audio
audio
transcription
string
speaker
int64
quid ergō est bonum?
12
labōris contemptiō.
12
Itaque in vānum operōsōs culpāverim:
12
rūrsus ad honesta nītentēs, quantō magis incubuerint minus que sibi vincī ac strigāre permīserint, admīrābor et clāmābō, 'tantō melior, surge et īnspīrā et clīvum istum ūnō sī potes spīritū exsuperā'.
12
Generōsōs animōs labor nūtrit.
12
Nōn est ergō quod ex illō vetere parentum tuōrum ēligās quid contingere tibi velīs, quid optēs;
12
et in tōtum iam per maximā āctō vīrō turpe est etiam nunc deōs fatīgāre.
12
Quid vōtīs opus est?
12
fac tē ipse fēlīcem;
12
faciēs autem, sī intellēxerīs bona esse quibus admixta virtūs est, turpia quibus malitia coniūncta est.
12
Quemadmodum sine mixtūra lūcīs nihil splendidum est, nihil ātrum nisi quod tenebrās habet aut aliquid in sē trāxit obscūrī, quemadmodum sine adiūtōriō ignis nihil calidum est, nihil sine aere frīgidum, ita honesta et turpia virtūtis ac malitiae societās efficit.
12
Quid ergō est bonum ?
12
rērum scientia.
12
Quid malum est?
12
rērum imperītia.
12
Ille prūdēns atque artifex prō tempore quaeque repellet aut ēliget;
12
sed nec quae repellit timet nec mīrātur quae ēligit, sī modo magnus illī et invictus animus est.
12
Summittī tē ac dēprimī vetō.
12
Labōrem sī nōn recūsēs, parum est:
12
posce.
12
'Quid ergō?
12
' inquis 'labor frīvolus et supervacuus et quem humilēs causae ēvocāvērunt nōn est malus?
12
' Nōn magis quam ille quī pulchrīs rēbus impenditur, quoniam animī est ipsa tolerantia quae sē ad dūrā et asperā hortātur ac dīcit, 'quid cessās?
12
nōn est virī timēre sūdōrem'.
12
Hūc et illud accēdat, ut perfecta virtūs sit, aequālitās ac tenor vītae per omnia cōnsonāns sibi, quod nōn potest esse nisi rērum scientia contingit et ars per quam hūmāna ac dīvīna nōscantur.
12
Hoc est summum bonum;
12
quod sī occupās, incipis deōrum socius esse, nōn supplex.
12
'Quōmodo' inquis 'istō pervenītur?
12
' Nōn per Poenīnum Grāiumve montem nec per dēsertā Candāviae;
12
nec Syrtēs tibi nec Scyllā aut Charybdīs adeundae sunt, quae tamen omnia trānsistī prōcūrātiunculae pretiō:
12
tūtum iter est, iūcundum est, ad quod nātūra tē īnstrūxit.
12
Dēdit tibi illa quae sī nōn dēseruerīs, pār deō surgēs.
12
Parem autem tē deō pecūnia nōn faciet:
12
deus nihil habet Praetexta nōn faciet:
12
deus nūdus est.
12
Fāma nōn faciet nec ostentātiō tuī et in populōs nōminis dīmissā nōtitiā:
12
nēmō nōvit deum, multī dē illō male exīstimant, et impūne.
12
Nōn turba servōrum lectīcam tuam per itinera urbāna ac peregrīna portantium:
12
deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia.
12
Nē fōrma quidem et vīrēs beātum tē facere possunt:
12
nihil hōrum patitur vetustātem.
12
Quaerendum est quod nōn fīat in diēs peius, cui nōn possit obstārī.
12
Quid hoc est?
12
animus, sed hic rēctus, bonus, magnus.
12
Quid aliud vocēs hunc quam deum in corpore hūmānō hospitantem?
12
Hic animus tam in equitem Rōmānum quam in lībertīnum, quam in servum potest cadere.
12
Quid est enim eques Rōmānus aut lībertīnus aut servus?
12
nōmina ex ambitiōne aut iniūriā nāta.
12
Subsilīre in caelum ex angulō licet:
12
exsurge modo et tē quoque dignum finge deō.
12
Fingēs autem nōn aurō vel argentō:
12
nōn potest ex hāc māteriā imāgō deō exprimī similis;
12
cōgitā illōs, cum propitiī essent, fictilēs fuisse.
12
Valē.
12
Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, prōmīsistī virum bonum, sacrāmentō rogātus est.
12
Dērīdēbit tē, sī quis tibi dīxerit mollem esse mīlitiam et facilem.
12
Nōlō tē dēcipī.
12
Eādem honestissimī huius et illīus turpissimī auctōrāmentī verba sunt:
12
'ūrī, vincīrī ferrōque necārī'.
12
Ab illīs quī manus harēnae locant et edunt ac bibunt quae per sanguinem reddant cavētur ut ista vel invītī patiantur:
12
ā tē ut volēns libēnsque patiāris.
12
Illīs licet arma summittere, misericordiam populī temptāre:
12
tū neque summittēs nec vītam rogābis;
12
rēcta tibi invictōque moriendum est.
12
Quid porrō prōdest paucōs diēs aut annōs lucrificāre?
12
sine missiōne nāscimur.
12
'Quōmodo ergō' inquis 'mē expediam?
12
' Effugere nōn potes necessitātēs, potes vincere.
12
Fit via vī;
12
et hanc tibi viam dabit philosophia.
12
Ad hanc tē cōnfer sī vīs salvus esse, sī sēcūrus, sī beātus, dēnique sī vīs esse, quod est maximum, liber;
12
hoc contingere aliter nōn potest.
12
Humilis rēs est stultitia, abiecta, sordida, servīlīs, multīs affectibus et sacrissimīs subiecta.
12
Hōs tam gravēs dominōs, interdum alternīs imperantēs, interdum pariter, dīmittit ā tē sapientia, quae sōla lībertās est.
12
Ūna ad hanc fert via, et quidem rēcta;
12
nōn aberrābis;
12
vāde certō gradū.
12
Sī vīs omnia tibi subicere, tē subice ratiōnī;
12
multōs rēgēs, sī ratiō tē rēxerit.
12
Ab illā discēs quid et quemadmodum aggredī dēbeās;
12
nōn incīdēs rēbus.
12
Nēminem mihi dabis quī sciat quōmodo quod vult coeperit velle:
12
nōn cōnsiliō adductus illō sed impetū impāctus est.
12
Nōn minus saepe fortūna in nōs incurrit quam nōs in illam.
12
Turpe est nōn īre sed ferrī, et subitō in mediō turbine rērum stupentem quaerere, 'hūc ego quemadmodum vēnī?
12
' Valē.
12
Meritō exigis ut hoc inter nōs epistulārum commercium frequentēmus.
12
Plūrimum prōficit sermō, quia minūtātim irrēpit animō:
12
disputātiōnēs praeparātae et effūsae audiente populō plūs habent strepitūs, minus familiāritātis.
12
Philosophia bonum cōnsilium est:
12
cōnsilium nēmō clārē dat.
12
Aliquandō ūtendum est et illīs, ut ita dicam, contiōnibus, ubi quī dubitat impellendus est;
12
ubi vērō nōn hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiōra verba veniendum est.
12
Facilius intrant et haerent;
12
nec enim multīs opus est sed efficācibus.
12
Sēminis modo spargenda sunt, quod quamvīs sit exiguum, cum occupāvit idōneum locum, vīrēs suās explicat et ex minimō in maximōs auctūs diffunditur.
12
Īdem facit ratiō:
12
nōn lātē patet, sī aspiciās;
12
in opere crēscit.
12
Pauca sunt quae dīcuntur, sed sī illa animus bene excēpit, convalēscunt et exsurgunt.
12