repertum, quō ostenditur ipse Bolsōnārus parātus esse, ut mīlitum auxiliō Brāsiliānōrum suffrāgia ēverteret.
null
Perūviānī tumultuōsī.
null
In Perūviā reclāmātōrēs etiam vehementiōrēs et violentiōrēs fiunt.
null
Ā cīvibus trecentīs oppugnātī sunt duo custōdēs pūblicī, quōrum alter vinctus et saevē verberātus est, alter vīvus combustus.
null
Diē autem Lūnae septendecim in tumultibus periērunt.
null
Reclāmātōrēs Petrō Castillō favent, quī, cum tyrannidem affectāsset, ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus est atque ā magistrātū āmōtus.
null
Terror in Afghāniā.
null
In Afghāniā homō quīdam, quī pyrobolum gerēbat, sē dīrupit extrā ministerium externīs rēbus praepositum.
null
Lēgātī Sinēnsēs tunc in eōdem ministeriō collocutūrī erant cum Afghānīs, sed advēnisse nōn videntur, cum nemo aliēnus adfuisse dīcitur.
null
ISIS-K seu fautōrēs Calpihātūs Islamicī, aemulī et rīvālēs Talebānōrum quī in Afghāniā pollent, nūntiāvērunt sē scelus patrasse.
null
Terror Lūtētiānus.
null
Lūtētiae Parīsiōrum, in stātiōne ferroviāriā, uncā metallicā aliquis aliōs innocentēs oppugnāvit, quōrum sex vulnerātī sunt antequam custōdēs pūblicī suīs manuballistīs fīnem in impetum imposuērunt.
null
Percussōr, quī in nosocomīō nunc iacet, fertur vel Lybicus esse vel Algēriēnsis, quī inter vigintī et trigentī annōs nātus sit et variīs nōminibus ūsus, secundum accūsātōrēs pūblicōs.
null
Alius ductus petroleārius dīruptus.
null
Hodiē ductus petroleārius, quī ā Belorussiā per Lettōniam Lituāniamque usque in Polōniam petroleum dūcit, est dīruptus.
null
Incertum autem adhūc est, utrum cāsū an consultō sit dīruptus.
null
Diurnāriī in Sudāniā Merīdiōnālī comprehēnsī.
null
In Sudāniā Merīdiōnālī diurnāriī sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, postquam imaginēs dīvulgātae sunt Salvae Kiir, tyrannī septuāgintā ūnum annōs nātī, quī dēpictus est sē commingēns;
null
aliī autem diurnāriī, quī imaginēs ipsās cinemātographicē fēcērunt, vel nusquam inveniuntur vel mortuī sunt.
null
Britannī assassīniī reī.
null
Duo Britannī, Naa’imur Zakarijah Rahman Londoniēnsis et Mohammed Aquib Imran Birminghamiēnsis, diē Mercūriī accūsātī sunt assassīniī affectātī.
null
Conjūrātī feruntur voluisse in ædēs Therēsæ Mājæ, ministræ prīmāriæ Britannōrum, māteriā displōsīvā perfodere atque inter tumultum Mājam ipsam pugiōnibus occīdere.
null
Americānī Hierosolyma agnōscunt.
null
Absolvit Donaldus Trump diē Mercuriī id, quod sæculō vīcēsimō cēnsuerat Senātus et prōmīserant Guillelmus Clinton et Georgius Bush et Barācus Ōbāma, vidēlicet ut Hierosolyma agnōscerētur ūna urbs indīvīsa ac caput totīus Isrāēlis.
null
Nam præsēs Americānus ēdīxit sedem legātiōnis ad Isrāēlītās missæ, nunc Vernicollī sitam, Hierosolyma mōtum īrī.
null
Benjamin Netanjāhu, summus magistrātus Isrāēlītārum, grātiās ēgit Præsidī Americānōrum et prōmīsit suōs semper actūrum, ut lībertas et tolerantia religiōnum, et Jūdæōrum et Christiānōrum et Mahometānōrum, conservārentur.
null
Recep Tayyip Erdoğan, præsēs Turcārum, minātus est sē lēgātōs suōs revocātūrum tam ab Isrāel quam ab Americā;
null
Sȳrōrum lēgātī dīxērunt cōnsīlium Americānum esse culmen scelerum, quibus Palæstīna occupārētur et Palæstīnī dispellerentur.
null
Manuel Hassassian, lēgātus Palæstīnōrum ad Britannōs, diurnāriīs Britannicīs dīxit præsidem Americānum bellum indicāsse in Orientem et in deciēs quīntiēs mīliēs centēna mīlia Mahometānōrum et mīliēs centēna mīlia Christiānōrum quī nollent templa sacrāriaque in diciōnem Jūdæōrum venīre.
null
Russī certāminibus Olympiīs exclūsī.
null
Russīs, apud quōs annō bis millēsimō quartō decimō lūdī Olympiī erant celebrātī, nōn licēbit annō proximō in Corēā Merīdiōnālī certāre.
null
Nullī āthlētæ Russī aderunt, nec vexillum Russōrum in ullīs cærimōniīs ostendētur, neque hymnus patrius Russōrum audiētur, nec licēbit magistrātibus Russīs certāmina spectāre.
null
Sī quis āthlēta Russicus impetrāverit ut sibi liceat tamquam hominī prīvātō certāre, tunicam geret nullīus reīpūblicæ, neque ulla victōria Russīs adscrībētur.
null
Russī enim culpantur propter abūsum medicāmentōrum, quibus āthlētæ citius, altius, fortius, quam sinit natūra, certāre possint.
null
Bellinghamia abundat cervesiā.
null
Novum brācīnum, sīve taberna ubi cervesia parātur, diē Jōvis cœpit zȳthum apud Bellinghamēnsēs vendere.
null
Melvin Brewing, societas braxatōria Viomingāna, apud Vasintōniēnsēs prīmum quattuor genera cervesiæ, mox plūra faciet et vendet; quī poterint ostendere sē nartīs dē Baker monte dēscendisse, eōdem diē in brācīnō Melviniānō bibent pretiō quinque dollārīs dēminūtō.
null
Bellinghamia, quamvis urbs nōn multīs sit nōta, nihilōminus inter hominēs cervesiārum cognōscentēs jam est præclāra propter numerum et dīversitātem brācīnōrum, inter quæ numerantur Aslan et Boundary Bay et Chuckanut et Kulshan et Stones Throw et Wander:
null
nam Bellinghamēnsēs solēbant in brācīnīs cēnāre etiam antequam tālis ratiō bibendī (sīve vīvendī) cœpit in pretiō habērī.
null
Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.
null
Mox nōs incipiēmus fēriās agere hiemālēs, quārē nunc exoptāmus ut vōs fēlīcitāte et pāce et amōre fruāminī atque in proximum annum valeātis.
null
Collīsiō Liverpoliī.
null
Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant.
null
Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit.
null
Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent.
null
Percussiō Hamburgī.
null
Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī sunt ā fēminā ūndēquadrāgintā annōs nāta et cultrō armāta.
null
Custōdēs pūblicī referunt eam sibi vidērī potius mente captam quam factiōsam vel causā quādam politicā mōtam.
null
Carolus in Canadā.
null
Carolus ēius nōminis tertius, rex nōn sōlum Britannōrum sed etiam Canadēnsium, Canadam diē Martis visitāvit, quam rempūblicam dīxit fortem esse ac līberam.
null
Dīxit porrō mundum perīculōsiōrem et minus certum sibi vidērī quam ullō aliō tempore post secundum bellum omnium gentium.
null
Prīmus autem est rēx quī post septuagintā annōs inaugurātiōnī senātūs Canadēnsium praesēns praefuerit.
null
Uganda et Germānia.
null
Exercitus Ugandae negāvit sē futūrum auxilium mīlitibus Germānīs aut dātūrum aut ab illīs acceptūrum, propter Matthaeum Schauer lēgātum Germānōrum, quem accūsant reī pūblicae subvertendae.
null
Germānī autem negant sē quidquam vel agere vel ēgisse ad rem pūblicam Ūgandēnsium subvertendam;
null
negant porro suōs mīlitēs esse cum Ūgandēnsibus in ullā rē commūnī coniūnctōs.
null
Trāmen Araguae in Argentīnā cohibitum.
null
Patrīcia Bullrich, Argentīnōrum ministra secūritātī pūblicae praefecta, diē Iōvis nūntiāvit duodecim hominēs, quī putantur in grege coniūrātōrum “Trāmine Araguae” dictō sociātōs esse, comprehēnsōs esse suspiciōne latrōciniī.
null
Dīxit porrō eōs impetūs fēcisse in macella et tabernās fabrōrum, tam sclopīs quam armīs displōsīvīs, quibus nōnnullōs interfēcissent.
null
Magistrātūs tam Argentīnī quam Americānī existimant Trāmen Araguae cōnārī terrōrem cīvibus incutere;
null
magistrātūs autem Venetiōlānī, unde latrōnēs oriuntur, asseverant coniūrātiōnem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō esse excīsam.
null
Laesae Māiestātis.
null
Magistrātūs Siamēnsēs causam laesae māiestātis, cūius crīmine reus erat Paulus Chambers, professor scientiae politicae et cīvis Americānus, dīmīsērunt, postquam Chambers profectus est.
null
Siamīā enim lēgēs omnium gentium strenuissimās habet, quibus dignitātem regis ēiusque familiae tuentur.
null
Chambers ipse dīxit sē rēgiam familiam semper magnā cum reverentiā coluisse.
null
Verba autem, propter quae Chambers reus factus est, neque ab illō scripta sunt, neque in Siamīā sed Singapūrae, neque ad rēgem ipsum attinēbant sed ad factiōnēs tam mīlitum quam custōdum pūblicōrum, quae inter sē rixārentur.
null
Macrōn nōn ab īrātā uxōre caesus.
null
Palātium Ēlysium negāvit Emmanuēl Macrōn, praesidem Gallōrum, ab uxōre esse caesum.
null
Nam, statim postquam iānua aperta erat āeroplānī, in quō stābat Macrōn, in cōnspectū diurnāriōrum subitō uxōris manus apparuit quae faciem praesidis pepulit vel trūsit;
null
quō factō Macrōn, cum diurnāriōs per apertam iānuam animadvertisset, surrīsit et suam manum iactāvit ut diurnāriōs salūtāret.
null
Deinde, dum Macron et uxor scālīs dē āeroplānō descendunt, uxor recūsāvit nē bracchium ēius tenēret.
null
Palātium autem, quod prīmum negāvit quidquam factum esse, nunc, cum imāginēs divulgātae sint, negat praesidem caesum esse ab īrātā uxōre, sed coniugēs amantēs inter sē amanter lūsisse.
null
Hodiē est octāvus diēs mēnsis Octōbris.
null
Novus annus scholasticus incipit.
null
Post longum annum solitūdinis, quō scholae non faciē ad faciem, sed per ordinātrī speculum atque, ut ita dicāmus, in aenigmate, docēbantur, tandem aliquando studiōrum Ūniversitas est redintegrāta et pleraeque scholae autumnālēs vīvā vōce et coram habentur.
null
Mēnsa Latīna celebrābitur diēbus Iōvis.
null
Cilauēa mōns pergit ignem ēvomere.
null
Secundā nunc hebdomade pergunt saxa liquefacta ē rīmīs in monte Cilauēā hiantibus ēvomī.
null
Nam montis crātēra, quae Hālēmāūmāū vocitātur, ignem et sulfurātum fūmum in caelum mittit.
null
Īdem mōns, ubi Domina Pēlē nūmen ignipotēns habitāre dīcitur, etiam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō et bis millēsimō vīcēsimō flammās et fūmum vomuit.
null