audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Necesse est initia inter sē et exitūs congruant:
12
quī amīcus esse coepit quia expedit;
12
placēbit aliquod pretium contrā amīcitiam, sī ūllum in illā placet praeter ipsam.
12
'In quid amīcum parās?
12
' Ut habeam prō quō morī possim, ut habeam quem in exsilium sequar, cuius mē mortī et oppōnam et impendam:
12
ista quam tū dēscrībis negōtiātiō est, nōn amīcitia, quae ad commodum accēdit, quae quid cōnsecūtūra sit spectat.
12
Nōn dubiē habet aliquid simile amīcitiae affectūs amantium;
12
possīs dīcere illam esse īnsānam amīcitiam.
12
Numquid ergō quisquam amat lucrī causa?
12
numquid ambitiōnis aut glōriae?
12
Ipse per sē amor, omnium aliārum rērum neglegēns, animōs in cupiditātem fōrmae nōn sine spē mūtuae cāritātis accendit.
12
Quid ergō?
12
ex honestiōre causā coit turpis affectus?
12
'Nōn agitur' inquis 'nunc dē hōc, an amīcitia propter sē ipsam appetenda sit.
12
sed potest ad illam accēdere quī sē ipsō contentus est.
12
'Quōmodo ergō ad illam accēdit?
12
' Quōmodo ad rem pulcherrimam, nōn lucrō captus nec varietāte fortūnae perterritus;
12
dētrahit amīcitiae maiestātem suam quī illam parat ad bonōs cāsūs.
12
'Sē contentus est sapiēns.
12
' Hoc, mī Lūcīlī, plērīque perperam interpretantur:
12
sapientem undique submovent et intrā cutem suam cōgunt.
12
Distinguendum autem est quid et quātenus vōx ista prōmittat:
12
sē contentus est sapiēns ad beātē vīvendum, nōn ad vīvendum;
12
ad hōc enim multīs illī rēbus opus est, ad illud tantum animō sānō et ērēctō et dēspiciente fortūnam.
12
Volō tibi Chrȳsippī quoque distīnctiōnem indicāre.
12
sapientem nūllā rē egēre, et tamen multīs illī rēbus opus esse:
12
'contrā stultō nūlla rē opus est - nūlla enim rē ūtī scit - sed omnibus eget'.
12
Sapientī et manibus et oculīs et multīs ad cotīdiānum ūsum necessāriīs opus est, eget nūllā rē;
12
ēgere enim necessitātis est, nihil necesse sapientī est.
12
Ergō quamvīs sē ipsō contentus sit, amīcīs illī opus est;
12
hōs cupit habēre quam plūrimōs, nōn ut beātē vīvat;
12
vīvet enim etiam sine amīcīs beātē.
12
Summum bonum extrīnsecus īnstrūmenta nōn quaerit;
12
domī colitur, ex sē tōtum est;
12
incipit fortūnae esse subiectum sī quam partem suī foris quaerit.
12
'Quālīs tamen futūra est vīta sapientis, sī sine amīcīs relinquātur in cūstōdiam coniectūs vel in aliquā gente aliēnā dēstitūtus vel in nāvigātiōne longā retentus aut in dēsertum lītus ēiectus?
12
' Quālis est Iovis, cum resolūtō mundō et dīs in ūnum cōnfūsīs paulisper cessante nātūrā acquiēscit sibi cōgitātiōnibus suīs trāditus.
12
Tāle quiddam sapiēns facit:
12
in sē reconditur, sēcum est.
12
Quamdiū quidem illī licet suō arbitriō rēs suās ōrdināre, sē contentus est et dūcit uxōrem; sē contentus et līberōs tollit; sē contentus est et tamen nōn vīveret sī foret sine homine vīctūrus.
12
Ad amīcitiam fert illum nūlla ūtilitās sua, sed nātūrālis irrītātiō;
12
nam ut aliārum nōbīs rērum innāta dulcēdō est, sīc amīcitiae.
12
Quōmodo sōlitūdinis odium est et appetītiō societātis, quōmodo hominem hominī nātūra conciliat, sīc inest huic quoque reī stimulus quī nōs amīcitiārum appetentēs faciat.
12
Nihilōminus cum sit amīcōrum amantissimus, cum illōs sibi compāret, saepe praeferat, omne intrā sē bonum terminābit et dīcet quod Stilbōn ille dīxit, Stilbōn quem Epicūrī epistulā īnsequitur.
12
Hīc enim captā patriā, āmissīs līberīs, āmissā uxōre, cum ex incendiō pūblicō sōlus et tamen beātus exīret, interrogantī Dēmētriō, cui cognōmen ab exitiō urbium Poliorcētēs fuit, num quid perdidisset, 'omnia' inquit 'bona mea mēcum sunt'.
12
Ecce vir fortis ac strēnuus!
12
ipsam hostis suī victōriam vīcit.
12
'Nihil' inquit 'perdidī':
12
dubitāre illum coēgit an vīcisset.
12
'Omnia mea mēcum sunt':
12
iūstitia, virtūs, prūdentia, hoc ipsum, nihil bonum putāre quod ēripī possit.
12
Mīrāmur animālia quaedam quae per mediōs ignēs sine noxā corporum trānseunt:
12
quantō hic mīrābilior vir quī per ferrum et ruīnās et ignēs inlaesus et indemnis ēvāsit!
12
Vidēs quantō facilius sit tōtam gentem quam ūnum virum vincere?
12
Haec vōx illī commūnis est cum Stōicō:
12
aequē et hīc intācta bona per concremātās urbēs fert;
12
sē enim ipse contentus est;
12
hoc fēlīcitātem suam fīne dēsignat.
12
Nē exīstimēs nōs sōlōs generōsa verba iactāre, et ipse Stilbōnis obiūrgātor Epicūrus similem illī vōcem ēmīsit, quam tū bonī cōnsule, etiam sī hunc diem iam expūnxī.
12
'Sī cui' inquit 'sua nōn videntur amplissima, licet tōtīus mundī dominus sit, tamen miser est.
12
' Vel sī hoc modo tibi melius ēnūntiārī vidētur - id enim agendum est ut nōn verbīs serviāmus sed sēnsibus -, 'miser est quī sē nōn beātissimum iūdicat, licet imperet mundō'.
12
Ut sciās autem hōs sēnsūs esse commūnēs, nātūra scīlicet dictante, apud poētam cōmicum inveniēs:
12
nōn est beātus, esse sē quī nōn putat.
12
Quid enim refert quālis status tuus sit, sī tibi vidētur malus ' 'Quid ergō?
12
' inquis 'sī beātum sē dīxerit ille turpiter dīves et ille multōrum dominus sed plūrium servus, beātus suā sententia fīet?
12
' Nōn quid dīcat sed quid sentiat refert, nec quid ūnō diē sentiat, sed quid assiduē.
12
Nōn est autem quod vereāris nē ad indignum rēs tanta perveniat:
12
nisi sapientī suā nōn placent;
12
omnis stultitia labōrat fastīdiō suī.
12
Valē.
12
Sīc est, nōn mūtō sententiam:
12
fuge multitūdinem, fuge paucitātem, fuge etiam ūnum.
12
Nōn habeō cum quō tē commūnicātum velim.
12
Et vidē quod iūdicium meum habeās:
12
audeō tē tibi crēdere.
12
Cratēs, ut aiunt, huius ipsīus Stilbōnis audītor, cuius mentiōnem priōre epistulā fēcī, cum vīdisset adulēscentulum sēcrētō ambulantem, interrogāvit quid illīc sōlus faceret.
12
'Mēcum' inquit 'loquor.
12
' Cui Cratēs 'cave' inquit 'rogō et dīligenter attende:
12
cum homine malō loqueris'.
12
Lūgentem timentemque cūstōdīre solēmus, nē sōlitūdine male ūtātur.
12
Nēmō est ex imprūdentibus quī relinquī sibi dēbeat;
12
tunc mala cōnsilia agitant, tunc aut aliīs aut ipsīs futūra perīcula struunt, tunc cupiditātēs improbās ōrdinant;
12
tunc quidquid aut metū aut pudōre cēlābat animus expōnit, tunc audāciam acuit, libīdinem irrītat, īrācundiam īnstīgat.
12
Dēnique quod ūnum sōlitūdō habet commodum, nihil ūllī committere, nōn timēre indicem, perit stultō:
12
ipse sē prōdit.
12
Vidē itaque quid dē tē spērem, immō quid spondeam mihi - spēs enim incertī bonī nōmen est -:
12
nōn inveniō cum quō tē mālim esse quam tēcum.
12
Repetō memoriā quam magnō animō quaedam verba prōiēcerīs, quantī rōboris plēna:
12
grātulātus sum prōtinus mihi et dīxī, 'nōn ā summīs labrīs ista vēnērunt, habent hae vōcēs fundāmentum;
12
iste homō nōn est ūnus ē populō, ad salūtem spectat'.
12
Sīc loquere, sīc vīve;
12
vidē nē tē ūlla rēs dēprimat.
12
Vōtōrum tuōrum veterum licet deīs grātiam faciās, alia dē integrō suscipe:
12
rogā bonam mentem, bonam valētūdinem animī, deinde tunc corporis.
12
Quidnī tū ista vōta saepe faciās?
12
Audācter deum rogā:
12
nihil illum dē aliēnō rogātūrus es.
12
Sed ut mōre meō cum aliquō mūnusculō epistulam mittam, vērum est quod apud Athēnodōrum invēnī:
12
'tunc scītō esse tē omnibus cupiditātibus solūtum, cum eō pervēnerīs ut nihil deum rogēs nisi quod rogāre possīs palam'.
12
Nunc enim quanta dēmentia est hominum!
12