audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Summum enim bonum nec infringitur nec augetur;
12
in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit.
12
Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.
12
Utrum maiorem an minorem circulum scribas ad spatium eius pertinet, non ad formam:
12
licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem solveris, in eadem uterque forma fuit.
12
Quod rectum est nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore;
12
non magis produci quam contrahi potest.
12
Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge:
12
aeque honesta est.
12
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine circumdatur paupertatis exsilii orbitatis;
12
Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa;
12
nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae.
12
Ergo aeque beata est;
12
beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
12
Sequitur illud quod me responsurum esse dicebam.
12
Non affligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum;
12
eodem enim animo fert illorum mortem quo suam exspectat;
12
non magis hanc timet quam illam dolet.
12
Virtus enim convenientia constat:
12
omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt.
12
Haec concordia perit si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
12
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia;
12
honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat.
12
'Quid ergo? non aliquid perturbationi simile patietur?
12
non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent?
12
et quidquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulto quodam naturae impetu geritur?
12
' Fateor;
12
sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum ad quod mens sana deficiat.
12
Omnia quae facienda erunt audaciter faciet et prompte.
12
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere quae faciat, et alio corpus impellere, alio animum, distrahique inter diversissimos motus.
12
Nam propter illa ipsa quibus extollit se miraturque contempta est, et ne illa quidem quibus gloriatur libenter facit.
12
Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum exspectat, quasi venisset urguetur, et quidquid ne patiatur timet iam metu patitur.
12
Quemadmodum in corporibus infirmis languorem signa praecurrunt - quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens - sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur;
12
praesumit illa et ante tempus cadit.
12
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
12
quas optimum est differre, si discutere non possis.
12
Vis scire futuro neminem debere torqueri?
12
Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem immiserit:
12
eodem modo fit ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent.
12
Et quae praeterierunt et quae futura sunt absunt:
12
neutra sentimus.
12
Non est autem nisi ex eo quod sentias dolor.
12
Vale.
12
Facis rem optimam et tibi salūtārem sī, ut scrībis, persevērās īre ad bonam mentem, quam stultum est optāre cum possīs ā tē impetrāre.
12
Nōn sunt ad caelum ēlevandae manūs nec exōrandus aedituus ut nōs ad aurem simulācrī, quasi magis exaudīrī possīmus, admittat:
12
prope est ā tē deus, tēcum est, intus est.
12
Ita dīcō, Lūcīlī:
12
sacer intrā nōs spīritus sedet, malōrum bonōrumque nostrōrum observātor et cūstōs;
12
hic prout ā nōbīs tractātus est, ita nōs ipse tractat.
12
Bonus vērō vir sine deō nēmō est:
12
an potest aliquis suprā fortūnam nisi ab illō adiūtus exsurgere?
12
Ille dat cōnsilia magnifica et ērēcta.
12
In ūnōquoque virōrum bonōrum [quis deus incertum est] habitat deus.
12
Sī quis specus saxīs penitus exēsīs montem suspenderit, nōn manū factus, sed nātūrālibus causīs in tantam laxitātem excavātus, animum tuum quādam religiōnis suspīciōne percutiet.
12
Magnōrum flūminum capita venerāmur;
12
subitā ex abditō vastī amnis ēruptiō ārās habet;
12
coluntur aquārum calentium fontēs, et stāgna quaedam vel opācitās vel immēnsa altitūdō sacrāvit.
12
Sī hominem vīderīs interritum perīculīs, intāctum cupiditātibus, inter adversā felicem, in mediīs tempestātibus placidum, ex superiōre locō hominēs videntem, ex aequō deōs, nōn subībit tē venerātiō eius?
12
nōn dīcēs, 'ista rēs maior est altiorque quam ut crēdī similis huic in quō est corpusculō possit'?
12
Vīs istō dīvīna dēscendit;
12
animum excellentem, moderātum, omnia tamquam minōra trānseuntem, quidquid timēmus optāmusque rīdentem, caelestis potentia agitat.
12
Nōn potest rēs tanta sine adminiculō nūminis stāre;
12
itaque maiōre suī parte illīc est unde dēscendit.
12
Quemadmodum radiī sōlis contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sīc animus magnus ac sacer et in hōc dēmissus, ut propius quidem dīvīna nōssēmus, conversātur quidem nōbīscum sed haeret orīginī suae;
12
illinc pendet, illūc spectat ac nītitur, nostrīs tamquam melior interest.
12
Quis est ergō hic animus?
12
quī nūllō bonō nisi suō nitet.
12
Quid enim est stultius quam in homine aliēna laudāre?
12
quid eō dēmentius quī eā mīrātur quae ad alium trānsferrī prōtinus possunt?
12
Nōn faciunt meliōrem equum aureī frēnī.
12
Aliter leō aurātā iuba mittitur, dum contractātur et ad patientiam recipiendī ōrnāmentī cōgitur fatīgātus, aliter incultus, integrī spīritūs:
12
hīc scīlicet impetū ācer, quālem illum nātūrā esse voluit, speciōsus ex horridō, cuius hic decor est, nōn sine timōre aspicī, praefertur illī languidō et bratteātō.
12
Nēmō glōriārī nisi suō dēbet.
12
Vītem laudāmus sī frūctū palmitēs onerat, sī ipsā pondere [ad terram] eōrum quae tulit adminicula dēdūcit:
12
num quis huic illam praeferret vītem cui aureae ūvae, aurea folia dēpendent?
12
Propria virtūs est in vīte fertilitās;
12
in homine quoque id laudandum est quod ipsīus est.
12
Familiam formonsam habet et domum pulchram, multum serit, multum fēnerat:
12
nihil hōrum in ipsō est sed circā ipsum.
12
Laudā in illō quod nec ēripī potest nec darī, quod proprium hominis est.
12
Quaeris quid sit?
12
animus et ratiō in animō perfecta.
12
Ratiōnāle enim animal est homō;
12
cōnsummātur itaque bonum eius, sī id implēvit cui nāscitur.
12
Quid est autem quod ab illō ratiō haec exigat?
12
rem facillimam, secundum nātūram suam vīvere.
12
Sed hanc difficilem facit commūnis īnsānia:
12
in vitia alter alterum trūdimus.
12
Quōmodo autem revocārī ad salūtem possunt quōs nēmō retinet, populus impellit?
12
Valē.
12
Iterum tū mihi tē pusillum facis et dīcis malignius tēcum ēgisse nātūram prius, deinde fortūnam, cum possīs eximere tē vulgō et ad fēlīcitātem hominum maximam ēmergere.
12
Sī quid est aliud in philosophiā bonī, hoc est, quod stemma nōn īnspicit;
12
omnēs, sī ad orīginem prīmam revocantur, ā dīs sunt.
12
Eques Rōmānus es, et ad hunc ōrdinem tua tē perdūxit industria;
12
at meherculēs multīs quattuordecim clausa sunt, nōn omnēs cūria admittit, castra quoque quōs ad labōrem et perīculum recipiant fastīdiōsē legunt:
12
bona mēns omnibus patet, omnēs ad hōc sumus nōbilēs.
12
Nec reicit quemquam philosophia nec ēligit:
12
omnibus lūcet.
12
Patricius Sōcratēs nōn fuit;
12
Cleanthēs aquam trāxit et rigandō hortō locāvit manūs;
12