audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Iam virtūtēs dīligō, vitiīs īrāscor, renovātus animō spīritū renāscor;
17
quasi modo genitus novō lacte pāscor, nē sit meum amplius vānitātis vās cor.
17
Ēlēctē Colōniae, parce paenitentī, fac misericordiam veniam petentī, et dā paenitentiam culpam cōnfitentī;
17
feram, quidquid iusserīs, animō libentī.
17
Parcit enim subditīs leō, rēx ferārum, et est ergā subditōs immemor īrārum;
17
et vōs īdem facite, prīncipēs terrārum:
17
quod caret dulcēdine, nimis est amārum.
17
Post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant.
27
Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt,
27
oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt;
27
frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt,
27
ut domum reditiōnis spē sublāta parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent;
27
trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent.
27
Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta.
27
Mōribus suīs Orgetoricem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt;
27
damnātum poenam sequī oportēbat, ut ignī cremārētur.
27
Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorix ad iūdicium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique coēgit,
27
et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum magnum numerum habēbat, eōdem condūxit;
27
per eōs nē causam dīceret sē ēripuit.
27
Cum cīvitās ob eam rem incitātā armīs iūs suum exequī cōnārētur
27
multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent,
27
Orgetorix mortuus est;
27
neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.
27
Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aeduī prīmīs nūntiīs ab Litaviccō acceptīs nūllum sibi ad cognōscendum spatium relinquunt.
25
Impellit aliōs avāritia, aliōs īrācundia et temeritās, quae maximē illī hominum generī est innāta, ut levem audītiōnem habeant prō rē comperta.
25
Bona cīvium Rōmānōrum dīripiunt, caedēs faciunt, in servitūtem abstrahunt.
25
Adiuvat rem prōclīnātam Convictolitāvīs plēbemque ad furōrem impellit, ut facinore admissō ad sānitātem revertī pudeat.
25
Mārcum Aristium, tribūnum mīlitum, iter ad legiōnem facientem fide data ex oppidō Cabillōnō ēdūcunt:
25
īdem facere cōgunt eōs, quī negōtiandī causā ibi cōnstiterant.
25
Hōs continuō (in) itinere adortī omnibus impedīmentīs exuunt;
25
repugnantēs diem noctemque obsident;
25
multīs utrimque interfectīs maiōrem multitūdinem armātōrum concitant.
25
Interim nūntiō allātō omnēs eōrum mīlitēs in potestāte Caesaris tenerī, concurrunt ad Aristium, nihil pūblicō factum cōnsiliō dēmōnstrant;
25
quaestiōnem dē bonīs dīreptīs dēcernunt, Litaviccī frātrumque bona pūblicant, lēgātōs ad Caesarem suī pūrgandī grātiā mittunt.
25
Haec faciunt reciperandōrum suōrum causa;
25
sed contāminātī facinore et captī compendiō ex dīreptīs bonīs, quod ea rēs ad multōs pertinēbat, timōre poenae exterritī cōnsilia clam dē bellō inīre incipiunt cīvitātēsque reliquās lēgātiōnibus sollicitant.
25
Quae tametsī Caesar intellegēbat, tamen quam mītissimē potest lēgātōs appellat:
25
nihil sē propter īnscientiam levitātemque vulgī gravius dē cīvitāte iūdicāre neque dē suā in Aeduōs benevolentiā dēminuere.
25
Ipse maiōrem Galliae mōtum exspectāns, nē ab omnibus cīvitātibus circumsisterētur, cōnsilia inībat quemadmodum ab Gergoviā discēderet ac rūrsus omnem exercitum contraheret, nē profectiō nāta ab timōre dēfectiōnis similis fugae vidērētur.
25
Haec cōgitantī accidere vīsa est facultās bene reī gerendae.
25
Nam cum in minōra castra operis perspiciendī causa vēnisset, animadvertit collem, quī ab hostibus tenēbātur, nūdātum hominibus, quī superiōribus diēbus vix prae multitūdine cernī poterat.
25
Admīrātus quaerit ex perfugīs causam, quōrum magnus ad eum cotīdiē numerus cōnfluēbat.
25
Cōnstābat inter omnēs, quod iam ipse Caesar per explōrātōrēs cognōverat, dorsum esse eius iugī prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, quā esset aditus ad alteram partem oppidī;
25
huic locō vehementer illōs timēre nec iam aliter sentīre, ūnō colle ab Rōmānīs occupātō, sī alterum āmīsissent, quīn paene circumvāllātī atque omnī exitū et pābulātiōne interclūsī vidērentur:
25
ad hunc mūniendum omnēs ā Vercingetorige ēvocātōs.
25
Hāc rē cognitā Caesar mittit complūrēs equitum turmās;
25
eīs dē mediā nocte imperat, ut paulō tumultuōsius omnibus locīs vagārentur.
25
Prīmā lūce magnum numerum impedīmentōrum ex castrīs mūlōrumque prōdūcī dēque hīs strāmenta dētrahī mūliōnēsque cum cassidibus equitum speciē ac simulātiōne collibus circumvehī iubet.
25
Hīs paucōs addit equitēs quī lātius ostentātiōnis causā vagārentur.
25
Longō circuitū eāsdem omnēs iubet petere regiōnēs.
25
Haec procul ex oppidō vidēbantur, ut erat ā Gergoviā dēspectūs in castra, neque tantō spatiō certī quid esset explōrārī poterat.
25
Legiōnem ūnam eōdem iugō mittit et paulum prōgressam īnferiōre cōnstituit locō silvīsque occultat.
25
Augētur Gallīs suspīciō, atque omnēs illō ad mūnītiōnem cōpiae trādūcuntur.
25
Vacua castra hostium Caesar cōnspicātus tēctīs īnsignibus suōrum occultātīsque signīs mīlitāribus rārōs mīlitēs, nē ex oppidō animadverterentur, ex maiōribus castrīs in minōra trādūcit lēgātīsque, quōs singulīs legiōnibus praefēcerat, quid fierī velit ostendit:
25
in prīmīs monet ut contineant mīlitēs, nē studiō pugnandī aut spē praedae longius prōgrediantur;
25
quid inīquitās locī habeat incommodī prōpōnit:
25
hoc ūnā celeritāte posse mūtārī;
25
occāsiōnis esse rem, nōn proelī.
25
Hīs rēbus expositīs signum dat et ab dextrā parte aliō ascēnsū eōdem tempore Aeduōs mittit.
25
Oppidī mūrus ab plānitiē atque initiō ascēnsus rēcta regiōne, sī nūllus ānfrāctus intercēderet, mīlle ducentōs passūs aberat:
25
quidquid hūc circuitus ad molliendum clīvum accesserat, id spatium itineris augēbat.
25
Ā mediō ferē colle in longitūdinem, ut nātūra montis ferēbat, ex grandibus saxīs sex pedum mūrum quī nostrōrum impetum tardāret praedūxerant Gallī, atque īnferiōre omnī spatiō vacuō relictō superiōrem partem collis usque ad mūrum oppidī dēnsissimīs castrīs complēverant.
25
Mīlitēs datō signō celeriter ad mūnītiōnem perveniunt eamque trānsgressī trīnīs castrīs potiuntur;
25
ac tanta fuit in castrīs capiendīs celeritās, ut Teutomatus, rēx Nitiobrīgum, subitō in tabernāculō oppressus, ut merīdiē conquiēverat, superiōre corporis parte nūdātā vulnerātō equō vix sē ex manibus praedantium mīlitum ēriperet.
25
Cōnsecūtus id quod animō prōposuerat, Caesar receptuī canī iussit legiōnīque decimae, quācum erat, continuō signa cōnstituit.
25
Ac reliquārum legiōnum mīlitēs nōn exaudītō sonō tubae, quod satis magna vallēs intercēdēbat, tamen ab tribūnīs mīlitum lēgātīsque, ut erat ā Caesare praeceptum, retinēbantur.
25
Sed ēlātī spē celeris victōriae et hostium fugā et superiōrum temporum secundīs proeliīs nihil adeō arduum sibi esse exīstimāvērunt quod nōn virtūte cōnsequī possent, neque fīnem prius sequendī fēcērunt quam mūrō oppidī portīsque appropinquārunt.
25
Tum vērō ex omnibus urbis partibus ortō clāmōre, quī longius aberant repentīnō tumultū perterritī, cum hostem intrā portās esse exīstimārent, sēsē ex oppidō ēiēcērunt.
25
Mātrēs familiae dē mūrō vestem argentumque iactābant et pectore nūdō prōminentēs passīs manibus obtestābantur Rōmānōs, ut sibi parcerent neu, sīcut Avāricī fēcissent, nē ā mulieribus quidem atque īnfantibus abstinērent:
25
nōnnūllae dē mūrīs per manūs dēmissae sēsē mīlitibus trādēbant.
25
Lūcius Fabius, centuriō legiōnis octāvae, quem inter suōs eō diē dīxisse cōnstābat excitārī sē Avāricēnsibus praemiīs neque commissūrum, ut prius quisquam mūrum ascenderet, trēs suōs nactus manipulārēs atque ab eīs sublevātus mūrum ascendit:
25
hōs ipse rūrsus singulōs exceptāns in mūrum extulit.
25
Interim eī quī ad alteram partem oppidī, ut suprā dēmōnstrāvimus, mūnītiōnis causā convēnerant, prīmō exaudītō clāmōre, inde etiam crēbrīs nūntiīs incitātī, oppidum ā Rōmānīs tenērī, praemissīs equitibus magnō concursū eō contendērunt.
25
Eōrum ut quisque prīmus vēnerat, sub mūrō cōnsistēbat suōrumque pugnantium numerum augēbat.
25
Quōrum cum magna multitūdō convēnisset, mātrēs familiae, quae paulō ante Rōmānīs dē mūrō manūs tendēbant, suōs obtestārī et mōre Gallicō passum capillum ostentāre līberōsque in cōnspectum prōferre coepērunt.
25
Erat Rōmānīs nec locō nec numerō aequa contentiō;
25
simul et cursū et spatiō pugnae dēfatīgātī nōn facile recentēs atque integrōs sustinēbant.
25
Caesar, cum inīquō locō pugnārī hostiumque augērī cōpiās vidēret, praemetuēns suīs ad Titum Sextium lēgātum, quem minōribus castrīs praesidiō relīquerat, mīsit, ut cohortēs ex castrīs celeriter ēdūceret et sub īnfimō colle ab dextrō latere hostium cōnstitueret, ut, sī nostrōs locō dēpulsōs vīdisset, quō minus līberē ho...
25
Ipse paulum ex eō locō cum legiōne prōgressus, ubi cōnstiterat, ēventum pugnae exspectābat.
25
Cum ācerrimē comminus pugnārētur, hostēs locō et numerō, nostrī virtūte cōnfīderent, subitō sunt Aeduī vīsī ab latere nostrīs apertō, quōs Caesar ab dextrā parte aliō ascēnsū manūs distinendae causā mīserat.
25
Hī similitūdine armōrum vehementer nostrōs perterruērunt, ac tametsī dextrīs humerīs exsertīs animadvertēbantur, quod īnsigne pactum esse cōnsuērat, tamen id ipsum suī fallendī causā mīlitēs ab hostibus factum exīstimābant.
25
Eōdem tempore Lūcius Fabius centuriō quīque ūna mūrum ascenderant circumventī atque interfectī mūrō praecipitābantur.
25
Mārcus Petrōnius, eiusdem legiōnis centuriō, cum portam excidere cōnātus esset, ā multitūdine oppressus ac sibi dēspērāns multīs iam vulneribus acceptīs manipulāribus suīs, quī illum secūtī erant, "Quoniam," inquit, "mē ūna vōbīscum servāre nōn possum, vestrae quidem certē vītae prōspiciam, quōs cupiditāte glōriae addu...
25
Vōs datā facultāte vōbīs cōnsulite.
25
" Simul in mediōs hostēs irrūpit duōbusque interfectīs reliquōs ā portā paulum summōvit.
25
Cōnantibus auxiliārī suīs "Frūstrā," inquit, "meae vītae subvenīre cōnāminī, quem iam sanguis vīrēsque dēficiunt.
25
Proinde ābīte, dum est facultās, vōsque ad legiōnem recipite.
25
" Ita pugnāns post paulum concīdit ac suīs salūtī fuit.
25
Nostrī, cum undique premerentur, quadrāgintā sex centuriōnibus āmissīs dēiectī sunt locō.
25
Sed intolerantius Gallōs īnsequentēs legiō decima tardāvit, quae prō subsidiō paulō aequiōre locō cōnstiterat.
25
Hanc rūrsus tertiaedecimae legiōnis cohortēs excēpērunt, quae ex castrīs minōribus ēductae cum Titō Sextiō lēgātō cēperant locum superiōrem.
25
Legiōnēs, ubi prīmum plānitiem attigērunt, īnfēstīs contrā hostēs signīs cōnstitērunt.
25
Vercingetorix ab rādīcibus collīs suōs intrā mūnītiōnēs redūxit.
25
Eō diē mīlitēs sunt paulō minus septingentī dēsīderātī.
25
Quiēta Galliā Caesar, ut cōnstituerat, in Ītaliam ad conventūs agendōs proficīscitur.
25
Ibi cognōscit dē Clōdiī caede [dē] senātusque cōnsultō certior factus, ut omnēs iūniōrēs Ītaliae coniūrārent, dēlēctum tōtā prōvinciā habēre īnstituit.
25
Eae rēs in Galliam Trānsalpīnam celeriter perferuntur.
25
Addunt ipsī et adfingunt rūmōribus Gallī, quod rēs poscere vidēbātur, retinērī urbānō mōtū Caesarem neque in tantīs dissēnsiōnibus ad exercitum venīre posse.
25
Hāc impulsī occāsiōne, quī iam ante sē populī Rōmānī imperiō subiectōs dolērent līberius atque audācius dē bellō cōnsilia inīre incipiunt.
25
Indictīs inter sē prīncipēs Galliae conciliīs silvestribus ac remōtīs locīs queruntur dē Accōnis morte;
25