audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. | 1 | |
saepe maiōrēs vostrum, miseritī plēbis Rōmānae, dēcrētīs suīs inopiae eius opitulātī sunt, ac novissume memoriā nostrā propter magnitūdinem āeris aliēnī volentibus omnibus bonīs argentum āere solūtum est. | 1 | |
saepe ipsa plēbs, aut dominandī studiō permōta aut superbia magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. | 1 | |
at nōs nōn imperium neque dīvitiās petimus, quārum rērum causā bella atque certāmina omnia inter mortālīs sunt, sed lībertātem, quam nēmō bonus nisi cum animā simul āmittit. | 1 | |
tē atque senātum obtestāmur, cōnsulātis miserīs cīvibus, lēgis praesidium quod inīquitās praetōris ēripuit restituātis, nēve nōbīs eam neccessitūdinem inpōnātis, ut quaerāmus, quōnam modo maxumē ultī sanguinem nostrum pereāmus. | 1 | |
' Ad haec Quīntus Marcius respondit, sī quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs proficīscantur: | 1 | |
eā mānsuētūdine atque misericordiā senātum populī Rōmānī semper fuisse, ut nēmō umquam ab eō frūstrā auxilium petīverit. | 1 | |
At Catilīna ex itinere plērīsque cōnsulāribus, praetereā optumō quoique litterās mittit: | 1 | |
sē falsīs crīminibus circumventum, quoniam factiōnī inimīcōrum resistere nequīverit, fortūnae cēdere, Massiliam in exilium proficīscī, nōn quō sibi tantī sceleris cōnscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta foret nēve ex suā contentiōne sēditiō orerētur. | 1 | |
ab hīs longē divorsās litterās Quīntus Catulus in senātū recitāvit, quās sibi nōmine Catilīnae redditās dīcēbat. | 1 | |
eārum exemplum īnfrā scrīptum est. | 1 | |
'Lūcius Catilīna Quīntō Catulō. | 1 | |
Ēgregia tua fidēs, rē cognitā, grāta mihi magnīs in meīs perīculīs, fīdūciam commendātiōnī meae tribuit. | 1 | |
quam ob rem dēfēnsiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre: | 1 | |
satisfactiōnem ex nūllā cōnscientiā dē culpā prōpōnere dēcrēvī, quam mē dīus fīdius vēram licet cognōscās. | 1 | |
hōc nōmine satis honestās prō meō cāsū spēs reliquae dignitātis cōnservandae sum secūtus. | 1 | |
plūra quom scrībere vellem, nūntiātum est vim mihi parārī. | 1 | |
nunc Orestillam commendō tuaeque fideī trādō; | 1 | |
eam ab iniūriā dēfendās, per līberōs tuōs rogātus. | 1 | |
haveto. | 1 | |
' Sed ipse paucōs diēs conmorātus apud Gāium Flāminium in agrō Ārrētīnō, dum vīcīnitātem anteā sollicitātam armīs exōrnat, cum fascibus atque aliīs imperī īnsignibus in castra ad Mānlium contendit. | 1 | |
haec ubi Rōmae comperta sunt, senātus Catilīnam et Mānlium hostis iūdicat, cēterae multitūdinī diem statuit, ante quam sine fraude licēret ab armīs discēdere praeter rērum capitālium condemnātīs. | 1 | |
praetereā dēcernit, utī cōnsulēs dīlēctum habeant, Antōnius cum exercitū Catilīnam persequī mātūret, Cicerō urbī praesidiō sit. | 1 | |
Eā tempestāte mihi imperium populī Rōmānī multō maxumē miserābile vīsum est. | 1 | |
quoi quom ad occāsum ab ortū sōlis omnia domita armīs parerent, domī ōtium atque dīvitiae, quae prīma mortālēs putant, adfluerent, fuēre tamen cīvēs, quī sēque remque pūblicam obstinātīs animīs perditum īrent. | 1 | |
namque duōbus senāti dēcrētīs ex tantā multitūdine neque praemiō inductus coniūrātiōnem patefēcerat neque ex castrīs Catilīnae quisquam omnium discesserat: | 1 | |
tanta vīs morbī atque utī tābēs plērōsque cīvium animōs invāserat. | 1 | |
neque sōlum illīs aliēna mēns erat, quī cōnsciī coniūrātiōnis fuerant, sed omnīnō cūncta plēbēs novārum rērum studiō Catilīnae incepta probābat. | 1 | |
id adeō mōre suō vidēbātur facere. | 1 | |
nam semper in cīvitāte, quibus opēs nūllae sunt, bonīs invident, malōs extollunt, vetera ōdēre, nova exoptant, odiō suārum rērum mūtārī omnia student, turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quoniam egestās facile habētur sine damnō. | 1 | |
sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps erat dē multīs causīs. | 1 | |
prīmum omnium quī ubīque probrō atque petulantiā maxumē praestābant, item aliī per dēdecora patrimōniīs āmissīs, postrēmō omnēs quōs flāgitium aut facinus domō expulerat, iī Rōmam sīcut in sentīnam cōnflūxerant. | 1 | |
deinde multī memorēs Sullānae victōriae, quod ex gregāriīs mīlitibus aliōs senātōrēs vidēbant, aliōs ita dīvitēs, ut rēgiō vīctū atque cultū aetātem agerent, sibi quisque, sī in armīs foret, ex victōriā tālia spērābat. | 1 | |
praetereā iuventūs, quae in agrīs manuum mercēde inopiam tolerāverat, prīvātīs atque pūblicīs largītiōnibus excitā urbānum ōtium ingrātō labōrī praetulerat. | 1 | |
eōs atque aliōs omnīs malum pūblicum alēbat. | 1 | |
quō minus mīrandum est hominēs egentīs, malīs mōribus, maxumā spē reī pūblicae iuxtā ac sibi cōnsuluisse. | 1 | |
praetereā, quōrum victōria Sullae parentēs prōscrīptī, bona ērepta, iūs lībertātis inminūtum erat, haud sānē aliō animō bellī ēventum expectābant. | 1 | |
ad hōc quīcumque aliārum atque senātus partium erant, conturbārī rem pūblicam quam minus valēre ipsī mālēbant. | 1 | |
id ad eō malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat. | 1 | |
contrā eōs summā ope nītēbātur plēraque nōbilitās senātūs speciē prō suā magnitūdine. | 1 | |
namque, utī paucīs vērum absolvam, post illa tempora quīcumque rem pūblicam agitāvēre, honestīs nōminibus, aliī sīcuti populī iūra dēfenderent, pars quō senātus auctōritās maxuma foret, bonum pūblicum simulantēs prō suā quisque potentiā certābant. | 1 | |
neque illīs modestia neque modus contentiōnis erat: | 1 | |
utrīque victōriam crūdēliter exercēbant. | 1 | |
sed postquam Gnaeus Pompēius ad bellum maritumum atque Mithridāticum missus est, plēbis opēs inminūtae, paucōrum potentia crēvit. | 1 | |
iī magistrātūs, prōvinciās aliaque omnia tenēre; | 1 | |
ipsī innoxiī, flōrentēs, sine metū aetātem agere cēterōsque iūdiciīs terrēre, quō plēbem in magistrātū placidius tractārent. | 1 | |
sed ubi prīmum dubiīs rēbus novandī s spēs oblāta est, vetus certāmen animōs eōrum adrēxit. | 1 | |
quod sī prīmō proeliō Catilīna superior aut aequā manū discessisset, profectō magna clādēs atque calamitās rem pūblicam oppressisset, neque illīs, quī victōriam adeptī forent, diūtius ea utī licuisset, quīn dēfessīs et exanguibus quī plūs posset imperium atque lībertātem extorquēret. | 1 | |
fuēre tamen extrā coniūrātiōnem complūrēs, quī ad Catilīnam initiō profectī sunt. | 1 | |
in iīs erat Fulvius, senātōris fīlius, quem retractum ex itinere parēns necārī iussit. | 1 | |
Īsdem temporibus Rōmae Lentulus, sīcuti Catilīna praecēperat, quōscumque mōribus aut fortūnā novīs rēbus idōneōs crēdēbat, aut per sē aut per aliōs sollicitābat, neque sōlum cīvis sed quoiusque modī genus hominum, quod modo bellō ūsuī foret. | 1 | |
igitur Pūbliō Umbrēnō quoidam negōtium dat, utī lēgātōs Allobrogum requīrat eōsque, sī possit, inpellat ad societātem bellī, exīstumāns pūblicē prīvātimque aere aliēnō oppressēs, praetereā quod nātūrā gēns Gallica bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. | 1 | |
Umbrēnus quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prīncipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. | 1 | |
itaque sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspexit, percontātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns eius cāsum requīrere coepit, quem exitum tantīs malīs spērārent. | 1 | |
postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum, quod in eō auxilī nihil esset, miseriīs suīs remedium mortem expectāre, 'at ego' inquit 'vōbīs, sī modo virī esse voltis, ratiōnem ostendam, quā tanta ista mala effugiātis'. | 1 | |
haec ubi dīxit, Allobrogēs in maxumam spem adductī Umbrēnum ōrāre, ut suī miserērētur: | 1 | |
nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod nōn cupidissume factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāret. | 1 | |
ille eōs in domum Decimī Brūtī perdūcit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semprōniam; | 1 | |
nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. | 1 | |
praetereā Gabīnium arcessit, quō maior auctōritās sermōnī inesset. | 1 | |
eō praesente coniūrātiōnem aperit, nōminat sociōs, praetereā multōs quoiusque generis innoxiōs, quō lēgātīs animus amplior esset. | 1 | |
deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit. | 1 | |
sed Allobrogēs diū in incertō habuēre, quidnam cōnsilī caperent. | 1 | |
in alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, magna mercēs in spē victōriae; | 1 | |
at in alterā maiōrēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. | 1 | |
haec illīs volventibus tandem vīcit fortūna reī pūblicae. | 1 | |
itaque Quīntō Fabiō Sangae, quoius patrōciniō cīvitās plūrumum ūtēbātur, rem omnem, utī cognōverant, aperiunt. | 1 | |
Cicerō per Sangam cōnsiliō cognitō lēgātīs praecipit, ut studium coniūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene polliceantur dentque operam, utī eōs quam maxumē manufēstōs habeant. | 1 | |
Īsdem ferē temporibus in Galliā citeriōre atque ulteriōre, item in agrō Pīcēnō, Bruttiō, Āpūliā mōtus erat. | 1 | |
namque illī, quōs ante Catilīna dīmīserat, incōnsultē ac velutī per dēmentiam cūncta simul agēbant. | 1 | |
nocturnīs cōnsiliīs, armōrum atque tēlōrum portātiōnibus, festīnandō, agitandō omnia plūs timōris quam perīculī effēcerant. | 1 | |
ex eō numerō complūrīs Quīntus Metellus Celer praetor ex senātūs cōnsultō causā cognitā in vincula coniēcerat, item in citeriōre Galliā Gāius Mūrēna, quī eī prōvinciae lēgātus praeerat. | 1 | |
eō signō proxumā nocte cēterā multitude coniūrātiōnis suom quisque negōtium exequerētur. | 1 | |
sed ea dīvīsa hōc modō dīcēbantur: | 1 | |
Statilius et Gabīnius utī cum magnā manū duodecim simul opportūna loca urbis incenderent, quō tumultū facilior aditus ad cōnsulem cēterōsque, quibus īnsidiae parābantur, fieret; | 1 | |
Cethēgus Cicerōnis iānuam obsīderet eumque vī aggrederētur; | 1 | |
alius autem alium, sed fīliī familiārum, quōrum ex nōbilitāte maxumā pars erat, parentīs interficerent; | 1 | |
simul caede et incendiō perculsīs omnibus ad Catilīnam ērumperent. | 1 | |
inter haec parāta atque dēcrēta Cethēgus semper querēbātur dē ignāviā sociōrum: | 1 | |
illōs dubitandō et diēs prōlātandō magnās opportūnitātēs corrumpere; | 1 | |
factō, nōn cōnsultō in tālī perīculō opus esse, sēque, sī paucī adiuvārent, languentibus aliīs impetum in cūriam factūrum. | 1 | |
nātūra ferōx, vehemēns, manū prōmptus erat, maxumum bonum in celeritāte putābat. | 1 | |
Sed Allobrogēs ex praeceptō Cicerōnis per Gabīnium cēterōs conveniunt. | 1 | |
ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō, item Cassiō postulant iūs iūrandum, quod signātum ad cīvīs perferant: | 1 | |
aliter haud facile eōs ad tantum negōtium inpellī posse. | 1 | |
cēterī nihil suspicantēs dant, Cassius sēmet eō brevī ventūrum pollicētur ac paulō ante lēgātōs ex urbe proficīscitur. | 1 | |
Lentulus cum iīs Titum Volturcium quendam Crotōniēnsem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīna data atque acceptā fide societātem cōnfirmārent. | 1 | |
ipse Volturciō litterās ad Catilīnam dat, quārum exemplum īnfrā scrīptum est. | 1 | |
'Quī sim, ex eō, quem ad tē mīsī, cognōscēs. | 1 | |
fac cōgitēs, in quantā calamitāte sīs, et meminerīs tē virum esse. | 1 | |
cōnsīderēs, quid tuae ratiōnēs postulent. | 1 | |
auxilium petās ab omnibus, etiam ab īnfumīs. | 1 | |
' Ad hoc mandāta verbīs dat: | 1 | |
quom ab senātū hostis iūdicātus sit, quō cōnsiliō servitia repudiet? | 1 | |
in urbe parāta esse quae iusserit. | 1 | |
nē cūnctētur ipse propius adcēdere. | 1 | |
hīs rēbus ita āctīs, cōnstitūtā nocte quā proficīscerentur Cicerō per lēgātōs cūncta ēdoctus Lūciō Valeriō Flaccō et Gāiō Pomptīnō praetōribus imperat, ut in ponte Mulviō per īnsidiās Allobrogum comitātūs dēprehendant. | 1 | |
rem omnem aperit, quoius grātia mittēbantur; | 1 | |
cētera, utī factō opus sit, ita agant permittit. | 1 | |
illī, hominēs mīlitārēs, sine tumultū praesidiīs conlocātīs, sīcuti praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt. | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.