audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quod sī fēcerit, Haeduōrum auctōritātem apud omnēs Belgās amplificātūrum, quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella incīderint, sustentāre cōnsuērint. | 19 | |
Caesar honōris Dīviciācī atque Haeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit, et quod erat cīvitās magna inter Belgās auctōritāte atque hominum multitūdine praestābat, sēscentōs obsidēs poposcit. | 19 | |
Hīs trāditis omnibusque armīs ex oppidō conlātīs, ab eō locō in fīnēs Ambiānōrum pervēnit; | 19 | |
quī sē suaque omnia sine morā dēdidērunt. | 19 | |
Eōrum fīnēs Nerviī attingēbant. | 19 | |
Quōrum dē nātūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sīc reperiēbat: | 19 | |
nūllum esse aditum ad eōs mercātōribus; | 19 | |
nihil patī vīnī reliquārumque rērum ad luxuriam pertinentium īnferrī, quod hīs rēbus relanguēscere animōs eōrum et remittī virtūtem exīstimārent; | 19 | |
esse hominēs ferōs magnaeque virtūtis; | 19 | |
increpitāre atque incūsāre reliquōs Belgās, quī sē populō Rōmānō dēdidissent patriamque virtūtem prōiēcissent; | 19 | |
cōnfirmāre sēsē neque lēgātōs missūrōs neque ūllam condiciōnem pācis acceptūrōs. | 19 | |
Postquam, ut dīxī, senātus in Catōnis sententiam discessit, cōnsul optumum factū ratus noctem quae īnstābat antecapere, nē quid eō spatiō novārētur, trēsvirōs quae ad supplicium postulābant ur parāre iubet. | 1 | |
ipse praesidiīs dispositīs Lentulum in carcerem dēdūcit; | 1 | |
īdem fit cēterīs per praetōrēs. | 1 | |
est in carcere locus, quod Tulliānum appellātur, ubi paululum ascenderīs ad laevam, circiter duodecim pedēs humī dēpressus; | 1 | |
eum mūniunt undique parietēs atque īnsuper camera lapideīs fornicibus iūncta; | 1 | |
sed incultū tenebrīs odōre foeda atque terribilis eius faciēs est. | 1 | |
in eum locum postquam dēmissus est Lentulus, vindicēs rērum capitālium, quibus praeceptum erat, laqueō gulam frēgēre. | 1 | |
ita ille patricius ex gente clārissumā Cornēliōrum, quī cōnsulāre imperium Rōmae habuerat, dignum mōribus factīsque suīs exitium vītae invēnit. | 1 | |
dē Cethēgō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō eōdem modo supplicium sūmptum est. | 1 | |
Dum eā Rōmae geruntur, Catilīna ex omnī cōpiā, quam et ipse addūxerat et Mānlius habuerat, duās legiōnēs īnstituit, cohortīs prō numerō mīlitum conplet. | 1 | |
deinde, ut quisque voluntārius aut ex sociīs in castra vēnerat, aequāliter distribuerat, ac brevī spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, quom initiō nōn amplius duōbus mīlibus habuisset. | 1 | |
sed ex omnī cōpiā circiter pars quārta erat mīlitāribus armīs īnstrūcta; | 1 | |
cēterī, ut quemque cāsus armāverat, sparōs aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portābant. | 1 | |
sed postquam Antōnius cum exercitū adventābat, Catilīna per montis iter facere, modo ad urbem, modo Galliam vorsūs castra movēre, hostibus occāsiōnem pugnandī nōn dare. | 1 | |
spērābat propediem magnās cōpiās sēsē habitūrum, sī Rōmae sociī incepta patrāvissent. | 1 | |
intereā servitia repudiābat, quoius initiō ad eum magnae cōpiae concurrēbant, opibus coniūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs ratiōnibus exīstumāns vidērī causam cīvium cum servīs fugitīvīs commūnicāvisse. | 1 | |
Sed postquam in castra nūntius pervēnit Rōmae coniūrātiōnem patefactam, dē Lentulō et Cethēgō cēterīsque, quōs suprā memorāvī, supplicium sūmptum, plērīque, quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illexerat, dīlābuntur; | 1 | |
reliquōs Catilīna per montīs asperōs magnīs itineribus in agrum Pistōriēnsem abdūcit eō cōnsiliō, utī per trāmitēs occultē perfugeret in Galliam Trānsalpīnam. | 1 | |
at Quīntus Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa exīstumāns quae suprā dīximus Catilīnam agitāre. | 1 | |
igitur ubi iter eius ex perfugīs cognōvit, castra properē mōvit ac sub ipsīs rādīcibus montium cōnsēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properantī. | 1 | |
neque tamen Antōnius procul aberat, utpote quī magnō exercitū locīs aequiōribus expedītus in fugā sequerētur. | 1 | |
sed Catilīna postquam videt montibus atqie cōpiīs hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factū ratus in tālī rē fortūnam bellī temptāre, statuit cum Antōniō quam prīmum cōnflīgere. | 1 | |
itaque contiōne advocātā huiusce modī ōrātiōnem habuit: | 1 | |
'Compertum ego habeō, mīlitēs, verba virtūtem nōn addere, neque ex ignāvō strēnuom neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fierī. | 1 | |
quantā quoiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta in bellō patēre solet. | 1 | |
quem neque glōria neque perīcula excitant, nēquīquam hortēre: | 1 | |
timor animī auribus officit. | 1 | |
sed ego vōs, quō pauca monērem, advocāvī, simul utī causam meī cōnsilī aperīrem. | 1 | |
Scītis equidem, mīlitēs, socordia atque ignāvia Lentulī quantam ipsī nōbīsque clādem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficīscī nequīverim. | 1 | |
nunc vērō quō locō rēs nostrae sint, iuxtā mēcum omnēs intellegitis. | 1 | |
exercitus hostium duo, ūnus ab urbe, alter ā Galliā obstant; | 1 | |
diūtius in hīs locīs esse, sī maxumē animus ferat, frūmentī atque aliārum rērum egestās prohibet; | 1 | |
quōcumque īre placet, ferrō iter aperiundum est. | 1 | |
quāpropter vōs moneō, utī fortī atque parātō animō sītis et, quom proelium inībitis, meminerītis vōs dīvitiās, decus, glōriam, praetereā lībertātem atque patriam in dextrīs vostrīs portāre. | 1 | |
sī vincimus, omnia nōbīs tūta erunt: | 1 | |
commeātūs abundē, mūnicipia atque colōniae patēbunt; | 1 | |
sī metū cesserīmus, eadem illa advorsa fīent, neque locus neque amīcus quisquam teget quem arma nōn tēxerint. | 1 | |
praetereā, mīlitēs, nōn eadem nōbīs et illīs necessitūdō inpendet: | 1 | |
nōs prō patriā, prō lībertāte, prō vītā certāmus; | 1 | |
illīs supervacuāneum est pugnāre prō potentiā paucōrum. | 1 | |
quō audācius aggrediminī memorēs prīstinae virtūtis. | 1 | |
licuit vōbīs cum summā turpitūdine in exiliō aetātem agere, potuistis nōnnūllī Rōmae āmissīs bonīs aliēnās opēs expectāre: | 1 | |
quia illa foeda atque intoleranda vīrīs vidēbantur, haec sequī dēcrēvistis. | 1 | |
sī haec relinquere voltis, audācia opus est: | 1 | |
nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. | 1 | |
nam in fugā salūtem spērāre, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avortērīs, ea vērō dēmentia est. | 1 | |
semper in proeliō iīs maxumum est perīculum, quī maxumē timent: | 1 | |
audācia prō mūrō habētur. | 1 | |
Quom vōs cōnsīderō, mīlitēs, et quom facta vostra aestumō, magna mē spēs victōriae tenet. | 1 | |
animus aetās virtūs vostra mē hortantur, praetereā necessitūdō, quae etiam timidōs fortīs facit. | 1 | |
nam multitūdō hostium nē circumvenīre queat, prohibent angustiae locī. | 1 | |
quod sī virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inultī animam āmittātis, neu captī potius sīcuti pecora trucīdēminī, quam virōrum mōre pugnantēs cruentam atque lūctuōsam victōriam hostibus relinquātis. | 1 | |
' Haec ubi dīxit, paululum conmorātus signa canere iubet atque īnstrūctōs ōrdinēs in locum aequom dēdūcit. | 1 | |
dein remōtīs omnium equīs, quō mīlitibus exaequātō perīculō animus amplior esset, ipse pedēs exercitum prō locō atque cōpiīs īnstruit. | 1 | |
nam, utī plānitiēs erat inter sinistrōs montīs et ab dextrā rūpe asperā, octo cohortīs in fronte cōnstituit, reliquārum signa in subsidiō artius conlocat. | 1 | |
ab iīs centuriōnēs, omnīs lēctōs et ēvocātōs, praetereā ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subdūcit. | 1 | |
Gāium Mānlium in dextrā, Faesulānum quendam in sinistrā parte cūrāre iubet. | 1 | |
ipse cum lībertīs et colōnīs propter aquilam adsistit, quam bellō Cimbricō Gāius Marius in exercitū habuisse dīcēbātur. | 1 | |
at ex alterā parte Gāius Antōnius, pedibus aeger quod proeliō adesse nequībat, Mārcō Petrēiō lēgātō exercitum permittit. | 1 | |
ille cohortīs veterānās, quās tumultī causa cōnscrīpserat, in fronte, post eās cēterum exercitum in subsidiīs locat. | 1 | |
ipse equō circumiēns ūnum quemque nōmināns appellat, hortātur, rogat, ut meminerint sē contrā latrōnēs inermīs prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focīs suīs certāre. | 1 | |
homō mīlitāris, quod amplius annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum magna glōria in exercitū fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōverat: | 1 | |
ea conmemorandō mīlitum animōs accendēbat. | 1 | |
Sed ubi omnibus rēbus explōrātīs Petrēius tubā signum dat, cohortīs paulātim incēdere iubet; | 1 | |
īdem facit hostium exercitus. | 1 | |
postquam eō ventum est, unde ā ferentāriīs proelium conmittī posset, maxumō clāmōre cum īnfēstīs signīs concurrunt; | 1 | |
pīla omittunt, gladiīs rēs geritur. | 1 | |
veterānī prīstinae virtūtis memorēs comminus ācriter īnstāre, illī haud timidī resistunt: | 1 | |
maxumā vī certātur. | 1 | |
intereā Catilīna cum expedītīs in prīmā aciē vorsārī, labōrantibus succurrēre, integrōs prō sauciīs arcessere, omnia prōvidēre, multum ipse pugnāre, saepe hostem ferīre: | 1 | |
strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exequēbātur. | 1 | |
Petrēius ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus erat, magnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit. | 1 | |
deinde utrimque ex lateribus cēterōs aggreditur. | 1 | |
Mānlius et Faesulānus in prīmīs pugnantēs cadunt. | 1 | |
Catilīna postquam fūsās cōpiās sēque cum paucīs relictum videt, memor generis atque prīstinae suae dignitātis in cōnfertissumōs hostīs incurrit ibique pugnāns cōnfoditur. | 1 | |
Sed cōnfectō proeliō, tum vērō cernerēs, quanta audācia quantaque animī vīs fuisset in exercitū Catilīnae. | 1 | |
nam ferē quem quisque vīvōs pugnandō locum cēperat, eum āmissā animā corpore tegēbat. | 1 | |
paucī autem, quōs mediōs cohors praetōria disiēcerat, paulō divorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. | 1 | |
Catilīna vērō longē ā suīs inter hostium cadāvera repertus est, paululum etiam spīrāns ferōciamque animī, quam habuerat vīvōs, in voltū retinēns. | 1 | |
postrēmō ex omnī cōpiā neque in proeliō neque in fugā quisquam cīvis ingenuōs captus est: | 1 | |
ita cūnctī suae hostiumque vītae iuxtā pepercerant. | 1 | |
neque tamen exercitus populī Rōmānī laetam aut incruentam victōriam adeptus erat. | 1 | |
nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proeliō aut graviter volnerātus discesserat. | 1 | |
multī autem, quī ē castrīs vīsundī aut spoliandī grātiā prōcesserant, volventēs hostīlia cadāvera amīcum aliī, pars hospitem aut cognātum reperiēbant; | 1 | |
fuēre item quī inimīcōs suōs cognōscerent. | 1 | |
ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, lūctus atque gaudia agitābantur. | 1 | |
Dum haec Rōmae geruntur, Gāius Mānlius ex suō numerō lēgātōs ad Marcium Rēgem mittit cum mandātīs huiusce modī: | 1 | |
'Deōs hominēsque testāmur, imperātor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse neque quō perīculum aliīs facerēmus, sed utī corpora nostra ab iniūriā tūta forent, quī miserī, egentēs violentiā atque crūdēlitāte faenerātōrum plērīque patria, sed omnēs fāmā atque fortūnīs expertēs sumus. | 1 | |
neque quoiquam nostrum licuit mōre maiōrum lēge utī neque āmissō patrimōniō līberum corpus habēre: | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.