audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
eadem ferē quae ex nūntiīs litterīsque cognōverat cōram perspicit, sīc ut āmissīs circiter quadrāgintā nāvibus reliquae tamen reficī posse magnō negōtiō vidērentur. | 23 | |
Itaque ex legiōnibus fabrōs dēligit et ex continentī aliōs arcessī iubet; | 23 | |
Labiēnō scrībit, ut quam plūrimās posset eīs legiōnibus, quae sunt apud eum, nāvēs īnstituat. | 23 | |
Ipse, etsī rēs erat multae operae ac labōris, tamen commodissimum esse statuit omnēs nāvēs subdūcī et cum castrīs ūnā mūnītiōne coniungī. | 23 | |
In hīs rēbus circiter diēs decem cōnsūmit nē nocturnīs quidem temporibus ad labōrem mīlitum intermissīs. | 23 | |
Subductīs nāvibus castrīsque ēgregiē mūnītīs eāsdem cōpiās, quās ante, praesidiō nāvibus relīquit: | 23 | |
ipse eōdem unde redierat proficīscitur. | 23 | |
Eō cum vēnisset, maiōrēs iam undique in eum locum cōpiae Britannōrum convēnerant summa imperī bellīque administrandī commūnī cōnsiliō permissa Cassivellaunō, cuius fīnēs ā maritimīs cīvitātibus flūmen dīvidit, quod appellātur Tamesis, ā marī circiter mīlia passuum octōgintā. | 23 | |
Huic superiōre tempore cum reliquīs cīvitātibus continentiā bella intercesserant; | 23 | |
sed nostrō adventū permōtī Britannī hunc tōtī bellō imperiōque praefēcerant. | 23 | |
Hominum est īnfīnīta multitūdō crēberrimaque aedificia ferē Gallicīs cōnsimilia, pecorum magnus numerus. | 23 | |
Vtuntur aut āere aut nummō aureō aut tāleīs ferreīs ad certum pondus exāminātis prō nummō. | 23 | |
Nāscitur ibi plumbum album in mediterrāneīs regiōnibus, in maritimīs ferrum, sed eius exigua est cōpia; | 23 | |
āere ūtuntur importātō. | 23 | |
Māteria cuiusque generis ut in Galliā est, praeter fāgum atque abietem. | 23 | |
Lepōrem et gallīnam et ānserem gustāre fās nōn putant; | 23 | |
haec tamen alunt animī voluptātisque causā. | 23 | |
Loca sunt temperātiōra quam in Galliā, remissiōribus frīgoribus. | 23 | |
Īnsula nātūra triquetra, cuius ūnum latus est contrā Galliam. | 23 | |
Huius lateris alter angulus, quī est ad Cantium, quō ferē omnēs ex Galliā nāvēs appelluntur, ad orientem sōlem, īnferior ad merīdiem spectat. | 23 | |
Hoc pertinet circiter mīllia passuum quīngenta. | 23 | |
Alterum vergit ad Hispāniam atque occidentem sōlem; | 23 | |
quā ex parte est Hiberniā, dīmidiō minor, ut aestimātur, quam Britannia, sed parī spatiō trānsmissus atque ex Galliā est in Britanniam. | 23 | |
In hōc mediō cursū est īnsula, quae appellātur Mona: | 23 | |
complūrēs praetereā minōrēs subiectae īnsulae exīstimantur, dē quibus īnsulīs nōnnūllī scrīpsērunt diēs continuōs trīgintā sub brūmā esse noctem. | 23 | |
Nōs nihil dē eō percontātiōnibus reperiēbāmus, nisi certīs ex aquā mēnsūrīs breviōrēs esse quam in continentī noctēs vidēbāmus. | 23 | |
Huius est longitūdō lateris, ut fert illōrum opīniō, septingentōrum milium. | 23 | |
Tertium est contrā septentriōnēs; | 23 | |
cui partī nūlla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maximē ad Germāniam spectat. | 23 | |
Hoc mīlia passuum octingenta in longitūdinem esse exīstimātur. | 23 | |
Ita omnis īnsula est in circuitū vīciēs centum mīlium passuum. | 23 | |
Ex hīs omnibus longē sunt hūmānissimī quī Cantium incolunt, quae regiō est maritima omnis, neque multum ā Gallicā differunt cōnsuētūdine. | 23 | |
Interiōrēs plērīque frūmenta nōn serunt, sed lacte et carne vīvunt pellibusque sunt vestītī. | 23 | |
Omnēs vērō sē Britannī vitrō īnficiunt, quod caeruleum efficit colōrem, atque hoc horridiōrēs sunt in pugnā aspectū; | 23 | |
capillōque sunt prōmissō atque omnī parte corporis rāsa praeter caput et lābrum superius. | 23 | |
Vxōrēs habent dēnī duodēnīque inter sē commūnēs et maximē frātrēs cum frātribus parentēsque cum līberīs; | 23 | |
sed quī sunt ex hīs nātī, eōrum habentur līberī, quō prīmum virgō quaeque dēducta est. | 23 | |
Cum per eōrum fīnēs trīduum iter fēcisset, inveniēbat ex captīvīs Sabim flūmen ā castrīs suīs nōn amplius mīlibus passuum decem abesse; | 19 | |
trāns id flūmen omnēs Nerviōs cōnsēdisse adventumque ibi Rōmānōrum expectāre ūna cum Atrebatibus et Viromanduīs, fīnitimīs suīs (nam hīs utrīsque persuāserant utī eandem bellī fortūnam experīrentur); | 19 | |
expectārī etiam ab iīs Atuatucōrum cōpiās atque esse in itinere; | 19 | |
mulierēs quīque per aetātem ad pugnam inūtilēs vidērentur in eum locum coniēcisse quō propter palūdēs exercituī aditus nōn esset. | 19 | |
Hīs rēbus cognitīs, explōrātōrēs centuriōnēsque praemittit quī locum castrīs idōneum dēligant. | 19 | |
quā pulsā impedīmentīsque dīreptīs, futūrum ut reliquae contrā cōnsistere nōn audērent. | 19 | |
Hīs rēbus cum iter agminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibi cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt. | 19 | |
Locī nātūra erat haec, quem locum nostrī castrīs dēlēgerant. | 19 | |
Collis ab summō aequāliter dēclīvis ad flūmen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. | 19 | |
Ab eō flūmine parī acclīvitāte collis nāscēbātur adversus huic et contrārius, passūs circiter ducentōs īnfimus apertus, ab superiōre parte silvestris, ut nōn facile intrōrsus perspicī posset. | 19 | |
Intrā eās silvās hostēs in occultō sēsē continēbant; | 19 | |
in apertō locō secundum flūmen paucae statiōnēs equitum vidēbantur. | 19 | |
Flūminis erat altitūdō pedum circiter trium. | 19 | |
Caesar equitātū praemissō subsequēbātur omnibus cōpiīs; | 19 | |
sed ratiō ōrdōque agminis aliter sē habēbat ac Belgae ad Nerviōs dētulerant. | 19 | |
Nam quod hostibus adpropinquābat, cōnsuētūdine suā Caesar sex legiōnēs expedītās dūcēbat; | 19 | |
post eās tōtīus exercitūs impedīmenta conlocārat; | 19 | |
inde duae legiōnēs quae proximē cōnscrīptae erant tōtum agmen claudēbant praesidiōque impedīmentīs erant. | 19 | |
Equitēs nostrī cum funditōribus sagittāriīsque flūmen trānsgressī cum hostium equitātū proelium commīsērunt. | 19 | |
Hīs facile pulsīs ac prōturbātīs, incrēdibilī celeritāte ad flūmen dēcucurrērunt, ut paene ūnō tempore et ad silvās et in flūmine et iam in manibus nostrīs hostēs vidērentur. | 19 | |
Eadem autem celeritāte adversō colle ad nostra castra atque eōs quī in opere occupātī erant contendērunt. | 19 | |
Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda: | 19 | |
vēxillum prōpōnendum, quod erat īnsigne, cum ad arma concurrī oportēret; | 19 | |
signum tubā dandum; | 19 | |
ab opere revocandī mīlitēs; | 19 | |
quī paulō longius aggeris petendī causā prōcesserant arcessendī; | 19 | |
aciēs īnstruenda; | 19 | |
mīlitēs cohortandī; | 19 | |
signum dandum. | 19 | |
Quārum rērum magnam partem temporis brevitās et incursus hostium impediēbat. | 19 | |
Hī propter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium expectābant, sed per sē quae vidēbantur administrābant. | 19 | |
Caesar, necessāriīs rēbus imperātīs, ad cohortandōs mīlitēs, quam in partem fors obtulit, dēcucurrit et ad legiōnem decimam dēvēnit. | 19 | |
Mīlitēs nōn longiōre ōrātiōne cohortātus quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hostiumque impetum fortiter sustinērent, quod nōn longius hostēs aberant quam quō tēlum adigī posset, proeliī committendī signum dēdit. | 19 | |
Atque in alteram item cohortandī causā profectus pugnantibus occurrit. | 19 | |
Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus ut nōn modo ad īnsignia accommodanda sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. | 19 | |
Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvenit quaeque prīma signa cōnspexit, ad haec cōnstitit, nē in quaerendīs suīs pugnandī tempus dīmitteret. | 19 | |
Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventūs variī sequēbantur. | 19 | |
Ipsī trānsīre flūmen nōn dubitāvērunt et in locum inīquum prōgressī rūrsus resistentēs hostēs redintegrātō proeliō in fugam coniēcērunt. | 19 | |
Item alia in parte dīversae duae legiōnēs, ūndecima et octāva, prōflīgātīs Viromanduīs, quibuscum erant congressae, ex locō superiōre in ipsīs flūminis rīpīs proeliābantur. | 19 | |
quōrum pars ab apertō latere legiōnēs circumvenīre, pars summum castrōrum locum petere coepit. | 19 | |
Eōdem tempore equitēs nostrī levisque armātūrae peditēs, quī cum iīs ūna fuerant, quōs prīmō hostium impetū pulsōs dīxeram, cum sē in castra reciperent, adversīs hostibus occurrēbant ac rūrsus aliam in partem fugam petēbant; | 19 | |
et cālōnēs, quī ab decumānā portā ac summō iugō collis nostrōs victōrēs flūmen trānsīre cōnspexerant, praedandī causā ēgressī, cum respexissent et hostēs in nostrīs castrīs versārī vīdissent, praecipitēs fugae sēsē mandābant. | 19 | |
Simul eōrum quī cum impedīmentīs veniēbant clāmor fremitusque oriēbātur, aliīque aliam in partem perterritī ferēbantur. | 19 | |
Rōmānōs pulsōs superātōsque, castrīs impedīmentīsque eōrum hostēs potītōs cīvitātī renūntiāvērunt. | 19 | |
Cuius adventū spē inlātā mīlitibus ac redintegrātō animō, cum prō sē quisque in cōnspectū imperātōris etiam in extrēmīs suīs rēbus operam nāvāre cuperet, paulum hostium impetus tardātus est. | 19 | |
Caesar, cum septimam legiōnem, quae iuxtā cōnstiterat, item urgērī ab hoste vīdisset, tribūnōs mīlitum monuit ut paulātim sēsē legiōnēs coniungerent et conversa signa in hostēs īnferrent. | 19 | |
Quō factō cum aliīs aliī subsidium ferrent neque timērent nē āversī ab hoste circumvenīrentur, audācius resistere ac fortius pugnāre coepērunt. | 19 | |
Quī cum ex equitum et cālōnum fugā quō in locō rēs esset quantōque in perīculō et castra et legiōnēs et imperātor versārētur cognōvissent, nihil ad celeritātem sibi reliquī fēcērunt. | 19 | |
ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbēret ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, ascendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum locum; | 19 | |
quae facilia ex difficillimīs animī magnitūdō redēgerat. | 19 | |
et in commemorandā cīvitātis calamitāte ex sēscentīs ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus sexāgintā vix ad quīngentōs, quī arma ferre possent, sēsē redāctōs esse dīxērunt. | 19 | |
Quōs Caesar, ut in miserōs ac supplicēs ūsūs misericordiā vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs utī iussit et fīnitimīs imperāvit ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent. | 19 | |
Atuatūcī, dē quibus suprā dīximus, cum omnibus cōpiīs auxiliō Nerviīs venīrent, hāc pugnā nūntiāta ex itinere domum revertērunt; | 19 | |
cūnctīs oppidīs castellīsque dēsertīs sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē nātūrā mūnītum contulērunt. | 19 | |
Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rūpēs dēiectusque habēret, ūna ex parte lēniter acclīvis aditus in lātitūdinem nōn amplius pedum ducentōrum relinquēbātur; | 19 | |
quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant; | 19 | |
tum magnī ponderis saxa et praeacūtās trabēs in mūrō conlocābant. | 19 | |
Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonīsque prōgnātī, quī, cum iter in prōvinciam nostram atque Ītaliam facerent, iīs impedīmentīs quae sēcum agere ac portāre nōn poterant citrā flūmen Rhēnum dēpositīs cūstōdiae ex suīs ac praesidiō sex mīlia hominum ūna relīquerant. | 19 | |
Hī post eōrum obitum multōs annōs ā fīnitimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent, aliās inlātum dēfenderent, cōnsēnsū eōrum omnium pāce facta hunc sibi domiciliō locum dēlēgerant. | 19 | |
Ac prīmō adventū exercitūs nostrī crēbrās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum nostrīs contendēbant; | 19 | |
posteā vāllō pedum duodecim in circuitū quīndecim milium crēbrīsque castellīs circummūnītī oppidō sēsē continēbant. | 19 | |
Ubi vīneīs āctīs aggere extructō turrim procul cōnstituī vīdērunt, prīmum inrīdēre ex mūrō atque increpitāre vōcibus, quod tanta māchinātiō ā tantō spatiō īnstituerētur: | 19 | |
quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantulae statūrae (nam plērumque omnibus Gallīs prae magnitūdine corporum quōrum brevitās nostra contemptuī est) tantī oneris turrim in mūrō sēsē posse conlocāre cōnfīderent? | 19 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.