audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Ambiorigem ostentant fideī faciendae causā. | 25 | |
Errāre eōs dīcunt, sī quidquam ab hīs praesidī spērent, quī suīs rēbus diffīdant; | 25 | |
sēsē tamen hoc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō, ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint: | 25 | |
licēre illīs incolumibus per sē ex hībernīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine metū proficīscī. | 25 | |
Cicerō ad haec ūnum modo respondit: | 25 | |
nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere ab hoste armātō condiciōnem: | 25 | |
sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant; | 25 | |
spērāre prō eius iūstitiā, quae petierint, impetrātūrōs. | 25 | |
Ab hāc spē repulsī Nerviī vāllō pedum novem et fossa pedum quīndecim hīberna cingunt. | 25 | |
Haec et superiōrum annōrum cōnsuētūdine ab nōbīs cognōverant et, quōsdam dē exercitū habēbant captīvōs, ab eīs docēbantur; | 25 | |
sed nūlla ferrāmentōrum cōpia quae esset ad hunc ūsum idōnea, gladiīs caespitēs circumcīdere, manibus sagulīsque terram exhaurīre nītēbantur. | 25 | |
Quā quidem ex rē hominum multitūdō cognōscī potuit: | 25 | |
nam minus hōrīs tribus mīlium pedum quīndecim in circuitū mūnītiōnem perfēcērunt reliquīsque diēbus turrēs ad altitūdinem vallī, falcēs testūdinēsque, quās īdem captīvī docuerant, parāre ac facere coepērunt. | 25 | |
Septimō oppugnātiōnis diē maximō coortō ventō ferventēs fūsilī ex argillā glandēs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae, iacere coepērunt. | 25 | |
Hae celeriter ignem comprehendērunt et ventī magnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. | 25 | |
Hostēs maximō clāmōre sīcuti parta iam atque explōrātā victōriā turrēs testūdinēsque agere et scālīs vallum ascendere coepērunt. | 25 | |
Hīc diēs nostrīs longē gravissimus fuit; | 25 | |
sed tamen hunc habuit ēventum, ut eō diē maximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vāllō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ultimī nōn dabant. | 25 | |
Paulum quidem intermissa flamma et quōdam locō turrī adāctā et contingente vallum tertiae cohortis centuriōnēs ex eō, quō stābant, locō recessērunt suōsque omnēs remōvērunt, nūtū vōcibusque hostēs, sī introīre vellent, vocāre coepērunt; | 25 | |
quōrum prōgredī ausus est nēmō. | 25 | |
Tum ex omnī parte lapidibus coniectīs dēturbātī, turrisque succēnsa est. | 25 | |
Erant in eā legiōne fortissimī virī, centuriōnēs, quī prīmīs ōrdinibus appropinquārent, Titus Pullō et Lūcius Vorenus. | 25 | |
Hī perpetuās inter sē contrōversiās habēbant, quīnam anteferrētur, omnibusque annīs dē locīs summīs simultātibus contendēbant. | 25 | |
Ex hīs Pullō, cum ācerrimē ad mūnītiōnēs pugnārētur, "Quid dubitās," inquit, " Vorene? | 25 | |
aut quem locum tuae probandae virtūtis exspectās ? | 25 | |
Hic diēs dē nostrīs contrōversiīs iūdicābit. | 25 | |
" Haec cum dīxisset, prōcēdit extrā mūnītiōnēs quāque pars hostium cōnfertissima est vīsa irrumpit. | 25 | |
Nē Vorenus quidem tum sēsē vāllō continet, sed omnium veritus exīstimātiōnem subsequitur. | 25 | |
Mediocrī spatiō relictō Pullō pīlum in hostēs immittit atque ūnum ex multitūdine prōcurrentem trāicit; | 25 | |
quō percussō et exanimātō hunc scūtīs prōtegunt, in hostem tēla ūniversī coniciunt neque dant regrediendī facultātem. | 25 | |
Trānsfīgitur scūtum Pullōnī et verūtum in balteō dēfīgitur. | 25 | |
Āvertit hic cāsus vāgīnam et gladium ēdūcere cōnantī dextram morātur manum, impedītumque hostēs circumsistunt. | 25 | |
Succurrit inimīcus illī Vorenus et labōrantī subvenit. | 25 | |
Ad hunc sē cōnfestim ā Pullōne omnis multitūdō convertit: illum verūtō arbitrantur occīsum. | 25 | |
Gladiō comminus rem gerit Vorenus atque ūnō interfectō reliquōs paulum prōpellit; | 25 | |
dum cupidius īnstat, in locum dēiectūs īnferiōrem concīdit. | 25 | |
Huic rūrsus circumventō fert subsidium Pullō, atque ambō incolumēs complūribus interfectīs summā cum laude sēsē intrā mūnītiōnēs recipiunt. | 25 | |
Sīc fortūna in contentiōne et certāmine utrumque versāvit, ut alter alterī inimīcus auxiliō salūtīque esset, neque dīiūdicārī posset, uter utrī virtūte anteferendus vidērētur. | 25 | |
Quantō erat in diēs gravior atque asperior oppugnātiō, et maximē quod magnā parte mīlitum cōnfecta vulneribus rēs ad paucitātem dēfēnsōrum pervēnerat, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; | 25 | |
quōrum pars dēprehēnsa in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū necābātur. | 25 | |
Erat ūnus intus Nervius nōmine Verticō, locō nātus honestō, quī ā prīmā obsidiōne ad Cicerōnem perfūgerat suamque eī fidem praestiterat. | 25 | |
Hic servō spē lībertātis magnīsque persuādet praemiīs, ut litterās ad Caesarem dēferat. | 25 | |
Hās ille in iaculō illigātās effert et Gallus inter Gallōs sine ūllā suspīciōne versātus ad Caesarem pervēnit. | 25 | |
Ab eō dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque cognōscitur. | 25 | |
Caesar acceptīs litterīs hōrā circiter ūndecimā diēī statim nūntium in Bellovacōs ad Mārcum Crassum quaestōrem mittit, cuius hīberna aberant ab eō mīlia passuum quīnque et vīgintī quīntus; | 25 | |
iubet mediā nocte legiōnem proficīscī celeriterque ad sē venīre. | 25 | |
Exit cum nūntiō Crassus. Alterum ad Gāium Fabium lēgātum mittit, ut in Atrebātium fīnēs legiōnem addūcat, quā sibi iter faciendum sciēbat. | 25 | |
Scrībit Labiēnō, sī reī pūblicae commodo facere posset, cum legiōne ad fīnēs Nerviōrum veniat. | 25 | |
Reliquam partem exercitūs, quod paulō aberat longius, nōn putat exspectandam; | 25 | |
equitēs circiter quadringentōs ex proximīs hībernīs colligit. | 25 | |
Hōra circiter tertia ab antecursōribus dē Crassī adventū certior factus eō diē mīlia passuum vīgintī prōcēdit. | 25 | |
Crassum Samarobrīvae praeficit legiōnemque attribuit, quod ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās frūmentumque omne quod eō tolerandae hiemis causa dēvēxerat relinquēbat. | 25 | |
Fabius, ut imperātum erat, nōn ita multum morātus in itinere cum legiōne occurrit. | 25 | |
rem gestam in Eburōnibus perscrībit; | 25 | |
docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs cōnsēdisse. | 25 | |
Caesar cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat. | 25 | |
Venit magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. | 25 | |
Ibi ex captīvīs cognōscit, quae apud Cicerōnem gerantur, quantōque in perīculō rēs sit. | 25 | |
Tum cuidam ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat. | 25 | |
Hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē intercepta epistola nostra ab hostibus cōnsilia cognōscantur. | 25 | |
Sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad āmentum dēligāta intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat. | 25 | |
In litterīs scrībit sē cum legiōnibus prōfectum celeriter adfore; | 25 | |
hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. | 25 | |
Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. | 25 | |
Haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversā tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. | 25 | |
Ille perlēctam in conventū mīlitum recitat maximaque omnēs laetitia adficit. | 25 | |
Tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur; | 25 | |
quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit. | 25 | |
Gallī rē cognitā per explōrātōrēs obsidiōnem relinquunt, ad Caesarem omnibus cōpiīs contendunt. | 25 | |
Hae erant armāta circiter mīlia sexāgintā. | 25 | |
Cicerō data facultāte Gallum ab eōdem Vertīcōne, quem suprā dēmōnstrāvimus, repetit, quī litterās ad Caesarem dēferat; | 25 | |
hunc admonet, iter cautē dīligenterque faciat: | 25 | |
perscrībit in litterīs hostēs ab sē discessisse omnemque ad eum multitūdinem convertisse. | 25 | |
Quibus litterīs circiter mediā nocte Caesar adlātīs suōs facit certiōrēs eōsque ad dīmicandum animō cōnfirmat. | 25 | |
Posterō diē lūce prīmā movet castra et circiter mīlia passuum quattuor prōgressūs trāns vallem et rīvum multitūdinem hostium cōnspicātur. | 25 | |
Erat magnī perīculī rēs tantulīs cōpiīs inīquō locō dīmicāre; | 25 | |
tum, quoniam obsidiōne līberātum Cicerōnem sciēbat, aequō animō remittendum dē celeritāte exīstimābat: | 25 | |
cōnsēdit et quam aequissimō locō potest castra commūnit atque haec, etsī erant exigua per sē vix hominum mīlium septem praesertim nūllīs cum impedīmentīs, tamen angustiīs viārum quam maximē potest contrahit, eō cōnsiliō, ut in summam contemptiōnem hostibus veniat. | 25 | |
Interim speculātōribus in omnēs partēs dīmissīs explōrat quō commodissimē itinere vallem trānsīre possit. | 25 | |
Eō diē parvulīs equestribus proeliīs ad aquam factīs utrīque sēsē suō locō continent: | 25 | |
Gallī, quod ampliōrēs cōpiās, quae nōndum convēnerant, exspectābant; | 25 | |
Caesar, sī forte timōris simulātiōne hostēs in suum locum ēlicere posset, ut citrā vallem prō castrīs proeliō contenderet, sī id efficere nōn posset, ut explōrātīs itineribus minōre cum perīculō vallem rīvumque trānsīret. | 25 | |
Prīmā lūce hostium equitātūs ad castra accēdit proeliumque cum nostrīs equitibus committit. | 25 | |
Caesar cōnsultō equitēs cēdere sēque in castra recipere iubet, simul ex omnibus partibus castra altiōre vāllō mūnīrī portāsque obstruī atque in hīs administrandīs rēbus quam maximē concursārī et cum simulātiōne agī timōris iubet. | 25 | |
post id tempus nōn fore potestātem: | 25 | |
ac sīc nostrōs contempsērunt, ut obstrūctīs in speciem portīs singulīs ōrdinibus caespitum, quod ea nōn posse intrōrumpere vidēbantur, aliī vallum manū scindere, aliī fossās complēre inciperent. | 25 | |
Tum Caesar omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō celeriter hostēs in fugam dat, sīc utī omnīnō pugnandī causā resisteret nēmō, magnumque ex eīs numerum occīdit atque omnēs armīs exuit. | 25 | |
Longius prōsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant neque etiam parvulō dētrīmentō illōrum locum relinquī vidēbat, omnibus suīs incolumibus cōpiīs eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. | 25 | |
Īnstitūtās turrēs, testūdinēs mūnītiōnēsque hostium admīrātur; | 25 | |
legiōne prōducta cognōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine vulnere: | 25 | |
ex hīs omnibus iūdicat rēbus, quantō cum perīculō et quanta cum virtūte rēs sint administrātae. | 25 | |
Cicerōnem prō eius meritō legiōnemque collaudat; | 25 | |
centuriōnēs singillātim tribūnōsque mīlitum appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cognōverat. | 25 | |
Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cognōscit. | 25 | |
Posterō diē contiōne habitā rem gestam prōpōnit, mīlitēs cōnsōlātur et cōnfirmat: | 25 | |
quod dētrīmentum culpā et temeritāte lēgātī sit acceptum, hoc aequiōre animō ferendum docet, quod beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum expiātō incommodō neque hostibus diūtina laetātiō neque ipsīs longior dolor relinquātur. | 25 | |
Hāc fāmā ad Trēverōs perlāta Indutiomarus, quī posterō diē castra Labiēnī oppugnāre dēcrēverat, noctū profūgit cōpiāsque omnēs in Trēverōs redūcit. | 25 | |
Caesar Fabium cum suā legiōne remittit in hīberna, ipse cum tribus legiōnibus circum Samarobrīvam trīnīs hībernīs hiemāre cōnstituit et, quod tantī mōtūs Galliae exstiterant, tōtam hiemem ipse ad exercitum manēre dēcrēvit. | 25 | |
Nam illō incommodō dē Sabīnī morte perlātō omnēs ferē Galliae cīvitātēs dē bellō cōnsultābant, nūntiōs lēgātiōnēsque in omnēs partēs dīmittēbant et quid reliquī cōnsilī caperent atque unde initium bellī fieret explōrābant nocturnaque in locīs dēsertīs concilia habēbant. | 25 | |
Neque ūllum ferē tōtīus hiemis tempus sine sollicitūdine Caesaris intercessit, quīn aliquem dē cōnsiliīs ac mōtū Gallōrum nūntium acciperet. | 25 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.