audio
audio
transcription
string
speaker
int64
ad hās rēs cōnficiendās sibi trīduī spatium daret.
21
Haec omnia Caesar eōdem illō pertinēre arbitrābātur ut trīduī mora interposita equitēs eōrum quī abessent reverterentur;
21
tamen sēsē nōn longius quattuor mīlibus passuum aquātiōnis causā prōcessūrum eō diē dīxit:
21
hūc posterō diē quam frequentissimī convenīrent, ut dē eōrum postulātīs cognōsceret.
21
Interim ad praefectōs, quī cum omnī equitātū antecesserant, mittit quī nūntiārent nē hostēs proeliō lacesserent, et sī ipsī lacesserentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset.
21
rūrsus hīs resistentibus cōnsuētūdine suā ad pedēs dēsiluērunt subfossīsque equīs complūribus nostrīsque dēiectīs reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgerunt ut nōn prius fugā dēsisterent quam in cōnspectum agminis nostrī vēnissent.
21
In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur quattuor septuāgintā, in hīs vir fortissimus Pīsō Aquītānus, amplissimō genere nātus, cuius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amīcusque ā senātū nostrō appellātus.
21
Hic cum frātrī interclūsō ab hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō vulnerātō dēiectus, quoad potuit, fortissimē restitit;
21
cum circumventus multīs vulneribus acceptīs cecidisset atque id frāter, quī iam proeliō excesserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est.
21
Hoc factō proeliō Caesar neque iam sibi lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab iīs quī per dolum atque īnsidiās petīta pāce ultrō bellum intulissent;
21
expectāre vērō dum hostium cōpiae augērentur equitātusque reverterētur summae dēmentiae esse iūdicābat, et cognitā Gallōrum īnfirmitāte quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctōritātis essent cōnsecūtī sentiēbat;
21
quibus ad cōnsilia capienda nihil spatiī dandum exīstimābat.
21
Quōs sibi Caesar oblātōs gāvīsus illōs retinērī iussit;
21
ipse omnēs cōpiās castrīs ēdūxit equitātumque, quod recentī proeliō perterritum esse exīstimābat, agmen subsequī iussit.
21
Aciē triplicī īnstitūta et celeriter octo milium itinere cōnfectō, prius ad hostium castra pervēnit quam quid agerētur Germānī sentīre possent.
21
Quī omnibus rēbus subitō perterritī et celeritāte adventūs nostrī et discessū suōrum, neque cōnsiliī habendī neque arma capiendī spatiō datō perturbantur, cōpiāsne adversus hostem dūcere an castra dēfendere an fugā salūtem petere praestāret.
21
Quōrum timor cum fremitū et concursū significārētur, mīlitēs nostrī prīstinī diēī perfidiā incitātī in castra inrūpērunt.
21
Quō locō quī celeriter arma capere potuērunt paulisper nostrīs restitērunt atque inter carrōs et impedīmenta proelium commīsērunt;
21
at reliqua multitūdō puerōrum mulierumque (nam cum omnibus suīs domō excesserant Rhēnumque trānsierant) passim fugere coepit, ad quōs cōnsectandōs Caesar equitātum mīsit.
21
Nostrī ad ūnum omnēs incolumēs, perpaucīs vulnerātis, ex tantī bellī timōre, cum hostium numerus capitum quadringentā trīgintā milium fuisset, sē in castra recēpērunt.
21
Caesar iīs quōs in castrīs retinuerat discēdendī potestātem fēcit.
21
Illī supplicia cruciātūsque Gallōrum veritī, quōrum agrōs vexāverant, remanēre sē apud eum velle dīxērunt.
21
Hīs Caesar lībertātem concessit.
21
Equitēs hostium essedariīque ācriter proeliō cum equitātū nostrō in itinere cōnflīxērunt, tamen ut nostrī omnibus partibus superiōrēs fuerint atque eōs in silvās collēsque compulerint.
24
Sed complūribus interfectīs cupidius īnsecūtī nōnnūllōs ex suīs āmīsērunt.
24
Eō diē Quīntus Laberius Dūrus, tribūnus mīlitum, interficitur.
24
Illī plūribus submissīs cohortibus repelluntur.
24
Equestris autem proelī ratiō et cēdentibus et īnsequentibus pār atque īdem perīculum īnferēbat.
24
Accēdēbat hūc ut numquam cōnfertī sed rārī magnīsque intervāllīs proeliārentur statiōnēsque dispositās habērent, atque aliōs aliī deinceps exciperent, integrīque et recentēs dēfetīgātīs succēderent.
24
Posterō diē procul ā castrīs hostēs in collibus cōnstitērunt rārīque sē ostendere et lēnius quam prīdiē nostrōs equitēs proeliō lacessere coepērunt.
24
Sed merīdiē, cum Caesar pābulandī causā trēs legiōnēs atque omnem equitātum cum Gāiō Trebōniō lēgātō mīsisset, repente ex omnibus partibus ad pābulātōrēs advolāvērunt, sīc utī ab signīs legiōnibusque nōn absisterent.
24
Ex hāc fugā prōtinus, quae undique convēnerant, auxilia discessērunt, neque post id tempus umquam summīs nōbīscum cōpiīs hostēs contendērunt.
24
Caesar cognitō cōnsiliō eōrum ad flūmen Tamesim in fīnēs Cassivellaunī exercitum dūxit;
24
quod flūmen ūnō omnīnō locō pedibus, atque hoc aegrē, trānsīrī potest.
24
Eō cum vēnisset, animum advertit ad alteram flūminis rīpam magnās esse cōpiās hostium īnstrūctās;
24
rīpa autem erat acūtīs sudibus praefīxīs mūnīta, eiusdemque generis sub aquā dēfīxae sudēs flūmine tegēbantur.
24
Hīs rēbus cognitīs ā captīvīs perfugīsque Caesar praemissō equitātū cōnfestim legiōnēs subsequī iussit.
24
Sed eā celeritāte atque eō impetū mīlitēs iērunt, cum capite sōlō ex aquā exstārent, ut hostēs impetum legiōnum atque equitum sustinēre nōn possent rīpāsque dīmitterent ac sē fugae mandārent.
24
Relinquēbātur ut neque longius ab agmine legiōnum discēdī Caesar paterētur, et tantum in agrīs vastandīs incendiīsque faciendīs hostibus nocērētur, quantum labōre atque itinere legiōnāriī mīlitēs efficere poterant.
24
petunt ut Mandubracium ab iniūriā Cassivellaunī dēfendat atque in cīvitātem mittat, quī praesit imperiumque obtineat.
24
Hīs Caesar imperat obsidēs quadrāgintā frūmentumque exercituī Mandubraciumque ad eōs mittit.
24
Illī imperāta celeriter fēcērunt, obsidēs ad numerum frūmentumque mīsērunt.
24
Trinobantibus dēfēnsīs atque ab omnī mīlitum iniūriā prohibitīs Cenīmagnī, Segontiacī, Ancalitēs, Bibrocī, Cassī lēgātiōnibus missīs sēsē Caesarī dēdunt.
24
Ab hīs cognōscit nōn longē ex eō locō oppidum Cassivellaunī abesse silvīs palūdibusque mūnītum, quō satis magnus hominum pecorisque numerus convēnerit.
24
Oppidum autem Britannī vocant, cum silvās impedītās vāllō atque fossā mūniērunt, quō incursiōnis hostium vītandae causā convenīre cōnsuērunt.
24
Eō proficīscitur cum legiōnibus:
24
locum reperit ēgregiē nātūrā atque opere mūnītum;
24
tamen hunc duābus ex partibus oppugnāre contendit.
24
Hostēs paulisper mōrātī mīlitum nostrōrum impetum nōn tulērunt sēsēque alia ex parte oppidī ēiēcērunt.
24
Magnus ibi numerus pecoris repertus, multīque in fugā sunt comprehēnsī atque interfectī.
24
Eī cum ad castra vēnissent, nostrī ēruptiōne facta multīs eōrum interfectīs, captō etiam nōbilī duce Lugotorigē suōs incolumēs redūxērunt.
24
Cassivellaunus hoc proeliō nūntiātō tot dētrīmentīs acceptīs, vastātīs fīnibus, maximē etiam permōtus dēfectiōne cīvitātum lēgātōs per Atrebatem Commium dē dēditiōne ad Caesarem mittit.
24
Caesar, cum cōnstituisset hiemāre in continentī propter repentīnōs Galliae mōtus, neque multum aestātis superesset, atque id facile extrahī posse intellegeret, obsidēs imperat et quid in annōs singulōs vectīgālis populō Rōmānō Britannia penderet cōnstituit;
24
interdīcit atque imperat Cassivellaunō, nē Mandubracīō neu Trinobantibus noceat.
24
Obsidibus acceptīs exercitum redūcit ad mare, nāvēs invēnit refectās.
24
Hīs dēductīs, quod et captīvōrum magnum numerum habēbat, et nōnnūllae tempestāte dēperierant nāvēs, duōbus commeātibus exercitum reportāre īnstituit.
24
Ac sīc accidit, utī ex tantō nāvium numerō tot nāvigātiōnibus neque hoc neque superiōre annō ūlla omnīnō nāvis, quae mīlitēs portāret, dēsīderārētur;
24
at ex eīs, quae inānēs ex continentī ad eum remitterentur et priōris commeātūs expositīs mīlitibus et quās posteā Labiēnus faciendās cūrāverat numerō sexāgintā, perpaucae locum caperent, reliquae ferē omnēs reicerentur.
24
Subductīs nāvibus conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter ac superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere;
25
ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam Gāiō Fabiō lēgātō dēdit, alteram in Nerviōs Quīntō Cicerōnī, tertiam in Esubiōs Lūciō Rōsciō;
25
quārtam in Rēmīs cum Titō Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit.
25
Trēs in Belgīs collocāvit:
25
eīs Mārcum Crassum quaestōrem et Lūcium Munātium Plancum et Gāium Trebōnium lēgātōs praefēcit.
25
Vnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs quīnque in Eburōnēs, quōrum pars maxima est inter Mosam ac Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorigis et Catuvolcī erant, mīsit.
25
Eīs mīlitibus Quīntum Titūrium Sabīnum et Lūcium Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit.
25
Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit.
25
Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna praeter eam, quam Lūciō Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur.
25
Ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cognōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.
25
Erat in Carnūtibus summō locō nātus Tasgetius, cuius maiōrēs in suā cīvitāte rēgnum obtinuerant.
25
Huic Caesar prō eius virtūte atque in sē benevolentia, quod in omnibus bellīs singulārī eius opera fuerat ūsus, maiōrum locum restituerat.
25
Tertium iam hunc annum rēgnantem inimīcī, multīs palam ex cīvitāte eius auctōribus, eum interfēcērunt.
25
Dēfertur ea rēs ad Caesarem.
25
Ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum impulsū dēficeret, Lūcium Plancum cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscī iubet ibique hiemāre quōrumque opera cognōverat Tasgetium interfectum, hōs comprehēnsōs ad sē mittere.
25
Interim ab omnibus lēgātīs quaestōreque, quibus legiōnēs trādiderat, certior factus est in hīberna perventum locumque hībernīs esse mūnītum.
25
Diēbus circiter quīndecim, quibus in hīberna ventum est, initium repentīnī tumultūs ac dēfectiōnis ortum est ab Ambiorige et Catuvolcō;
25
quī, cum ad fīnēs rēgnī suī Sabīnō Cottaeque praestō fuissent frūmentumque in hīberna comportāvissent, Indutiomarī Trēverī nūntiīs impulsī suōs concitāvērunt subitōque oppressīs lignātōribus magnā manū ad castra oppugnātum vēnērunt.
25
Cum celeriter nostrī arma cēpissent vallumque adscendissent atque ūna ex parte Hispānīs equitibus ēmissīs equestrī proeliō superiōrēs fuissent, dēspērātā rē hostēs suōs ab oppugnātiōne redūxērunt.
25
Tum suō mōre conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs ad colloquium prōdīret:
25
habēre sēsē, quae dē rē commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.
25
Mittitur ad eōs colloquendī causā Gāius Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Quīntī Titūrī, et Quīntus Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorigem ventitāre cōnsuērat;
25
apud quōs Ambiorix ad hunc modum locūtus est:
25
sēsē prō Caesaris in sē beneficiīs plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod eius opera stīpendiō līberātus esset, quod Aduātucīs, fīnitimīs suīs, pendēre cōnsuēsset, quodque eī et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remissī essent, quōs Aduātucī obsidum numerō missōs apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent;
25
neque id, quod fēcerit dē oppugnātiōne castrōrum, aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse, sed coāctū cīvitātis, suaque esse eiusmodī imperia, ut nōn minus habēret iūris in sē multitūdō quam ipse in multitūdinem.
25
Cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit.
25
Id sē facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat.
25
Sed esse Galliae commūne cōnsilium: omnibus hībernīs Caesaris oppugnandīs hunc esse dictum diem, nē quā legiō alterae legiōnī subsidiō venīre posset;
25
nōn facile Gallōs Gallīs negāre potuisse, praesertim cum dē recuperandā commūnī lībertāte cōnsilium initum vidērētur.
25
Quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, habēre nunc sē ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō, ut suae ac mīlitum salūtī cōnsulat.
25
Magnam manum Germānōrum conductam Rhēnum trānsīsse;
25
hanc adfore bīduō.
25
Ipsōrum esse cōnsilium, velintne priusquam fīnitimī sentiant ēductōs ex hībernīs mīlitēs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter mīlia passuum circiter quīnquāgintā, alter paulō amplius ab eīs absit.
25
Illud sē pollicērī et iūreiūrandō cōnfirmāre tūtum iter per fīnēs datūrum;
25
quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō eius meritīs grātiam referre.
25
Hāc ōrātiōne habitā discēdit Ambiorix.
25
Arpinēius et Iūnius, quae audiērunt, ad lēgātōs dēferunt.
25
Illī repentīnā rē perturbātī, etsī ab hoste eā dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant maximēque hāc rē permovēbantur, quod cīvitātem ignōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum.
25
Itaque ad cōnsilium rem dēferunt magnaque inter eōs exsistit contrōversia.
25
Lūcius Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temere agendum neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum exīstimābant:
25
quantasvis [magnās] cōpiās etiam Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant:
25
rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ultrō vulneribus illātīs fortissimē sustinuerint:
25