audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
haec sī tēcum, ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit? | 11 | |
quid, quod tū tē in cūstōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad Lepidum tē habitāre velle dīxistī? | 11 | |
Ā quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es, atque ut domī meae tē adservārem rogāstī. | 11 | |
cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quia magnō in perīculō essem quod īsdem moenibus continērēmur, ad Metellum praetōrem vēnistī. | 11 | |
Ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, Metellum dēmigrāstī, quem tū vidēlicet et ad cūstōdiendum tē dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. | 11 | |
sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre quī sē ipse iam dignum cūstōdia iūdicārit? | 11 | |
quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam fugae sōlitūdinīque mandāre? | 11 | |
etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. | 47 | |
nunc sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. | 47 | |
Ut saepe hominēs aegrī morbō gravī, cum aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt , prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflīctantur, sīc hic morbus quī est in rē pūblicā relevātus istīus poenā vehementius reliquīs vīvīs ingravēscet . | 47 | |
quā rē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; | 47 | |
dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī , obsīdere cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; | 47 | |
sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque quid dē rē pūblicā sentiat. | 47 | |
polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis. | 47 | |
hīsce ōminibus , Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitiō quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium. | 47 | |
quae cum ita sint, Catilīna, perge quō coepistī: | 11 | |
ēgredere aliquandō ex urbe; | 11 | |
patent portae; | 11 | |
proficīscere. | 11 | |
nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna castra dēsīderant. | 11 | |
Ēdūc tēcum etiam omnīs tuōs, sī minus, quam plūrimōs; | 11 | |
pūrgā urbem. | 11 | |
Magnō mē metū līberāverīs , modo inter mē atque tē mūrus intersit. | 11 | |
nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes; | 11 | |
nōn feram, nōn patiar, nōn sinam. | 11 | |
Magna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō cūstōdī huius urbis, grātia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus. | 11 | |
hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum quī hoc īdem sentiunt mentibus pauca respondēbō. | 47 | |
ego, sī hoc optimum factū iūdicārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem. | 47 | |
etenim sī summī virī et clārissimī cīvēs Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāminārunt sed etiam honestārunt, certē verendum mihi nōn erat nē quid hōc parricīdā cīvium interfectō invidiae mihi in posteritātem redundāret. | 47 | |
quod sī ea mihi maximē impendēret, tamen hōc animō fuī semper ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem. | 47 | |
quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine quī aut ea quae imminent nōn videant aut ea quae vident dissimulent; | 47 | |
quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō conrōborāvērunt; | 47 | |
quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. | 47 | |
nunc intellegō, sī iste, quō intendit, in Mānliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam , nēminem tam improbum quī nōn fateātur. | 47 | |
hoc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse. | 47 | |
quod sī sēsē ēiēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique conlēctōs naufragōs adgregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium. | 47 | |
nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, percipite, quaesō, dīligenter quae dīcam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte. | 11 | |
etenim sī mēcum patriā , quae mihi vīta mea multō est cārior, sī cūncta Ītalia, sī omnis rēs pūblica loquātur : | 11 | |
‘ Tullī, quid agis? | 11 | |
quō usque tandem abūtere, Catilīna, patientiā nostrā? | 11 | |
quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? | 11 | |
quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? | 11 | |
nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt? | 11 | |
patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientia tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? | 11 | |
quid proxima, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsilī cēperīs quem nostrum ignōrāre arbitrāris? | 11 | |
Ō tempora, ō mōrēs! | 11 | |
senātus haec intellegit, cōnsul videt; | 11 | |
hīc tamen vīvit. | 11 | |
vīvit? | 11 | |
immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. | 11 | |
nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītāmus . | 11 | |
ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem quam tū in nōs omnīs iam diū māchināris. | 11 | |
an vērō vir amplissimus, Pūblius Scīpiō, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit: | 11 | |
Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus ? | 11 | |
fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. | 11 | |
habēmus senātus cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave , nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis: | 11 | |
nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. | 11 | |
ac iam illa omittō neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā — quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns vērō cōnsulem interficere cōnātus es! | 11 | |
quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur parvā quādam dēclīnātiōne et, ut aiunt, corpore effūgī! | 11 | |
nihil agis , nihil adsequeris , neque tamen cōnārī ac velle dēsistis. | 11 | |
quotiēns iam tibi extorta est ista sīca dē manibus, quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est! | 11 | |
quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere. | 11 | |
quō usque tandem abūtere, Catilīna, patientiā nostrā? | 1 | |
quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? | 1 | |
quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? | 1 | |
nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt? | 1 | |
patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientia tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? | 1 | |
quid proxima, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsilī cēperīs quem nostrum ignōrāre arbitrāris? | 1 | |
Ō tempora, ō mōrēs! | 1 | |
senātus haec intellegit, cōnsul videt; | 1 | |
hīc tamen vīvit. | 1 | |
vīvit? | 1 | |
immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. | 1 | |
nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītāmus . | 1 | |
ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem quam tū in nōs omnīs iam diū māchināris. | 1 | |
an vērō vir amplissimus, Pūblius Scīpiō, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit: | 1 | |
Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus ? | 1 | |
nam illa nimis antīqua praetereō, quod Servīlius Ahāla Spurium Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. | 1 | |
fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. | 1 | |
habēmus senātus cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave , nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis: | 1 | |
nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. | 1 | |
dēcrēvit quondam senātus utī Opīmius cōnsul vidēret nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet: | 1 | |
nox nūlla intercessit: | 1 | |
interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs Gracchus, clārissimō patre, avō , maiōribus , occīsus est cum līberīs Fulvius cōnsulāris. | 1 | |
num ūnum diem posteā Sāturnīnum tribūnum plēbis et Gaius Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? | 1 | |
at vērō nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. | 1 | |
habēmus enim eius modī senātus cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse , Catilīna, convenit. | 1 | |
vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfirmandam audāciam. | 1 | |
cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clēmentem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs nōn dissolūtum vidērī, sed iam mē ipse inertiae nēquitiaeque condemnō. | 1 | |
castra sunt in Ītaliā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus conlocāta, crēscit in diēs singulōs hostium numerus; | 1 | |
eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intrā moenia atque adeō in senātū vidētis intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae mōlientem. | 1 | |
sī tē iam , Catilīna, comprehendī, sī interficī iusserō, crēdō, erit verendum mihi nē nōn hoc potius omnēs bonī sērius ā mē quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. | 1 | |
vērum ego hoc quod iam prīdem factum esse oportuit certa dē causā nōndum addūcor ut faciam. | 1 | |
tum dēnique interficiēre , cum iam nēmō tam improbus, tam perditus , tam tuī similis invenīrī poterit quī id nōn iūre factum esse fateātur. | 1 | |
quam diū quisquam erit quī tē dēfendere audeat, vīvēs, et vīvēs ita ut nunc vīvis, multīs meīs et firmīs praesidiīs obsessus nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs. | 1 | |
multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sīcut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque cūstōdient. | 1 | |
etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius exspectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs nec prīvātā domus parietibus continēre vōcēs coniūrātiōnis tuae potest, sī inlūstrantur , sī ērumpunt omnia? | 1 | |
mūtā iam istam mentem, mihi crēde, oblīvīscere caedis atque incendiōrum. | 1 | |
tenēris undique; | 1 | |
lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia, quae iam mēcum licet recognōscās. | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.