audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene solvere;
12
interdum autem solutio est ipsa confessio.
12
Confitebitur ergo multum se debere ei cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et imperturbata publicis occupationibus quies.
12
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit;
12
namque erit ille mihi semper deus.
12
Si illa quoque otia multum auctori suo debent quorum munus hoc maximum est, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti, quanti aestimamus hoc otium quod inter deos agitur, quod deos facit?
12
Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.
12
Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum.
12
Plura Iuppiter habet quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior qui locupletior, non magis quam inter duos quibus par scientia regendi gubernaculum est meliorem dixeris cui maius speciosiusque navigium est.
12
Iuppiter quo antecedit virum bonum?
12
diutius bonus est:
12
sapiens nihilo se minoris aestimat quod virtutes eius spatio breviore cluduntur.
12
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit non est beatior eo cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate;
12
non est virtus maior quae longior.
12
Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda:
12
ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est:
12
sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.
12
Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti 'hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem'.
12
Non sunt dii fastidiosi, non invidi:
12
admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
12
Miraris hominem ad deos ire?
12
Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit:
12
nulla sine deo mens bona est.
12
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis ex quibus orta sunt surgunt:
12
si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
12
Vale.
12
Spadōne cum sīs ēvirātior flūxō, Et concubīnō mollior Celaenaeō, Quem sectus ululat mātris entheae Gallus, Theātra loqueris et gradūs et ēdicta, Trabeāsque et Īdūs fībulāsque cēnsūsque, Et pūmicāta pauperēs manū mōnstrās.
60
Sēdēre in equitum liceat an tibi scamnīs, Vidēbō, Didymē: nōn licet marītōro.
60
Nōn cēnat sine aprō noster, Tite, Caeciliānus.
59
Bellum convīvam Caeciliānus habet.
59
Sī nōn molestum est tēque nōn piget, scāzōn, Nostrō rogāmus pauca verba Māternō Dicās in aurem sīc ut audiat sōlus.
60
Amātor ille trīstium lacernārum Et baeticātus atque leucophaeātus, Quī coccinātōs nōn putat virōs esse Amethystināsque mulierum vocat vestēs, Nātīva laudet, habeat et licet semper Fuscōs colōrēs, galbinōs habet mōrēs.
60
Rogābit, unde suspicer virum mollem.
60
Ūna lavāmur: aspicit nihil sūrsum, Sed spectat oculīs dēvorantibus draucōs Nec ōtiōsīs mentulās videt labrīs.
60
Nūper erat medicus, nunc est vispillō Diaulus:
59
Quod vispillō facit, fēcerat et medicus.
59
Ō temperātae dulce Formiae lītus, Vōs, cum sevērī fūgit oppidum Mārtis Et inquiētās fessus exuit cūrās, Apollinārīs omnibus locīs praefert.
60
Nōn ille sānctae dulce Tībur uxōris, Nec Tusculānōs Algidōsve sēcessūs, Praeneste nec sīc Antiumque mīrātur;
60
Nōn blanda Circē Dardanisve Cāiēta Dēsīderantur, nec Marīca nec Līris, Nec in Lucrīnā lōta Salmacis vēnā.
60
Hīc summā lēnī stringitur Thetis ventō;
60
Nec languet aequor, vīva sed quiēs pontī Pictam phasēlōn adiuvante fert aura, Sīcut puellae nōn amantīs aestātem Mōta salūbre purpura venit frīgus.
60
Nec saetā longō quaerit in marī praedam, Sed ā cubīlī lectulōque iactātam Spectātus altē līneam trahit piscis.
60
Sī quandō Nēreus sentit Aeolī rēgnum, Rīdet procellās tūta dē suō mēnsā:
60
Piscīna rhombum pāscit et lupōs vernās, Natat ad magistrum dēlicāta mūraena, Nōmenculātor mugilem citat nōtum, Et adesse iussī prōdeunt senēs mullī.
60
Fruī sed istīs quandō Rōma permittis?
60
Quot Formiānōs inputat diēs annus Negōtiōsīs rēbus urbis haerentī?
60
Ō iānitōrēs vīlicīque fēlīcēs!
60
Dominīs parantur ista, serviunt vōbīs.
60
Nōn amō tē, Sabidī, nec possum dīcere quārē:
73
Hoc tantum possum dīcere, nōn amō tē.
73
Habet Āfricānus mīliēns, tamen captat.
59
Fortūna multīs dat nimis, satis nūllī.
59
Semper ego audītor tantum?
58
numquamne repōnam vexātus totiēns raucī Thēsēide Cordī?
58
inpūne ergō mihi recitāverit ille togātās, hīc elegōs?
58
inpūne diem cōnsūmpserit ingēns Tēlephus aut summī plēnā iam margine librī scrīptus et in tergō necdum fīnītus Orestēs?
58
nōta magis nūllī domus est sua quam mihi lūcus Mārtis et Aeoliīs vīcīnum rūpibus antrum Vulcānī.
58
Quid agant ventī, quās torqueat umbrās Aeacus, unde alius fūrtīvae dēvehat aurum pelliculae, quantās iaculētur Mōnychus ornōs, Frontōnis platanī convulsaque marmorā clāmant semper et adsiduō ruptae lēctōre columnae:
58
expectēs eadem ā summō minimōque poētā, et nōs ergō manum ferulae subdūximus, et nōs cōnsilium dedimus Sullae, prīvātus ut altum dormīret;
58
stulta est clēmentia, cum tot ubīque vātibus occurrās, peritūrae parcere chartae.
58
cūr tamen hoc potius libeat dēcurrere campō per quem magnus equōs Auruncae flexit alumnus, sī vacat ac placidī ratiōnem admittitis, edam.
58
Seuērus Dēsīderiō frātrī kārissimō.
4
sed petentī tibi saepius negāre nōn potuī.
4
quid enim esset, quod nōn amōrī tuō uel cum dētrīmentō meī pudōris inpendērem?
4
uērumtamen ea tibi fīdūciā libellum ēdidī, quā nūllī ā tē. prōdendum reor, quia id spopondistī. sed uereor, nē tū eī iānua sīs futūrus, et ēmissus semel reuocārī nōn queat.
4
meminerint etiam, salūtem saeculō nōn ab ōrātōribus, cum utique, sī ūtile fuisset, id quoque Dominus praestāre potuisset, sed ā piscātōribus praedicātam esse.
4
ego enim, cum prīmum animum ad scrībendum appulī, quia nefās putārem tantī uīrī latēre uirtūtēs, apud mē ipse dēcidī, ut soloecismīs nōn ērubēscerem:
4
quia nec magnam istārum umquam rērum scientiam contigissem, et sī quid ex hīs studiīs ōlim fortasse lībāssem, tōtum id dēsuētūdine tantī temporis perdidissem.
4
sed tamen nē nōs maneat tam molesta dēfēnsiō, suppressō, sī tibi uidētur, nōmine libellus edātur.
4
quod ut fierī ualeat, titulum frontis ērāde, ut mūta sit pāgina et, quod sufficit, loquātur māteriam, nōn loquātur auctōrem.
4
Aestuāns intrīnsecus īrā vehementī in amāritūdine loquor meae mentī.
17
factus dē māteriā levis elementī foliō sum similis, dē quō lūdunt ventī.
17
Cum sit enim proprium virō sapientī, suprā petram pōnere sēdem fundāmentī, stultus ego comparor fluviō lābentī, sub eōdem aere numquam permanentī.
17
Feror ego velutī sine nautā nāvis, ut per viās āeris vaga fertur avis;
17
nōn mē tenent vincula, nōn mē tenet clāvis, quaerō meī similēs et adiungor prāvīs.
17
Mihi cordis gravitās rēs vidētur gravis, iocus est amābilis dulciorque favīs.
17
quicquid Venus imperat, labor est suāvis, que numquam in cordibus habitat ignāvīs.
17
Viā lātā gradior mōre iuventūtis, implicō mē vitiīs immemor virtūtis, voluptātis avidus magis quam salūtis, mortuus in animā cūram gerō cutis.
17
Praesul discrētissimē, veniam tē precor, morte bonā morior, dulcī nece necor, meum pectus sauciat puellārum decor, et quās tāctū nequeō, saltem corde moechor.
17
Rēs est arduissima vincere nātūram, in aspectū virginis mentem esse pūram;
17
iuvenēs nōn possumus lēgem sequī dūram leviumque corporum nōn habēre cūram.
17
Quis in igne positus igne nōn ūrātur?
17
quis Pāpiae dēmorāns castus habeātur, ubi Venus digitō iuvenēs vēnātur, oculīs illaqueat, faciē praedātur?
17
Sī pōnās Hippolytum hodiē Pāpiae, nōn erit Hippolytus in sequentī diē.
17
Veneris in thalamōs dūcunt omnēs viae, nōn est in tot turribus turris Alēthīae.
17
Secundō redarguor etiam dē lūdō, sed cum lūdus corpore mē dīmittit nūdō, frīgidus exterius, mentīs estū sūdō;
17
tunc versūs et carmina meliōra cūdō.
17
Teruō capitulō memorō tabernam:
17
illam nūllō tempore sprēvī neque spernam, dōnec sānctōs angelōs venientēs cernam, cantantēs prō mortuīs: Requiem eternam.
17
Meum est prōpositum in tabernā morī, ut sint vīna proxima morientīs orī;
17
tunc cantābunt laetius angelōrum chorī:
17
«Sit Deus propitius huic pōtātōrī.
17
» Pōculīs accenditur animī lucerna, cor imbūtum nectare volat ad supernā.
17
mihi sapit dulcius vīnum dē tabernā, quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
17
Ecce meae prōditor prāvitātis fuī, dē quā mē redarguunt servientēs tuī.
17
sed in cōrum nūllus est accūsātor suī, quamvīs velint lūdere saeculōque fruī.
17
Iam nunc in praesentiā praesulis beātī secundum dominicī rēgulam mandātī mittat in mē lapidem neque parcat vātī, cuius nōn est animus cōnscius peccātī.
17
Sum locūtus contrā mē, quidquid dē mē nōvī, et vīrus ēvomuī, quod tam diū fōvī.
17
vīta vetus displicet, mōrēs placent novī;
17
homō videt faciem, sed cor patet Iovī.
17