audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Petrōleum in lītora Californiāna appulsum. | null | |
Multa lītora in Californiae parte merīdiōnālī natantibus apricantibusque clauduntur propter magnam vim petrōleī, quae coepit in lītora appellī. | null | |
Ad mille culeōrum petrōleī in mare Pacificum effūsum esse putātur prope Lītus Huntingtōniānum. | null | |
Formōsēnsēs spē confirmātī. | null | |
Formōsēnsēs dē Americānōrum ministeriō rēbus exterīs praepositō spem habent confirmātum, postquam Jōsēphus Biden, praeses Americānus, ambiguīs verbīs dīxit Xī Jinping, principem Sīnēnsium, consēnsisse pacta dē Formōsā īnsulā observāre. | null | |
Nam nihil inter Sīnās et Americam pūblicē quidem pactum est dē Formōsā, quam Sīnēnsēs falsē sibi vindicant, cum rē vērā suī jūris sit īnsula ac lībera. | null | |
Incertum igitur manet, quid in animō habuerit Biden, sed Antōnius Blinken, ab exterīs negotiīs minister, dīxit Americānōs sine dubiō lībertātem Formōsae dēfēnsūrōs. | null | |
Comitia Iāpōnica. | null | |
Fūmiō Kīshida, quī in locum Iōshīhīdae Sūgae modo successit et diē Lūnae summus factus est Iāpōnum magistrātus, statim rogāvit ut mēnse exeunte nova comitia indīcerentur, ut ipse approbātiōnem nōn solum senātōrum sed etiam populī quaereret. | null | |
Prōmittit porrō Kīshida sē multum actūrum, ut lues corōnāria reprimātur et discrīmen inter pauperēs et dīvitēs dēminuātur. | null | |
Comitia Canadēnsia. | null | |
Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, quī comitia indīxerat ut auctōritātem suam rōborāret, nōn omnīnō dēvictus est, sed ad summum magistrātum redditus est etiam dēbilior. | null | |
Nam factiō ēius Līberālis, quae dīcitur, ūnum senātōrem dē cūriā Canadēnsium perdidit, nec poterit in cūriā sine assēnsū atque approbātiōne aliārum factiōnum suam voluntātem explēre. | null | |
Ex alterā parte factiō Conservātīva, cūius numerus senātōrum neque auctus neque dēminutus est, ad favōrem populī quaerendum sua cōnsilia nōn solum novāvit sed etiam fere ad opiniōnēs Līberālium accommodāvit. | null | |
Comitia Germānica. | null | |
Ætas Merkeliāna ad fīnem perdūcitur. | null | |
Nam cīvēs Germānī, cum Merkel cancellāria recūsāvisset nē summum magistrātum dēnuō sibi ambīret, in comitiīs palmam victōriae, quam sēdecim annōs Merkeliānae factiōnī Christiānae ac Populārī dictae tradiderant, factionī potius Sociālistārum dedērunt. | null | |
Cuius dux, Olaus Scholz, quem nōnnullī diurnāriī nuncupant “Strumphum surrīdentem” vel etiam “virum tōtīus Germāniae taediōsissimum,” maria montēsque nōn pollicitus est sed officiōsus et dīligēns habētur. | null | |
Ille nunc cōnātur cum aliīs factiōnibus, ut sunt Viridēs et factiō Līberālis Populārisque, paciscī ut magistrātūs inter factiōnēs partiantur. | null | |
Nova taberna Turcica Bellinghamiae aperta. | null | |
Novissima taberna Bellinghamiae iānuās suās nūperrimē aperuit: | null | |
Ashūrī, quem titulum fert taberna, caffeam Turcicam et dulcia varia offert vēnālia, | null | |
Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. | null | |
Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt. | null | |
Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter rēlīgiōnem Coreānam permōtō. | null | |
Boris Johnson, septuāgēsimus septimus minister prīmārius Britannōrum, diē septimō septimī mēnsis mūnere sē abdicāre nuntiāvit; | null | |
in cūius locum Elizabētha Truss successit. | null | |
Elizabētha altera, regīna Britannōrum, diem obiit; | null | |
unde novus rex Britannōrum creātus est Carolus ēius nōminis tertius. | null | |
Taprobanēnsēs insurrexērunt et magistrātūs expulērunt postquam tōta īnsula est in pauperitātem et famem redacta. | null | |
Nunc vērō ad nuntiōs hūius hebdomadis propriōs vertāmur. | null | |
Terra mōta in Formōsā et in Mexicō. | null | |
Formōsa īnsula diēbus Sāturnī Sōlisque est mōta, unde aedificia nōnnulla corruērunt, et trāmen ferriviārium dē orbitīs dēlapsum est, et ūnus periit, opifex materiā caementōque obrūtus. | null | |
Etiam ūnus interfectus est Mancinellae in Mexicō, cūius terra sub Mechōācānā cīvitāte Cōlimāque est mōta. | null | |
Ter iam factum est, ut ūndēvīcēsimō diē mēnsis Septembris terra Mexicāna est mōta: | null | |
nam idem eōdem diē ēvēnit et annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō, quō decem mīlia hominum periērunt, et annō bis millēsimō septimō decimō. | null | |
Procellae in utrōque marī. | null | |
Alasca in marī Pacificō et īnsula Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī in marī Atlanticō sunt fere eōdem tempore magnīs procellīs vexātae. | null | |
Prīmum, in Alascā, quadrāgintā oppida per deciēns centēna mīlia passuum sparsa damnum tulērunt propter tȳphōnem Merbok dictum. | null | |
Deinde in īnsulā Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī, vīs ēlectrica dēfēcit et viae sunt interclūsae. | null | |
Nēmō autem vidētur hīs procellīs periisse. | null | |
Hungaria et Ūniō Eurōpaea. | null | |
Hungarī dē Ūniōne Eurōpaeā indulgentiam poposcērunt, nē pecūnia, quam Ūniō promīserat, sibi dēmerētur. | null | |
Nam Iōhannēs Hahn, Ūniōnis praefectus fiscī, monuerat dētinendam vidērī pecūniam, cum parum populāre et nimis corruptum Ūniōnī vidērētur regimen Hungarōrum. | null | |
Hungarī autem prō suā parte nova remedia prōposuērunt, quibus Ūniōnī mōrigerārentur. | null | |
Russī novās minās prōferunt. | null | |
Post septem mēnsēs, bellum inter Russōs et Ucraīnēnsēs adhuc geritur. | null | |
Clāde nūper acceptā, Russōrum praeses Vladimīrus Putin diē Mercuriī nuntiāvit tricenta mīlia mīlitum conscribenda, quibus exercitus rōborārētur; | null | |
minātus porrō est arma atomica adhibērī posse. | null | |
Ferē statim reclāmātum est per tōtam Russiam contrā bellum, et nōnnullī cīvēs feruntur tesserās aēriās ēmisse, ut ēmigrārent ne mīlitārent. | null | |
Nunc quidem regiōnēs, quās Russī dīcunt ā sē līberātās esse, suffrāgiīs constituunt utrum velint in Russiam ascīscī, quamquam Ucraīnēnsēs negant eās ullō modō posse ab Ūcraīnā seiungī. | null | |
Novus annus acadēmicus. | null | |
Novus incipit annus acadēmicus, et Occidentālis Studiōrum Ūniversitās Vasintōniēnsis iterum frequentātur discipulīs. | null | |
Vestīgia luis corōnāriae ferē omnia sunt sublāta, et gregēs discipulōrum ubicumque serēnō sub dīvō recumbunt, prandent, aprīcantur. | null | |
Nōnnullī etiam scholīs intersunt. | null | |
Tempore autumnālī quidem Mēnsa Latīna diēbus Lūnae hōrā quartā congrediētur; | null | |
incertum tamen manet quō diē et quōtā hōrā Θίασος Graecus sit celebrandus. | null | |
Juppiter ēlectus. | null | |
Populāribus Gallōrum suffrāgiīs diē Sōlis lātīs, Emmanuēl Macrō perget summum magistrātum obtinēre. | null | |
Nam ē dēnīs Gallīs sex Macrōnem māluērunt, quattuor Marīnam Le Pen. | null | |
Hominēs populāris opīniōnis metiendae pervestigandaeque perītī referunt Le Pen paulō plūs benevolentiae iūvenum esse consecūtam, Macrōnem vērō inter aetāte prōvectiōrēs et rude dōnātōs plūrimum pollēre. | null | |
Macrō igitur prīmus est, post Jacobum Chirac, quī bis ā populō ēlectus est. | null | |
Jansa victus. | null | |
Comitiīs in Slōvēniā habitīs, nova et viridis factiō Svōbōda sīve Lībertas dicta quadrāgintā ē nōnāgintā sellās in cūriā sibi cēpit et factiōnem Populārem, quae pollēbat, dēvīcit. | null | |
Iōhannes Jansa, minister prīmārius et dux factiōnis Populāris, amīcum suum Victōrium Orban imitārī est cōnātus, sed Slōvēnī līberiōrem malunt rempūblicam quam Orban in Hungāriā obtinet. | null | |
Itaque vērisimile vidētur Robertum Golob, dux Lībertātis factiōnis, fore minister prīmārius. | null | |
Nec mīrum est Viridēs pollēre in Slōvēniā, cūius caput, Colōnia Iūlia Ēmōna seu Liūbliāna, fertur tōtīus Eurōpae urbs esse viridissima. | null | |
Astronautae prīvātī ad tellūrem regressī. | null | |
Quattuor astronautae, quōs nulla rēs pūblicca sed prīvāta potius societas Axiom dicta ad omnium gentium statiōnem caeleste mīserant, diē Lūnae integrī incolumēsque ad tellūrem regressī sunt. | null | |
Utrōque in itinere, tam ad statiōnem quam cælitus ad tellūrem factō, astronautae vectī sunt vehiculō Dracōne appellātō, quod fabricāta erat SpaceX, prīvāta societas quae navēs caelestēs pretīo minōre et māiōre arte parat quam sunt ulla vehicula pūblicō impēnsō facta. | null | |
Dux astronautārum erat Michāēl Lopēsius-Alegria, Matritēnsis quī Americānus ante fuit astronauta quam condita erat Axiom societas. | null | |
Twitter seu Pīpulī societas empta. | null | |
Forum sociāle, quod Twitter dīcitur, emitur ab Ēlōne Musk, tōtīus mundī homine dītissimō. | null | |
Musk, mōtus cēnsōriā societātis illīus sevēritāte quā hominēs alterīus factiōnis reprimerentur, dum hominēs alterīus factiōnis prōmōverentur, dīxit sē ideō tōtum forum emere, ut libertātem dicendī tuerētur. | null | |
Parag enim Agrawal, societātī præfectus, anteā dīxerat Twitter dēbēre minus dē lībertāte dīcendī, et magis dē temporibus mūtātīs cōgitāre. | null | |
Temporibus mūtātīs, vērisimile vidētur Parag Agrawal exauctorātum īri. | null | |
Mexicānī lithium suum sibi capiunt. | null | |
Senātus Mexicānōrum, ut Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor praeses proposuerat, cēnsuit omne lithium sub terrā Mexicānā abditum esse nullīus prīvātī bonum sed commūne et pūblicum. | null | |
Itaque omnēs fodīnae, quae prīvātae erant, nunc in pūblicam possessiōnem sunt trānsferendae. | null | |
Sīnēnsēs enim, ut quī ad vehicula ēlectrica paranda lithium ubique quaerant, terram Mexicānam fodere voluērunt. | null | |
Eurōpa petroleum ā Rūssīs emit. | null | |
Quamvīs multa dē commerciō inter Russōs et Ūniōnem Eurōpaeam interdīcendō propter bellum Ucraīnēnse ab Ursulā Lēiēnsī sint dicta, nihilōminus Uniper societas petroleāria Germanica concessit nummīs Russicīs, ut Russī iussissent, petroleum ā Russīs sē emptūram. | null | |
Russīs enim prohibētur nē nummīs utantur Americānīs, quī inter omnēs gentēs, et praecipuē in petroleī mercātū, adhibentur, quārē Russī nunc poscunt ut aliae gentēs suīs potius nummīs mercentur, nē Americānī possint sē ā commerciō exclūdere. | null | |
Polōnīs et Bulgarīs, quippe quī noluerint Russīs Russicīs solvere nummīs, nulla iam est copia petroleī emendī. | null | |
Ūniō igitur Eurōpaea iam dīviditur inter gentēs Ūniōnī fidēlēs, ut Polōnōs, et gentēs Russīs dictō audientēs, ut Germānōs. | null | |
Dē agrīs maritimīs. | null | |
In sinū Lummōrum, prope Bellinghamiam, nova societas agrōs colet sub marī. | null | |
Etiamsī apud Homērum mare ἀτρύγετον appellātur, facile tamen spargitur et metitur alga, quae nunc in pretiō est in popīnīs et cūlīnīs Americānīs. | null | |
Quae autem alga nunc vēnālis est, ā Californiā vel Alascā importātur; | null | |
itaque novī hī agrī maritimī fōns atque orīgō erunt commerciī nostrae regiōnī propriī. | null | |
Comitia in Americā habenda. | null | |
Mēnse Novembrī comitia in Americā habēbuntur, quibus summus magistrātus ēligātur. | null | |
Donaldus Trump, homo dextrae factiōnis, ōrābit ut cīvēs iterum faciant sē praesidem, ac prō sinistrā factiōne Jōsēphus Biden, quī Ōbāmā praeside mūnere vice-praesidis fungēbātur, summum magistrātum petet. | null | |
Donaldus Trump prōmittit sē factūrum ut America dēnuō sit magna, Jōsēphus autem Biden ut America in melius restaurētur. | null | |
Propter prōvectissimam candidātōrum aetātem, magnī rēfert, quī officium vice-praesidis petant atque in locum praesidis, sī quid hūmānitus acciderit, succēdere possint: | null | |
quī sunt prō dextrā factiōne Michāēl Pence, prō sinistrā Kamala Harris. | null | |
Russī vaccīnum inveniunt. | null | |
Russī nūntiāvērunt sē vaccīnum invēnisse, quō in corpus humānum īnsitō novum vīrus corōnātum repellerētur. | null | |
Īnsitiō tūtōria, quae “Sputnik” apellātur, prīmum medicīs voluntāriīs dabitur post duās hebdomadēs. | null | |
Vaccīnum etiam dīcitur probātum esse variīs experimentīs, inter quae fīlia ipsīus Vladimīrī Pūtin īnsitiōne mūnīta est nē novō morbō corōnāriō afficerētur. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.