audio
audio
transcription
string
speaker
int64
posse hunc cāsum ad ipsōs recīdere dēmōnstrant:
25
miserantur commūnem Galliae fortūnam:
25
omnibus pollicitātiōnibus ac praemiīs dēposcunt quī bellī initium faciant et suī capitis perīculō Galliam in lībertātem vindicent.
25
In prīmīs ratiōnem esse habendam dīcunt, priusquam eōrum clandestīna cōnsilia efferantur, ut Caesar ab exercitū interclūdātur.
25
Id esse facile, quod neque legiōnēs audeant absente imperātōre ex hībernīs ēgredī, neque imperātor sine praesidiō ad legiōnēs pervenīre possit;
25
postrēmō in aciē praestāre interficī quam nōn veterem bellī glōriam lībertātemque quam ā maiōribus accēperint recuperāre.
25
Tum collaudātīs Carnūtibus, datō iūreiūrandō ab omnibus quī aderant, tempore eius reī cōnstitūtō ab conciliō discēditur.
25
Ubi ea diēs venit, Carnūtēs Cotuātō et Conconnetodumnō ducibus, dēspērātīs hominibus, Cenabum signō datō concurrunt cīvēsque Rōmānōs, quī negōtiandī causā ibi cōnstiterant, in hīs Gāium Fūfium Citam, honestum equitem Rōmānum, quī reī frūmentāriae iussū Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eōrum dīripiunt.
25
Celeriter ad omnēs Galliae cīvitātēs fāma perfertur.
25
Nam ubicumque maior atque illūstrior incīdit rēs, clāmōre per agrōs regiōnēsque significant;
25
hunc aliī deinceps excipiunt et proximīs trādunt, ut tum accidit.
25
Nam quae Cenabi oriente sōle gesta essent, ante prīmam cōnfectam vigiliam in fīnibus Arvernōrum audīta sunt, quod spatium est mīlium passuum circiter centum sexāgintā.
25
Similī ratiōne ibi Vercingetorix, Celtillī fīlius, Arvernus, summae potentiae adulēscēns, cuius pater prīncipātum Galliae tōtīus obtinuerat et ob eam causam, quod rēgnum appetēbat, ab cīvitāte erat interfectus, convocātīs suīs clientibus facile incendit.
25
Cognitō eius cōnsiliō ad arma concurritur.
25
Prohibētur ab Gobannitīōne, patruō suō, reliquīsque prīncipibus, quī hanc temptandam fortūnam nōn exīstimābant;
25
expellitur ex oppidō Gergovia;
25
nōn dēstitit tamen atque in agrīs habet dīlēctum egentium ac perditōrum.
25
Hāc coactā manū, quōscumque adit ex cīvitāte ad suam sententiam perdūcit;
25
hortātur ut commūnis lībertātis causā arma capiant, magnīsque coāctīs cōpiīs adversāriōs suōs ā quibus paulō ante erat ēiectus expellit ex cīvitāte.
25
Rēx ab suīs appellātur.
25
Dīmittit quoque versus lēgātiōnēs;
25
obtestātur ut in fide maneant.
25
Celeriter sibi Sēnōnēs, Parīsiōs, Pictonēs, Cadurcōs, Turonōs, Aulercōs, Lemovīcēs, Andōs reliquōsque omnēs quī Ōceanum attingunt adiungit:
25
omnium cōnsēnsū ad eum dēfertur imperium.
25
Quā oblāta potestāte omnibus hīs cīvitātibus obsidēs imperat, certum numerum mīlitum ad sē celeriter addūcī iubet, armōrum quantum quaeque cīvitās domī quodque ante tempus efficiat cōnstituit;
25
in prīmīs equitātuī studet.
25
Summae dīligentiae summam imperī sevēritātem addit;
25
magnitūdine supplicī dubitantēs cōgit.
25
nam maiōre commissō dēlictō ignī atque omnibus tormentīs necat, leviōre dē causā auribus dēsectīs aut singulīs effossīs oculīs domum remittit, ut sint reliquīs documentō et magnitūdine poenae perterreant aliōs.
25
Hīs suppliciīs celeriter coāctō exercitū Luctērium Cadurcum, summae hominem audāciae, cum parte cōpiārum in Rutēnōs mittit;
25
ipse in Biturigēs proficīscitur.
25
Eius adventū Biturigēs ad Aeduōs, quōrum erant in fide, lēgātōs mittunt subsidium rogātum, quō facilius hostium cōpiās sustinēre possint.
25
Aeduī dē cōnsiliō lēgātōrum, quōs Caesar ad exercitum relīquerat, cōpiās equitātūs peditātūsque subsidiō Biturigibus mittunt.
25
Id eane dē causā, quam lēgātīs prōnūntiārunt, an perfidiā adductī fēcerint, quod nihil nōbīs cōnstat, nōn vidētur prō certō esse prōpōnendum.
25
Biturigēs eōrum discessū statim cum Arvernīs iunguntur.
25
Hīs rēbus in Ītaliam Caesarī nūntiātis, cum iam ille urbānās rēs virtūte Gnaēī Pompēī commodiōrem in statum pervēnisse intellegeret, in Trānsalpīnam Galliam profectus est.
25
Eō cum vēnisset, magnā difficultāte adficiēbātur, quā ratiōne ad exercitum pervenīre posset.
25
Nam sī legiōnēs in prōvinciam arcesseret, sē absente in itinere proeliō dīmicātūrās intellegēbat;
25
sī ipse ad exercitum contenderet, nē eīs quidem eō tempore quī quiētī vidērentur suam salūtem rēctē committī vidēbat.
25
Interim Luctērius Cadurcus in Rutēnōs missus eam cīvitātem Arvernīs conciliat.
25
Prōgressus in Nitiobrīgēs et Gabalōs ab utrīsque obsidēs accipit et magnā coācta manū in prōvinciam Narbōnem versus ēruptiōnem facere contendit.
25
Quā rē nūntiātā Caesar omnibus cōnsiliīs antevertendum exīstimāvit, ut Narbōnem proficīscerētur.
25
Eō cum vēnisset, timentēs cōnfirmat, praesidia in Rutēnīs prōvinciālibus, Volcīs Arecomīcīs, Tolōsātibus circumque Narbōnem, quae loca hostibus erant fīnitima, cōnstituit;
25
partem cōpiārum ex prōvinciā supplēmentumque, quod ex Ītaliā addūxerat, in Helviōs, quī fīnēs Arvernōrum contingunt, convenīre iubet.
25
Hīs rēbus comparātīs, repressō iam Luctēriō et remōtō, quod intrāre intrā praesidia perīculōsum putābat, in Helviōs proficīscitur.
25
Etsī mōns Cevennā, quī Arvernōs ab Helviīs disclūdit, dūrissimō tempore annī altissimā nive iter impediēbat, tamen discussā nive sex in altitūdinem pedum atque ita viīs patefactīs summō mīlitum sūdōre ad fīnēs Arvernōrum pervēnit.
25
Quibus oppressīs inopīnantibus, quod sē Cevennā ut mūrō mūnītōs exīstimābant, ac nē singulārī quidem umquam hominī eō tempore annī sēmitae patuerant, equitibus imperat, ut quam lātissimē possint vagentur et quam maximum hostibus terrōrem īnferant.
25
Celeriter haec fāmā ac nūntiīs ad Vercingetorigem perferuntur;
25
quem perterritī omnēs Arvernī circumsistunt atque obsecrant, ut suīs fortūnīs cōnsulat, nēve ab hostibus dīripiantur, praesertim cum videat omne ad sē bellum trānslātum.
25
Quōrum ille precibus permōtus castra ex Biturigibus movet in Arvernōs versūs.
25
At Caesar bīduum in hīs locīs morātus, quod haec dē Vercingetorige ūsū ventūra opīniōne praecēperat, per causam supplēmentī equitātūsque cōgendī ab exercitū discēdit;
25
Brūtum adulēscentem hīs cōpiīs praeficit;
25
hunc monet, ut in omnēs partēs equitēs quam lātissimē pervagentur:
25
datūrum sē operam, nē longius trīduō ab castrīs absit.
25
Hīs cōnstitūtīs rēbus suīs inopīnantibus quam maximīs potest itineribus Viennam pervēnit.
25
Ibi nactus recentem equitātum, quem multīs ante diēbus eō praemīserat, neque diurnō neque nocturnō itinere intermissō per fīnēs Aeduōrum in Lingonēs contendit, ubi duae legiōnēs hiemābant, ut, sī quid etiam dē suā salūte ab Aeduīs inīrētur cōnsilī, celeritāte praecurreret.
25
Eō cum pervēnisset, ad reliquās legiōnēs mittit priusque omnēs in ūnum locum cōgit quam dē eius adventū Arvernīs nūntiārī posset.
25
Hāc rē cognitā Vercingetorix rūrsus in Biturigēs exercitum redūcit atque inde profectus Gorgobinam, Boiōrum oppidum, quōs ibi Helvēticō proeliō vīctōs Caesar collocāverat Aeduīsque attribuerat, oppugnāre īnstituit.
25
Magnam haec rēs Caesarī difficultātem ad cōnsilium capiendum adferēbat, sī reliquam partem hiemis ūnō locō legiōnēs continēret, nē stīpendiāriīs Aeduōrum expugnātīs cūnctā Galliā dēficeret, quod nūllum amīcīs in eō praesidium vidērētur positum esse;
25
sī mātūrius ex hībernīs ēdūceret, nē ab rē frūmentāriā dūrīs subvectiōnibus labōrāret.
25
Praestāre vīsum est tamen omnīs difficultātēs perpetī, quam tantā contumēliā acceptā omnium suōrum voluntātēs aliēnāre.
25
Itaque cohortātus Aeduōs dē supportandō commeātū praemittit ad Boiōs quī dē suō adventū doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magnō animō sustineant.
25
Duābus Agedincī legiōnibus atque impedīmentīs tōtīus exercitūs relictīs ad Boiōs proficīscitur.
25
Alterō diē cum ad oppidum Sēnōnum Vellaunodūnum vēnisset, nē quem post sē hostem relinqueret, quō expedītiōre rē frūmentāriā ūterētur, oppugnāre īnstituit idque bīduō circumvāllāvit;
25
tertiō diē missīs ex oppidō lēgātīs dē dēditiōne arma cōnferrī, iūmenta prōdūcī, sēscentōs obsidēs darī iubet.
25
Ea quī cōnficeret, Gāium Trebōnium lēgātum relinquit.
25
Ipse, ut quam prīmum iter faceret, Cenabum Carnūtum proficīscitur;
25
quī tum prīmum allātō nūntiō dē oppugnātiōne Vellaunodūnī, cum longius eam rem ductum īrī exīstimārent, praesidium Cenabī tuendī causā, quod eō mitterent, comparābant.
25
Hūc bīduō pervēnit. Castrīs ante oppidum positīs diēī tempore exclūsus in posterum oppugnātiōnem differt quaeque ad eam rem ūsuī sint mīlitibus imperat et, quod oppidum Cenabum pōns flūminis Ligeris contingēbat, veritus nē noctū ex oppidō profugerent, duās legiōnēs in armīs excubāre iubet.
25
Cenabensēs paulō ante mediam noctem silentiō ex oppidō ēgressī flūmen trānsīre coepērunt.
25
Quā rē per explōrātōrēs nūntiāta Caesar legiōnēs quās expedītās esse iusserat portīs incēnsīs intrōmittit atque oppidō potītur, perpaucīs ex hostium numerō dēsīderātīs quīn cūnctī caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitūdinis fugam interclūserant.
25
Oppidum dīripit atque incendit, praedam mīlitibus dōnat, exercitum Ligerem trādūcit atque in Biturigum fīnēs pervēnit.
25
Vercingetorix, ubi dē Caesaris adventū cognōvit, oppugnātiōne dēstitit atque obviam Caesarī proficīscitur.
25
Ille oppidum Biturigum positum in viā Noviodūnum oppugnāre īnstituerat.
25
Quō ex oppidō cum lēgātī ad eum vēnissent ōrātum ut sibi ignōsceret suaeque vītae cōnsuleret, ut celeritāte reliquās rēs cōnficeret, quā plēraque erat cōnsecūtus, arma cōnferrī, equōs prōducī, obsidēs darī iubet.
25
Partē iam obsidum trādita, cum reliquā administrārentur, centuriōnibus et paucīs mīlitibus intrōmissīs, quī arma iūmentaque conquīrerent, equitātus hostium procul vīsus est, quī agmen Vercingetorigis antecesserat.
25
Quem simul atque oppidānī cōnspexērunt atque in spem auxilī vēnērunt, clāmōre sublātō arma capere, portās claudere, mūrum complēre coepērunt.
25
Centuriōnēs in oppidō, cum ex significātiōne Gallōrum novī aliquid ab eīs inīrī cōnsilī intellēxissent, gladiīs dēstrictīs portās occupāvērunt suōsque omnēs incolumēs recēpērunt.
25
Caesar ex castrīs equitātum ēdūcī iubet, proelium equestre committit:
25
labōrantibus iam suīs Germānōs equitēs circiter centum centum centum centum summittit, quōs ab initiō habēre sēcum īnstituerat.
25
Eōrum impetum Gallī sustinēre nōn potuērunt atque in fugam coniectī multīs āmissīs sē ad agmen recēpērunt.
25
Quibus prōflīgātīs rūrsus oppidānī perterritī comprehēnsōs eōs, quōrum opera plēbem concitātam exīstimābant, ad Caesarem perdūxērunt sēsēque eī dēdidērunt.
25
Quibus rēbus cōnfectīs, Caesar ad oppidum Avāricum, quod erat maximum mūnītissimumque in fīnibus Biturigum atque agrī fertilissimā regiōne, profectus est, quod eō oppidō receptō cīvitātem Biturigum sē in potestātem redāctūrum cōnfīdēbat.
25
Quibus rēbus cognitīs ex perfugīs et captīvīs, Caesar haec genera mūnītiōnis īnstituit.
12
Fossam pedum vīgintī dīrēctīs lateribus dūxit, ut eius fossae sōlum tantundem pateret quantum summae fossae labra distārent.
12
Hoc intermissō spatiō duās fossās quīndecim pedēs lātās, eadem altitūdine perdūxit, quārum interiōrem campestribus ac dēmissīs locīs aqua ex flūmine dērīvātā complēvit.
12
Post eās aggerem ac vāllum duodecim pedum exstrūxit.
12
Huic lōrīcam pinnāsque adiēcit grandibus cervīs ēminentibus ad commissūrās pluteōrum atque aggeris, quī ascēnsum hostium tardārent, et turrēs tōtō opere circumdedit, quae pedēs octōgintā inter sē distārent.
12
Erat eōdem tempore et māteriārī et frūmentārī et tantās mūnītiōnēs fierī necesse dēminūtīs nostrīs cōpiīs quae longius ab castrīs prōgrediēbantur:
12
ac nōn numquam opera nostra Gallī temptāre atque ēruptiōnem ex oppidō plūribus portīs summā vī facere cōnābantur.
12
Quā rē ad haec rūrsus opera addendum Caesar putāvit, quō minōre numerō mīlitum mūnītiōnēs dēfendī possent.
12
Itaque truncīs arborum aut admodum firmīs rāmīs abscīsīs atque hōrum dēlībrātīs ac praeacūtīs cacūminibus perpetuae fossae quīnōs pedēs altae dūcēbantur.
12
Hūc illī stīpitēs dēmissī et ab īnfimō revīnctī, nē revellī possent, ab rāmīs ēminēbant.
12
Quīnī erant ōrdinēs coniūnctī inter sē atque implicātī;
12
quō quī intrāverant, sē ipsī acūtissimīs vāllīs induēbant.
12
Hōs cippōs appellābant.
12
Ante quōs oblīquīs ōrdinibus in quincuncem dispositīs scrobēs trēs in altitūdinem pedēs fodiēbantur paulātim angustiōre ad īnfimum fastīgiō.
12
Hūc teretēs stīpitēs feminis crassitūdine ab summō praeacūtī et praeustī dēmittēbantur, ita ut nōn amplius digitīs quattuor ex terrā ēminērent;
12
simul cōnfirmandī et stabiliendī causā singulī ab īnfimō solō pedēs terrā exculcābantur, reliqua pars scrobis ad occultandās īnsidiās vīminibus ac virgultīs integēbātur.
12
Huius generis octōnī ōrdinēs ductī ternōs inter sē pedēs distābant.
12