audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Dubitant autem Americānī, praecipuē Antōnius Faux medicus corōnatō vīrō dēbellandō praefectus, an efficax et tūtum sit vaccīnum Russicum. | null | |
Pax inter Isrāēlītās et Confederātās Phȳlarchiās Arabicās. | null | |
Confederātae Phȳlarchiae Arabum foedus facit cum Isrāēl, ut ex utrāque parte lēgātī ad alteram rempūblicam mittantur et commercium inter gentēs instituātur. | null | |
Mahmoud autem Abbas, praeses Palaestīnōrum, dīxit Hierosolyma et Al-Aqsa meschitam et causam Palaestīnōrum esse prōditās; | null | |
et, ut solent, Persae invectī sunt tam in Isrāēlītās, quōs scelestōs vocāvērunt, quam in Phȳlārchiās Arabum, quās dīxērunt igne Sīōnistārum fore combustās. | null | |
Quod pācis cōnsilium excogitāvit atque utrīque partī suāsit praeses Americānus. | null | |
Persicum petroleum ab Americānīs captum. | null | |
Persārum petroleum, quod quattuor nāvēs onerāriae ad Venetiolam vehēbant, Houstōniam potius in Americam adveniet, postquam magistrātūs Americānī suāsērunt dominīs et societātibus, quae cautiōnem nāvibus praestant, nē contrā sanctiōnēs tyrannidī Ventiolānae succurrerent. | null | |
Itaque, nullā vī adhibitā, illicitum commercium inter tyrannōs est intercīsum. | null | |
Turcae et Graecī et Gallī. | null | |
Die Iovis lembus bellicus Græcus in lembum bellicum Turcicum cāsū irruit. | null | |
Neutra navis magnum sustulit damnum, nec sunt ullī nautae laesī. | null | |
Tam Turcae quam Graecī quōdam cōnsēnsū dīcunt rem vidērī cāsū potius quam cōnsultō esse factam, itaque nōn ulciscendam; | null | |
perīculōsum esse, sī multae nāvēs in ūnō locō nāvigent. | null | |
Quae gentēs nunc dē petroleō sub marī quaerendō et dē fīnibus maritimīs controversiās agunt, sed pācem observāre mālunt. | null | |
Gallōs, quippe quī mīlitēs ad Graecōs rōborandōs mīsissent atque in Libyā Turcīs adversārentur, Turcārum minister exterīs rēbus praepositus monuit nē animōs ad bellum irrītārent. | null | |
Ruthēnī Albī in tyrannum reclāmant. | null | |
Comitiīs in Ruthēniā Albā habitīs, quibus Alexander Lucashencus ā suīs quidem fertur quattuor ē quīnīs suffrāgiīs tūlisse, decēna vel etiam centēna mīlia hominum in viīs Miniscī in eundem tyrannum, quī vigintī et sex annōs regnat, diē Sōlis reclāmāvērunt. | null | |
Reclāmātōrēs, quī priōribus diēbus comprehēnsī erant, ā custōdibus pūblicīs verberātī vulnera sua aliīs cīvibus diurnāriīsque ostendērunt. | null | |
Opificēs, quī ōlim Lucashencō fidēlēs sēsē praestiterant, nunc inter contiōnēs in eum reclāmitant. | null | |
Prō suā parte dīxit Lucashencus mīlitēs Atlanticī Foederis ad suās portās esse; | null | |
Lituānōs et Lettonēs et Polōnōs et Ucrainōs suīs cīvibus imperāre ut nova comitia habērentur; | null | |
sī id consequerentur. rempublicam Ruthēniae Albae peritūram. | null | |
At Andreas Babiš, Chechōrum minister prīmārius, hortātus est Ūniōnem Eurōpaeam ut pācificam ēversiōnem rērum fovēret, quālis Checoslovakia saeculō vīcēsimō exeunte est passa. | null | |
Eurōpaeī parant sanctiōnibus regimen Lucashencī pūnīre. | null | |
Mexicānī monent nē cibī īnsalūbrēs emantur. | null | |
Magistrātūs Mexicānī ē mēnse Octōbrī cūrābunt ut cibī iam parātī, quī saccharō et sale et lāridō scatent, titulōs ferant quibus emptōrēs moneantur quam perīculōsum sit cibō vescī īnsalūbrī. | null | |
Iam sancītur in Oaxacā cīvitāte nē puerīs vendantur īnsalūbrēs cibī pōtiōnēsve saccharī plēnae. | null | |
Quibus lēgibus strenuē oppōnuntur Americānī et Canadēnsēs et Ūniō Eurōpaea et Helvetiī, ut quī magnum lucrum faciant cibīs īnsalūbribus venditandīs, dīcentēs Mexicānōs nimis dē salūte pūblicā sollicitārī, et propter novum vīrus corōnātum novās lēgēs esse annum, vel biennium, vel in perpetuum differendās. | null | |
Dēclārātiō Kunmingēnsis. | null | |
In Kunming urbe Sīnēnsī necnōn etiam per ordinātra, lēgātī centum gentium cōnsēnsērunt tam ea, quae ē terrā gignuntur, quam animālia quae aut in terrā ambulant aut per caelum volitant aut magnō in marī natant, esse cōnservanda. | null | |
Nullam tamen mēnsūram seu rātiōnem cōnservātiōnis statuērunt nec mētas ad quās magistrātus senātōrēsque spectārent, ut scīrent sē rectum cursum ad dīversitātem omnium viventium cōnservandam tenēre. | null | |
Kurz abdīcat. | null | |
Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriae, diurnāriōrum corruptōrum accūsātus, diē Saturnī coactus est summō magistrātū sē abdīcāre. | null | |
In ēius locum successit Alexander Schallenberg, ēiusdem factiōnis Populāris, quae ūnā cum Viridibus pergit in cūriā Austriacōrum pollēre. | null | |
Kurz vērō in senātū manēbit et perget conciliō principālī interesse. | null | |
Custōdēs pūblicī suspicantur ēius iussū ac nutū pecūniam pūblicam diurnāriīs tribūtam esse ut opiniō ēius factiōnis bona in actīs diurnīs divulgārētur. | null | |
Lībanus. | null | |
Per tōtum Lībanum vīs ēlectrica omnīnō dēfēcit diē Sōlis. | null | |
Multās iam hebdomadēs vīs ēlectrica paucīs tantum hōrīs singulīs diēbus suppeditātur, sed auctum pretium petroleī et dēminūta potestas nummōrum, quōs regimen parum stabile circumfert, facultātem fōmentī emendī tandem superāvērunt. | null | |
Hieme appropinquante rogātur an Lībanus sit antesignānus vīrium per tōtum orbem terrārum dēficientium, cum Eurōpaeī et Sīnēnsēs, vel etiam Americānī quī abhinc annum potuērunt iactāre sē mercātū absolūtōs posse vim ēlectricam et petrōleum sibi suppeditāre, nunc pretia fōmentī videant aucta. | null | |
Tsai Ing-wen lībertātem dēfendit. | null | |
Tsai Ing-wen, praeses Reīpūblicae Sinēnsis in Formōsā īnsulā sitae, negāvit sē suamque patriam umquam cessūram Sinēnsibus communistīs prementibus, neque esse quī posset cōgere Formōsēnsēs viam sequī illam quam Xi Jinping dux Sinēnsium communistārum nuper in ōrātiōnibus exposuisset. | null | |
Nam Sinēnsēs terrae continentis falsē dictitant Formōsam īnsulam esse prōvinciam suam nec līberam rempūblicam. | null | |
Mīlitēs porrō Americānī electī et classicī iam annum Formōsae versantur ubi mīlitēs Formōsēnsēs novissimīs armīs et modīs bellandī exerceant: | null | |
itaque, sī Sinēnsēs conātī sint īnsulam vī capere, in perīculum veniant mīlitēs Americānī. | null | |
Senātor Britannus interemptus. | null | |
Dāvīd Amess, quī ex annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō tertiō senātor fuit factiōnis dextrae in Commūnium camerā Britannōrum, est in ecclēsiā, ubi cum cīvibus congrediēbātur, cultrō percussus. | null | |
Vixit annōs ūndēseptuāginta. | null | |
Baetylus in domum dēlapsus. | null | |
In Columbiā Britannicā baetylus seu saxum āerium caelitus dēlapsum est nōn solum in aedēs sed etiam in lectum fēminae dormientis, quae fragōre experrecta invēnit saxum prope caput inter cervīcālia iacēns. | null | |
Doctī virī Ūniversitātis Calgariēnsis quī tālia phaenomena pervestigant referunt duōs baetylōs eā nocte dēcidisse in parvō oppidō Aureō, quod dīcitur, montibus circumdatō, quod tria mīlia hominum incolunt. | null | |
Fīnēs aperientur. | null | |
Post ūndēvīgintī mēnsēs, quōs clausī sunt fīnēs inter Americam et Canadam et Mexicum, regimen Americānum nūntiāvīt fīnēs mox apertum īrī etiam illīs, quī voluptātis causā peregrīnārī vellent. | null | |
Quod maximī momentī mercātōribus Bellinghamēnsibus habētur, ut quī Canadēnsibus exclūsīs magnum lucrum perdiderint. | null | |
Hodiē, vicēsimō prīmō diē mēnsis Iūniī, adhūc in Ūniōne Eurōpaeā manet Britannia, cui adhuc praeest Terēsia Māia. | null | |
Dē illīs, quī cupiunt ēius auctōritātem sibi vindicāre, restant duo, quī dē summō magistrātū contendent: | null | |
Boris Johnson et Īeremīās Hunt. | null | |
Adhūc reclāmant Hongkongēnsēs. | null | |
Carrie Lam, Hongkongēnsibus praefecta, coacta est pācem veniamque ā suīs petere, cum multa centēna mīlia cīvium viās occupāvissent et reclāmāvissent in novam lēgem, quā licēret Sīnēnsibus īnsimulāre atque abdūcere Hongkongēnsēs quīcumque lībertātī populārīque reīpūblicae apertē favērent. | null | |
Sīnēnsēs enim extraordināriā redditiōne lēgēs Hongkongiae iam violāvērunt. | null | |
Annō bis millēsimō quintō decimō quinque bibliopōlae, quī salācēs librōs dē tyrannīs Sīnēnsibus venditāverant cīvibus Sīnēnsibus quī voluptātis causā Hongkongiae peregrīnābantur, sunt ā Sīnēnsibus abductī. | null | |
Sī regimen Hongkongēnsium novam lēgem tūlisset, Sīnēnsibus licēret omnēs, quī lībertāte dīcendī ūtī audent, abdūcere et vinculīs in Sīnīs tenēre. | null | |
Nunc vērō propter ingentem multitūdinem reclāmantium, nova lex est suspēnsa, sed nōn sublāta; | null | |
et Lam, quae lēgem prōmōverat, coacta est veniam petere ā cīvibus, quī neque illī neque tyrannidī Sīnēnsium cōnfīdunt. | null | |
Diē Sōlis quarta pars cīvium reclāmāvisse fertur. | null | |
Automaton Americānum ā Persīs excīsum. | null | |
Diē Iōvis Persae āēroplānum automaton Americānōrum, quae in caelō omnibus gentibus commūnī volābat, dēlēvērunt. | null | |
Persae in diēs bellicōsiōrēs sēsē praestant, cum nāvēs petroleāriās nuper oppugnāverint et sociōs aliīs in terrīs iusserint impetūs facere in Arabēs Saudiānōs necnon in Americānōs. | null | |
Mahomētus Morsī mortuus. | null | |
Mahomētus Morsī, prīmus quī populāribus suffrāgiīs creātus erat praeses Aegyptiōrum, et quī ēlectus tyrannidem affectāverat et ā mīlitibus suīs comprehēnsus erat, coram iūdicibus causam suam dīcēns subitō exspīrāvit. | null | |
Reus fuerat speculandī et damnatus erat, ut reliquam vītam vinculīs continerētur. | null | |
Arcānās enim chartās, quibus cōnsilia ad salūtem pūblicam tuendam continēbantur, Qatārēnsibus prō pretiō vendidit. | null | |
Morsī iam damnātus erat aliīs in causīs, tam ut vītam in carcere dēgeret, quam ut supplicō capitālī afficerētur. | null | |
Eō ipsō tempore quō periit, ōrātiōnem habēbat, quā iūdicibus minātus est sē multa scīre secrēta atque arcāna, propter quae līberārī dēbēret; | null | |
dein vērō ex inopīnātō subitāneum cordis dēfectum refertur esse passus. | null | |
Tunicae galbinae exūtae. | null | |
Usque ā mēnse Novembrī singulīs diēbus Saturnīs per Galliam opificēs tunicīs galbinīs indūtī reclāmant in regimen Emmanūēlis Macron; | null | |
sed longē nunc pauciōrēs congregantur et per viās incēdunt, et vidētur fīnis reclāmātiōnum imminēre. | null | |
Quī tunicās suās galbinās prō candidīs ambientium tōgīs tradiderant et nōmina sua protulerant ut in senātum Eurōpaeum ēligerentur, ipsī sunt ā suīs trānsfugae appellatae nec favōrem populī sunt consecūtī. | null | |
Nam plēbs, quippe quae dominātum paucōrum nōbilum metueret itaque spem potius in multitūdinem quam in ullōs dūcēs pōneret, nōluit fidem in singulīs repōnere antesignānīs. | null | |
Reclāmātōrēs nōnnulla, quae prīmum postulāverant, vidēlicet ut tribūta sibi imposita dēminuerentur et minima merces opificum augērētur, impetrāvērunt, sed Emmanūēl Macron summum magistrātum Gallōrum adhūc obtinet. | null | |
De peregrīnīs. | null | |
Per tōtam Eurōpam numerus peregrīnōrum, quī voluptātis causā cupiunt urbēs vīsere, praeter modum crescit, et diaetae, ubi ōlim cīvēs habitāvērunt, nunc in ūsum peregrīnōrum dēstinantur, quārē pretium aedium condūcendārum augētur. | null | |
Amstelodāmēnsēs, Barcinōnēnsēs, Burdigalēnsēs, plūrimī aliī cīvēs māiōrum urbium questī sunt coram advocātīs Eurōpaeōrum Cūriae Iustitiae dē Airbnb societāte, quae adiuvat peregrīnōs invenīre diaetās prīvātās ubi maneant. | null | |
Cīvēs enim queruntur dēversōria ideo aedificārī, ut peregrīnī habeant, ubi versentur; | null | |
īnsulas vērō domōsque exstare, ut cīvēs possint in urbe vīvere. | null | |
Eōdem tempore Batāvī novōs modos inveniunt, quibus peregrīnōs eōrumque pecūniam in suōs fīnēs alliciant. | null | |
Amstelodāmae nunc licet peregrīnīs in commenticium mātrimōnium ūnius diēī cum incolā ēius urbis inīre. | null | |
Spōnsus et spōnsa falsōs anulōs nuptiālēs induunt et prō osculō amplectuntur, deinde tōtum diem ūnā per urbem deambulant. | null | |
Russī in Ucraīnā. | null | |
Russī tandem, post longās morās, ūnā cum Ruthēnīs Albīs bellum in Ucraīnam intulērunt. | null | |
Diē enim Lūnae Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, rebellēs partēs Ucraīnae, vidēlicet Dontescēnsem rempūblicam et Luganscēnsem rempūblicam, ubi diū bellum cīvīle geritur, rīte agnōvit et, illīs cīvitātibus cōnsentientibus, mīlitēs immīsit, quī illās, ut saltem dīxit, dēfenderent. | null | |
Īnsequentibus tamen diēbus, cum patefactum esset mīlitēs Russōs nōn intrā artōs fīnēs continērī, sed per tōtam Ucraīnam grassārī, Pūtin nūntiāvit bellum ideō gerī, ut Ucraīna omnibus armīs privārētur. | null | |
Nam ex annō bis millēsimō quartō decimō, quō rēspūblica Ucraīnōrum ēversa est et novum regimen Americānīs prōnius accēpit, Russī queruntur Americānōs cōnsociātiōnem Atlanticam usque ad fīnēs suōs porrigere velle vidērī, ac missilia atomica propius pōnere, quam ut possint Russī, sī ab Americānīs oppugnātī sint, pārem sū... | null | |
Paucīs, ut apparet, mīlitibus Ucraīnīs resistentibus, Russī ad suburbia Kiōviae iam pervēnērunt, quae urbs, caput Ucraīnae, intrā diēs aut etiam hōrās capiētur. | null | |
Volodymīrus Zelenscius, summus magistrātus Ucraīnōrum, quī ōlim fuit scurra, Kiōviae manet. | null | |
Eurōpaeae rēs pūblicae et sua monumenta colōribus vexillī Ucraīnae illūmināvērunt et quaedam interdicta proposuērunt, quibus negōtia Russōrum leviter stringerentur. | null | |
Pergent tamen petroleum emere ā Russīs, quamquam nūntiāvit Olaus Scholzius, cancellārius Germānōrum, id quod Josēphus Bīden prōmīserat, vidēlicet scrībās, quī ratiōnēs pūblicās tuentur, morās factūrōs nē secundus ductus petroleārius Nordstream dictus mox approbārētur. | null | |
Bīden ipse alia interdicta proposuit, deinde statim dīxit coram diurnāriīs Pūtin nōn posse interdictīs dēterrērī. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.