audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Haec fīunt dum vacat harēna.
12
'Sed latrōcinium fēcit aliquis, occīdit hominem.
12
tū quid meruistī miser ut hoc spectēs?
12
'Occīde, verberā, ūre!
12
Quārē tam timidē incurrit in ferrum?
12
quārē parum audācter occīdit? quārē parum libenter moritur?
12
Plāgīs agātur in vulnera, mūtuōs ictūs nūdīs et obviīs pectoribus excipiant.
12
' Intermissum est spectāculum:
12
'interim iugulentur hominēs, nē nihil agātur'.
12
Age, nē hoc quidem intellegitis, mala exempla in eōs redundāre quī faciunt?
12
Agite dīs immortālibus grātiās quod eum docētis esse crūdēlem quī nōn potest discere.
12
Subdūcendus populō est tener animus et parum tenāx rēctī:
12
facile trānsītur ad plūrēs.
12
Sōcratī et Catōnī et Laeliō excutere mōrem suum dissimilis multitūdō potuisset:
12
adeō nēmō nostrum, quī cum maximē concinnāmus ingenium, ferre impetum vitiōrum tam magnō comitātū venientium potest.
12
Ūnum exemplum luxuriae aut avāritiae multum malī facit:
12
convictor dēlicātus paulātim ēnervat et mollit, vīcīnus dīves cupiditātem irrītat, malignus comes quamvīs candidō et simplicī rūbīginem suam affricuit:
12
quid tū accidere hīs mōribus crēdis in quōs pūblicē factus est impetus?
12
Necesse est aut imitēris aut ōderīs.
12
Utrumque autem dēvītandum est:
12
nēve similis malīs fīās, quia multī sunt, nēve inimīcus multīs, quia dissimilēs sunt.
12
Recēde in tē ipse quantum potes;
12
cum hīs versāre quī tē meliōrem factūrī sunt, illōs admitte quōs tū potes facere meliōrēs.
12
Nōn est quod tē glōria pūblicandī ingeniī prōdūcat in medium, ut recitāre istīs velīs aut disputāre;
12
Dēmocritus ait, 'ūnus mihi prō populō est, et populus prō ūnō'.
12
Bene et ille, quisquis fuit - ambigitur enim dē auctōre -, cum quaererētur ab illō quō tantā dīligentiā artis spectāret ad paucissimōs perventūrae, 'satis sunt' inquit 'mihi paucī, satis est ūnus, satis est nūllus'.
12
Ēgregiē hoc tertium Epicūrus, cum ūnī ex cōnsortibus studiōrum suōrum scrīberet:
12
'haec' inquit 'ego nōn multīs, sed tibi;
12
satis enim magnum alter alterī theātrum sumus'.
12
Ista, mī Lūcīlī, condenda in animum sunt, ut contemnās voluptātem ex plūrium assēnsiōne venientem.
12
Multī tē laudant:
12
ecquid habēs cūr placeās tibi, sī is es quem intellegant multī ?
12
intrōrsus bona tua spectent.
12
Valē.
12
Hoc tibi sōlī putās accidisse et admīrārīs quasi rem novam quod peregrīnātiōne tam longā et tot locōrum varietātibus nōn discussistī trīstitiam gravitātemque mentis?
12
Animum dēbēs mūtāre, nōn caelum.
12
Licet vastum trāiēcerīs mare, licet, ut ait Vergilius noster, terraeque urbēsque recēdant, sequentur tē quōcumque pervēnerīs vitia.
12
Hoc īdem querentī cuidam Sōcratēs ait, 'quid mīrāris nihil tibi peregrīnātiōnēs prōdesse, cum tē circumferās?
12
premit tē eadem causa quae expulit'.
12
Quid terrārum iuvāre novitās potest?
12
quid cognitiō urbium aut locōrum?
12
in irritum cēdit ista iactātiō.
12
Quaeris quārē tē fuga ista nōn adiuvet?
12
tēcum fugis.
12
Onus animī dēpōnendum est:
12
nōn ante tibi ūllus placēbit locus.
12
Tālem nunc esse habitum tuum cōgitā quālem Vergilius noster vātis indūcit iam concitātae et īnstīgātae multumque habentis sē spīritus nōn suī:
12
bacchātur vātēs, magnum sī pectore possit excussisse deum.
12
Vādis hūc illūc ut excutiās īnsidēns pondus quod ipsā iactātiōne incommodius fit, sīcut in nāvī onera immōta minus urgent, inaequāliter convolūta citius eam partem in quam incubuēre dēmergunt.
12
Quidquid facis, contrā tē facis et mōtū ipsō nocēs tibi;
12
aegrum enim concutis.
12
At cum istūc exēmerīs mālum, omnis mūtātiō locī iūcunda fīet;
12
in ultimās expellāris terrās licēbit, in quōlibet barbariae angulō collocēris, hospitālis tibi illa quāliscumque sēdēs erit.
12
Magis quis vēnerīs quam quō interest, et ideō nūllī locō addīcere dēbēmus animum.
12
Cum hāc persuāsiōne vīvendum est:
12
'nōn sum ūnī angulō nātus, patria mea tōtus hic mundus est'.
12
Quod sī liquēret tibi, nōn admīrārēris nīl adiuvārī tē regiōnum varietātibus in quās subinde priōrum taediō migrās;
12
prīma enim quaeque placuisset sī omnem tuam crēderēs.
12
Nunc peregrīnāris sed errās et ageris ac locum ex locō mūtās, cum illud quod quaeris, bene vīvere, omnī locō positum sit.
12
Num quid tam turbidum fierī potest quam forum?
12
ibi quoque licet quiētē vīvere, sī necesse sit.
12
Sed sī liceat dispōnere sē, cōnspectum quoque et vīcīniam forī procul fugiam;
12
nam ut loca gravia etiam firmissimam valētūdinem temptant, ita bonae quoque mentī necdum adhūc perfectae et convalēscentī sunt aliquā parum salūbria.
12
Dissentiō ab hīs quī in flūctūs mediōs eunt et tumultuōsam probantēs vītam cotīdiē cum difficultātibus rērum magnō animō colluctantur.
12
Sapiēns feret ista, nōn ēliget, et mālet in pāce esse quam in pugnā;
12
nōn multum prōdest vitia sua prōiēcisse, sī cum aliēnīs rixandum est.
12
'Trīgintā' inquit 'tyrannī Sōcraten circumstetērunt nec potuērunt animum eius īnfringere.
12
' Quid interest quot dominī sint?
12
servitūs ūna est;
12
hanc quī contempsit in quantā libet turbā dominantium liber est.
12
Tempus est dēsinere, sed sī prius portōrium solverō.
12
'Initium est salūtis nōtitiā peccātī.
12
' Ēgregiē mihi hoc dīxisse vidētur Epicūrus;
12
nam quī peccāre sē nescit corrigī nōn vult;
12
dēprehendās tē oportet antequam ēmendēs.
12
Quīdam vitiīs glōriantur:
12
tū exīstimās aliquid dē remediō cōgitāre quī mala suā virtūtum locō numerant?
12
Ideō quantum potes tē ipse coargue, inquīre in tē;
12
accūsātōris prīmum partibus fungere, deinde iūdicis, novissimē dēprecātōris;
12
aliquandō tē offende.
12
Valē.
12
Agnōscō Lūcīlium meum:
12
incipit quem prōmīserat exhibēre.
12
Sequēre illum impetum animī quō ad optima quaeque calcātīs populāribus bonīs ībās:
12
nōn dēsīderō maiōrem meliōremque tē fierī quam mōliēbāris.
12
Fundāmenta tua multum locī occupāvērunt:
12
tantum effice quantum cōnātus es, et illa quae tēcum in animō tulistī tracta.
12
Ad summam sapiēns eris, sī clūserīs aurēs, quibus cēram parum est obdere:
12
firmiōre spissāmentō opus est quam in sociīs ūsum Ulixem ferunt.
12
Illa vōx quae timēbātur erat blanda, nōn tamen pūblica:
12
at haec quae timenda est nōn ex ūnō scopulō sed ex omnī terrārum parte circumsonat.
12
Praetervehere itaque nōn ūnum locum īnsidiōsā voluptāte suspectum, sed omnēs urbēs.
12
Surdum tē amantissimīs tuīs praesta:
12
bonō animō mala precantur.
12
Et sī esse vīs fēlīx, deōs ōra nē quid tibi ex hīs quae optantur ēveniat.
12
Nōn sunt ista bona quae in tē istī volunt congerī:
12
ūnum bonum est, quod beātae vītae causa et firmāmentum est, sibi fīdere.
12
Hoc autem contingere nōn potest, nisi contemptus est labor et in eōrum numerō habitus quae neque bona sunt neque mala;
12
fierī enim nōn potest ut ūna ūlla rēs modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavēscenda.
12
Labor bonum nōn est:
12