audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
omnēs ignōscunt, nēmō succurrit. | 12 | |
Quid ergō est? | 12 | |
nōn putō pauperem cui quantulumcumque superest sat est; | 12 | |
tū tamen malō servēs tua, et bonō tempore incipiēs. | 12 | |
Nam ut vīsum est maiōribus nostrīs, 'sērā parsimōniā in fundō est'; | 12 | |
nōn enim tantum minimum in īmō sed pessimum remanet. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Ex iīs quae mihi scrībis et ex iīs quae audiō bonam spem dē tē concipiō: | 12 | |
nōn discurris nec locōrum mūtātiōnibus inquiētārīs. | 12 | |
Aegrī animī ista iactātiō est: | 12 | |
prīmum argūmentum compositae mentis exīstimō posse cōnsistere et sēcum morārī. | 12 | |
Illud autem vidē, nē ista lēctiō auctōrum multōrum et omnīs generīs volūminum habeat aliquid vagum et īnstabile. Certīs ingeniīs immorārī et innūtrīrī oportet, sī velīs aliquid trahere quod in animō fidēliter sedeat. | 12 | |
Nusquam est quī ubīque est. | 12 | |
Vītam in peregrīnātiōne exigentibus hoc ēvenit, ut multa hospitia habeant, nūllās amīcitiās; | 12 | |
īdem accidat necesse est iīs quī nūllius sē ingeniō familiāriter applicant sed omnia cursim et properantēs trānsmittunt. | 12 | |
Nōn prōdest cibus nec corporī accēdit quī statim sūmptus ēmittitur; | 12 | |
nihil aequē sānitātem impedit quam remediōrum crēbra mūtātiō; | 12 | |
nōn venit vulnus ad cicātrīcem in quō medicāmenta temptantur; | 12 | |
nōn convalēscit planta quae saepe trānsfertur; | 12 | |
nihil tam ūtile est ut in trānsitū prōsit. | 12 | |
Distringit librōrum multitūdō; | 12 | |
itaque cum legere nōn possīs quantum habuerīs, satis est habēre quantum lēgās. | 12 | |
'Sed modo' inquis 'hunc librum ēvolvere volō, modo illum. | 12 | |
' Fastīdientis stomachī est multa dēgustāre; | 12 | |
quae ubi varia sunt et dīversa, inquinant nōn alunt. | 12 | |
Probātōs itaque semper lēge, et sī quandō ad aliōs dēvertī libuerit, ad priōrēs redī. | 12 | |
Aliquid cotīdiē adversus paupertātem, aliquid adversus mortem auxilī comparā, nec minus adversus cēterās pestēs; | 12 | |
et cum multa percurreris, ūnum excerpe quod illō diē concoquās. | 12 | |
Hoc ipse quoque faciō; | 12 | |
ex plūribus quae lēgī aliquid apprehendō. | 12 | |
Hodiernum hoc est quod apud Epicūrum nānctus sum - soleō enim et in aliēna castra trānsīre, nōn tamquam trānsfuga, sed tamquam explōrātor -: | 12 | |
'honesta' inquit 'rēs est laeta paupertās'. | 12 | |
Illa vērō nōn est paupertās, sī laeta est; | 12 | |
nōn quī parum habet, sed quī plūs cupit, pauper est. | 12 | |
Quid enim refert quantum illī in arcā, quantum in horreīs iaceat, quantum pāscat aut feneret, sī aliēnō imminet, sī nōn acquīsīta sed acquīrenda computat? | 12 | |
Quis sit dīvitiārum modus quaeris? | 12 | |
prīmus habēre quod necesse est, proximus quod sat est. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Intellegō, Lūcīlī, nōn ēmendārī mē tantum sed trānsfigūrārī; | 12 | |
nec hoc prōmittō iam aut spērō, nihil in mē superesse quod mūtandum sit. | 12 | |
Quidnī multa habeam quae dēbeant colligī, quae extenuārī, quae attollī? | 12 | |
Et hoc ipsum argūmentum est in melius trānslātī animī, quod vitia sua quae adhūc ignōrābat videt; | 12 | |
quibusdam aegrīs grātulātiō fit cum ipsī aegrōs sē esse sēnsērunt. | 12 | |
Cuperem itaque tēcum commūnicāre tam subitam mūtātiōnem meī; | 12 | |
tunc amīcitiae nostrae certiōrem fīdūciam habēre coepissem, illīus vērae quam nōn spēs, nōn timor, nōn ūtilitātis suae cūra dīvellit, illīus cum quā hominēs moriuntur, prō quā moriuntur. | 12 | |
Multōs tibi dabō quī nōn amīcō sed amīcitiā caruerint: | 12 | |
hoc nōn potest accidere cum animōs in societātem honesta cupiendī pār voluntās trahit. | 12 | |
Quidnī nōn possit? | 12 | |
sciunt enim ipsōs omnia habēre commūnia, et quidem magis adversa. | 12 | |
Concipere animō nōn potes quantum mōmentī afferrī mihi singulōs diēs videam. | 12 | |
'Mitte' inquis 'et nōbīs ista quae tam efficāciā expertus es. | 12 | |
' Ego vērō omnia in tē cupiō trānsfundere, et in hōc aliquid gaudeō discere, ut doceam; | 12 | |
nec mē ūlla rēs dēlectābit, licet sit eximia et salūtāris, quam mihi ūnī scītūrus sum. | 12 | |
Sī cum hāc exceptiōne dētur sapientia, ut illam inclūsam teneam nec ēnūntiem, reiciam: | 12 | |
nūllīus bonī sine sociō iūcunda possessiō est. | 12 | |
Mittam itaque ipsōs tibi librōs, et nē multum operae impendās dum passim prōfutūra sectārīs, impōnam nōtās, ut ad ipsā prōtinus quae probō et mīror accēdās. | 12 | |
Plūs tamen tibi et vīva vōx et convictus quam ōrātiō prōderit; | 12 | |
in rem praesentem veniās oportet, prīmum quia hominēs amplius oculīs quam auribus crēdunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficāx per exempla. | 12 | |
Zēnōnem Cleanthēs nōn expressisset, sī tantummodo audīsset: | 12 | |
vītae eius interfuit, sēcrēta perspexit, observāvit illum, an ex fōrmulā suā vīveret. | 12 | |
Platōn et Aristotelēs et omnis in dīversum itūra sapientium turba plūs ex mōribus quam ex verbīs Sōcratis trāxit; | 12 | |
Mētrodōrum et Hermarchum et Polyaenum magnōs virōs nōn schola Epicūrī sed contubernium fēcit. | 12 | |
Nec in hōc tē accersō tantum, ut prōficiās, sed ut prōsīs; | 12 | |
plūrimum enim alter alterī cōnferēmus. | 12 | |
Interim quoniam diurnam tibi mercēdulam dēbeō, quid mē hodiē apud Hecatōnem dēlectāverit dicam. 'Quaeris' inquit 'quid prōfēcerim? | 12 | |
amīcus esse mihi coepī. | 12 | |
' Multum prōfēcit: | 12 | |
numquam erit sōlus. | 12 | |
Scītō esse hunc amīcum omnibus. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Quid tibi vītandum praecipuē exīstimēs quaeris? | 12 | |
turbam. | 12 | |
Nōndum illī tūtō committeris. | 12 | |
Ego certē cōnfitēbor imbēcillitātem meam: | 12 | |
numquam mōrēs quōs extulī referō; | 12 | |
aliquid ex eō quod composuī turbātur, aliquid ex iīs quae fugāvī redit. | 12 | |
Quod aegrīs ēvenit quōs longa imbēcillitās usque eō affēcit ut nusquam sine offēnsā prōferantur, hoc accidit nōbīs quōrum animī ex longō morbō reficiuntur. | 12 | |
Inimīca est multōrum conversātiō: | 12 | |
nēmō nōn aliquod nōbīs vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit. | 12 | |
Utique quō maior est populus cui miscēmur, hoc perīculī plūs est. | 12 | |
Nihil vērō tam damnōsum bonīs mōribus quam in aliquō spectāculō dēsidēre; | 12 | |
tunc enim per voluptātem facilius vitia subrēpunt. | 12 | |
Quid mē exīstimās dīcere? | 12 | |
avārior redeō, ambitiōsior, luxuriōsior? | 12 | |
immō vērō crūdēlior et inhūmānior, quia inter hominēs fuī. | 12 | |
Cāsū in merīdiānum spectāculum incīdī, lūsus exspectāns et salēs et aliquid laxāmentī quō hominum oculī ab hūmānō cruōre acquiēscant. | 12 | |
Contrā est: | 12 | |
quidquid ante pugnātum est misericordia fuit; | 12 | |
nunc omissīs nūgīs mera homicīdia sunt. | 12 | |
Nihil habent quō tegantur; | 12 | |
ad ictum tōtīs corporibus ex positī numquam frūstrā manum mittunt. | 12 | |
Hoc plērīque ōrdināriīs paribus et postulātīciīs praeferunt. | 12 | |
Quidnī praeferant? | 12 | |
nōn galea, nōn scūtō repellitur ferrum. | 12 | |
Quō mūnīmenta? quō artēs? | 12 | |
omnia ista mortis morae sunt. | 12 | |
Manē leōnibus et ursīs hominēs, merīdiē spectātōribus suīs obiciuntur. | 12 | |
Interfectōrēs interfectūrīs iubent obicī et victōrem in aliam dētinent caedem; | 12 | |
exitus pugnantium mors est. | 12 | |
Ferrō et igne rēs geritur. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.