audio
audio
transcription
string
speaker
int64
alius libīdinī servit, alius avāritiae, alius ambitiōnī, omnēs timōrī.
12
Dabō cōnsulārem aniculae servientem, dabō ancillulae dīvitem, ostendam nōbilissimōs iuvenēs mancipia pantomīmōrum:
12
nūlla servitūs turpior est quam voluntāria.
12
Quārē nōn est quod fastīdiōsī istī tē dēterreant quōminus servīs tuīs hilarem tē praestēs et nōn superbē superiōrem:
12
cōlant potius tē quam timeant.
12
Dīcet aliquis nunc mē vocāre ad pilleum servōs et dominōs dē fastīgiō suō dēicere, quod dīxī, 'cōlant potius dominum quam timeant'.
12
'Ita' inquit 'prōrsus?
12
cōlant tamquam clientēs, tamquam salūtātōrēs?
12
' Hoc quī dīxerit oblīvīscētur id dominīs parum nōn esse quod deō sat est.
12
Quī colitur, et amātur:
12
nōn potest amor cum timōre miscērī.
12
Rēctissimē ergō facere tē iūdicō quod timērī ā servīs tuīs nōn vīs, quod verbōrum castīgātiōne uterīs:
12
verberibus mūta admonentur.
12
Nōn quidquid nōs offendit et laedit;
12
sed ad rabiem cōgunt pervenīre dēliciae, ut quidquid nōn ex voluntāte respondit īram ēvocet.
12
Rēgum nōbīs induimus animōs;
12
nam illī quoque oblītī et suārum vīrium et imbēcillitās aliēnae sīc excandēscunt, sīc saeviunt, quasi iniūriam accēperint, ā cuius reī perīculō illōs fortūnae suae magnitūdō tūtissimōs praestat.
12
Nec hoc ignōrant, sed occāsiōnem nocendī captant querendō;
12
accēpērunt iniūriam ut facerent.
12
Diūtius tē morārī nōlō;
12
nōn est enim tibi exhortātiōne opus.
12
Hoc habent inter cētera bonī mōrēs:
12
placent sibi, permanent.
12
Levis est malitia, saepe mūtātur, nōn in melius sed in aliud.
12
Valē.
12
Quod quaeris a me liquebat mihi - sic rem edidiceram - per se;
12
sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur.
12
Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio:
12
explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata sint quotiens usus exegerit.
12
Ergo hoc in praesentia differamus;
12
multum enim operae, multum diligentiae poscit.
12
Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.
12
Quaedam enim sunt quae possis et in cisio scribere, quaedam lectum et otium et secretum desiderant.
12
Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis.
12
Numquam enim non succedent occupationes novae:
12
serimus illas, itaque ex una exeunt plures.
12
Deinde ipsi nobis dilationem damus:
12
'cum hoc peregero, toto animo incumbam' et 'si hanc rem molestam composuero, studio me dabo'.
12
Non cum vacaveris philosophandum est, sed ut philosopheris vacandum est;
12
omnia alia neglegenda ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est, etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur.
12
Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas;
12
Resistendum est occupationibus, nec explicandae sed summovendae sunt.
12
Tempus quidem nullum est parum idoneum studio salutari;
12
imperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna;
12
semper et ubique tranquillus est.
12
Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis exspectat.
12
Domestica illi felicitas est;
12
exiret ex animo si intraret:
12
ibi nascitur.
12
Aliquando extrinsecus quo admoneatur mortalitatis intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
12
Ita dico, extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pustularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.
12
Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio:
12
hic nisi attendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
12
Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat - saepe ad eundem qui advocaverat excitatur:
12
animus semel in totum sanatur.
12
Dicam quomodo intellegas sanum:
12
si se ipse contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
12
Nam cui aliquid accedere potest, id imperfectum est;
12
cui aliquid abscedere potest, id imperpetuum est:
12
' Hoc sapienti non evenit:
12
laetitia fruitur maxima, continua, sua.
12
Imperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est;
12
in Epicureum illud chaos decidunt, inane sine termino.
12
Est adhuc genus tertium eorum qui sapientiae alludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent:
12
hi non concutiuntur, ne defluunt quidem;
12
nondum in sicco, iam in portu sunt.
12
Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
12
Excludendae sunt:
12
si semel intraverint, in locum suum alias substituent.
12
Principiis illarum obstemus:
12
melius non incipient quam desinent.
12
Vale.
12
Errare mihi videntur qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve per quos publica administrantur.
12
Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt, nec immerito;
12
nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.
12
Quisquis autem de accipiendo cogitat oblitus accepti est, nec ullum habet malum cupiditas maius quam quod ingrata est.
12
Adice nunc quod nemo eorum qui in re publica versantur quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit;
12
et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se.
12
Habet hoc vitium omnis ambitio:
12
non respicit.
12
Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
12
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae ut ad ampliora secederet, diligit eos per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
12
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos sub quorum tutela positus exercet artes bonas.
12
'Verum alios quoque rex viribus suis protegit.
12
' Quis negat?
12
Multi enim sunt ex his togatis quibus pax operosior bello est:
12
an idem existimas pro pace debere eos qui illam ebrietati aut libidini impendunt aut aliis vitiis quae vel bello rumpenda sunt?
12
Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet.
12
Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur;
12
anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
12
Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse quod publicum est;
12
at ille sapiens nihil magis suum iudicat quam cuius illi cum humano genere consortium est.
12
Nec enim essent ista communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos;
12
socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
12
Adice nunc quod magna et vera bona non sic dividuntur ut exiguum in singulos cadat:
12
ad unumquemque tota perveniunt.
12
E congiario tantum ferunt homines quantum in capita promissum est;
12
epulum et visceratio et quidquid aliud manu capitur discedit in partes:
12
at haec individua bona, pax et libertas, ea tam omnium tota quam singulorum sunt.
12
Cogitat itaque per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
12