audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Ūnum petere ac dēprecārī:
19
sī forte prō suā clēmentiā ac mānsuētūdine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuisset Atuatucōs esse cōnservandōs, nē sē armīs dēspoliāret.
19
Sibi omnēs ferē fīnitimōs esse inimīcōs ac suae virtūtī invidēre;
19
ā quibus sē dēfendere trāditīs armīs nōn possent.
19
Sibi praestāre, sī in eum cāsum dēdūcerentur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī quam ab hīs per cruciātum interficī inter quōs dominārī cōnsuēssent.
19
Ad haec Caesar respondit:
19
sē magis cōnsuētūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservātūrum, sī prius quam mūrum ariēs attigisset sē dēdidissent;
19
sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditīs.
19
Sē id quod in Nerviīs fēcisset factūrum fīnitimīsque imperātūrum nē quam dediticiīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent.
19
Rē renūntiātā ad suōs illī sē quae imperārentur facere dīxērunt.
19
Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iussit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent.
19
Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor reliquī in oppidum reiectī sunt.
19
Postrīdiē eius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem eius oppidī ūniversa Caesar vēndidit.
19
Ab iīs quī ēmerant capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium.
19
Hīs rēbus gestīs omnī Galliā pācātā, tanta huius bellī ad barbarōs opīniō perlāta est utī ab iīs nātiōnibus quae trāns Rhēnum incolerent lēgātiōnēs ad Caesarem mitterentur, quae sē obsidēs datūrās, imperāta factūrās pollicērentur.
19
Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in Ītaliam Illyrīcumque properābat, initā proximā aestāte ad sē revertī iussit.
19
Ipse in Carnūtēs, Andēs, Turonōs quaeque cīvitātēs propinquae iīs locīs erant ubi bellum gesserat, legiōnibus in hīberna dēductīs, in Ītaliam profectus est.
19
Ob eāsque rēs ex litterīs Caesaris diērum quīndecim supplicātiō dēcrēta est, quod ante id tempus accidit nūllī.
19
Cum esset Caesar in citeriōre Galliā in hībernīs, ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs adferēbantur litterīsque item Labiēnī certior fīēbat omnēs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare.
19
Coniūrandī hās esse causās:
19
prīmum quod verērentur nē, omnī pācātā Galliā, ad eōs exercitus noster addūcerētur;
19
deinde quod ab nōn nūllīs Gallīs sollicitārentur, partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant, partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant;
19
ab nōn nūllīs etiam quod in Galliā ā potentiōribus atque iīs quī ad condūcendōs hominēs facultātēs habēbant vulgō rēgna occupābantur;
19
quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.
19
Hīs nūntiīs litterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit et initā aestāte in ulteriōrem Galliam quī dēdūceret Quīntum Pedium lēgātum mīsit.
19
Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad exercitum venit.
19
Dat negōtium Sēnōnibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant utī ea quae apud eōs gerantur cognōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant.
19
Hī cōnstanter omnēs nūntiāvērunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum condūcī.
19
Tum vērō dubitandum nōn exīstimāvit quīn ad eōs proficīscerētur.
19
Rē frūmentāriā prōvīsā castra movet diēbusque circiter quīndecim ad fīnēs Belgārum pervēnit.
19
Cum ab iīs quaereret quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō possent, sīc reperiēbat:
19
quā ex rē fierī utī eārum rērum memoriā magnam sibi auctōritātem magnōsque spīritūs in rē mīlitārī sūmerent.
19
Dē numerō eōrum omnia sē habēre explōrāta Rēmī dīcēbant, proptereā quod propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī quantam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus sit cognōverint.
19
Plūrimum inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō valēre:
19
hōs posse cōnficere armāta mīlia centum, pollicitōs ex eō numerō ēlēcta mīlia sexāgintā tōtīusque bellī imperium sibi postulāre.
19
Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs;
19
fīnēs lātissimōs ferācissimōsque agrōs possidēre.
19
Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus Galliae potentissimum, quī cum magnae partis hārum regiōnum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit;
19
nunc esse rēgem Galbam:
19
ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī;
19
oppida habēre numerō duodecim, pollicērī mīlia armāta quīnquāgintā;
19
totidem Nerviōs, quī maximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint;
19
quīndecim mīlia Atrebatēs, Ambiānōs decem mīlia, Morinōs vīgintī quīnque mīlia, Menapiōs septem mīlia, Calētōs decem mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs totidem, Atuatucōs decem et novem mīlia;
19
Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Paemānōs, quī ūnō nōmine Germānī appellantur, arbitrārī ad quadrāgintā mīlia.
19
Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne prōsecūtus omnem senātum ad sē convenīre prīncipumque līberōs obsidēs ad sē addūcī iussit.
19
Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem facta sunt.
19
Ipse Dīviciācum Haeduum magnopere cohortātus docet quantō opere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit.
19
Id fierī posse, sī suās cōpiās Haeduī in fīnēs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint.
19
Hīs datīs mandātīs eum ā sē dīmittit.
19
Postquam omnēs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sē venīre vīdit neque iam longē abesse ab iīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs cognōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibi castra posuit.
19
Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hostibus reddēbat et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine perīculō ad eum portārī possent efficiēbat.
19
In eō flūmine pōns erat.
19
Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis Quīntum Titūrium Sabīnum lēgātum cum sex cohortibus relinquit;
19
castra in altitūdinem pedum duodecim vāllō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīrī iubet.
19
Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum octo.
19
Id ex itinere magnō impetū Belgae oppugnāre coepērunt.
19
Aegrē eō diē sustentātum est.
19
Gallōrum eadem atque Belgārum oppugnātiō est haec:
19
ubi circumiecta multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est, testūdine factā portās succēdunt mūrumque subruunt.
19
Quod tum facile fīēbat.
19
Nam cum tanta multitūdō lapidēs ac tēla coicerent , in mūrō cōnsistendī potestās erat nūllī.
19
Cum fīnem oppugnandī nox fēcisset, Iccius Remus, summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, quī tum oppidō praeerat, ūnus ex iīs quī lēgātī dē pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse.
19
Eō dē mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētās sagittāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidānīs mittit;
19
quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium prōpugnandī accessit et hostibus eadem dē causā spēs potiundī oppidī discessit.
19
Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiīsque quō adīre potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra posuērunt;
19
quae castra, ut fūmō atque ignibus significābātur, amplius mīlibus passuum octo lātitūdinem patēbant.
19
Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit;
19
cotīdiē tamen equestribus proeliīs quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent perīclitābātur.
19
Hōc factō, duābus legiōnibus quās proximē cōnscrīpserat in castrīs relictīs ut, sī quō opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās sex legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit.
19
Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.
19
Palūs erat nōn magna inter nostrum atque hostium exercitum.
19
Hanc sī nostrī trānsīrent hostēs expectābant;
19
nostrī autem, sī ab illīs initium trānseundī fieret, ut impedītōs adgrederentur parātī in armīs erant.
19
Interim proeliō equestrī inter duās aciēs contendēbātur.
19
Ubi neutrī trānseundī initium faciunt, secundiōre equītum proeliō nostrīs Caesar suōs in castra redūxit.
19
Hostēs prōtinus ex eō locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est.
19
Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitātum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque pontem trādūcit atque ad eōs contendit.
19
Ācriter in eō locō pugnātum est.
19
Hostēs impedītōs nostrī in flūmine adgressī magnum eōrum numerum occīdērunt;
19
per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantēs multitūdine tēlōrum reppulērunt prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt.
19
Ad eam sententiam cum reliquīs causīs haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Haeduōs fīnibus Bellovacōrum adpropinquāre cognōverant.
19
Hīs persuādērī ut diūtius morārentur neque suīs auxilium terrent nōn poterat.
19
Eā rē cōnstitūtā, secundā vigiliā magnō cum, strepitū ac tumultū castrīs ēgressī nūllō certō ōrdine neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre properāret, fēcērunt ut cōnsimilis fugae profectiō vidērētur.
19
Hāc rē statim Caesar per speculātōrēs cognitā īnsidiās veritus, quod qua dē causā discēderent nōndum perspexerat, exercitum equitātumque castrīs continuit.
19
Prīmā lūce, cōnfirmātā rē ab explōrātōribus, omnem equitātum, quī novissimum agmen morārētur, praemīsit.
19
Hīs Quīntum Pedium et Lūcium Aurunculēium Cottam lēgātōs praefēcit;
19
Titum Labiēnum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī iussit.
19
Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcērunt quantum fuit diēī spatium; sub occāsum sōlis sequī dēstitērunt sēque in castra, ut erat imperātum, recēpērunt.
19
Postrīdiē eius diēī Caesar, prius quam sē hostēs ex terrōre ac fugā reciperent, in fīnēs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et magnō itinere cōnfectō ad oppidum Noviodūnum contendit.
19
Id ex itinere oppugnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expugnāre nōn potuit.
19
Castrīs mūnītīs vīneās agere quaeque ad oppugnandum ūsuī erant comparāre coepit.
19
Interim omnīs ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convenit.
19
Celeriter vīneīs ad oppidum actīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, magnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeritāte Rōmānōrum permōtī lēgātōs ad Caesarem dē dēditiōne mittunt et petentibus Rēmīs ut cōnservārentur impetrant.
19
Caesar, obsidibus acceptīs prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs armīsque omnibus ex oppidō trāditīs, in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exercitumque in Bellovacōs dūcit.
19
Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.
19
Prō hīs Dīviciācus (nam post discessum Belgārum dīmissīs Haeduōrum cōpiīs ad eum reverterat) facit verba:
19
Bellovacōs omnī tempore in fide atque amīcitiā cīvitātis Haeduae fuisse;
19
impulsōs ab suīs prīncipibus, quī dīcerent Haeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnēs indignitātēs contumēliāsque perferre, et ab Haeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse.
19
Quī eius cōnsiliī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intulissent, in Britanniam profūgisse.
19
Petere nōn sōlum Bellovacōs, sed etiam prō hīs Haeduōs, ut suā clēmentiā ac mānsuētūdine in eōs ūtātur.
19