audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Irruentēs vērō Turcī super eōs occīdērunt multōs ex eīs;
5
aliōs invēnērunt dormientēs, aliōs nūdōs, quōs omnēs necāvērunt, cum quibus quendam sacerdōtem invēnērunt missam celebrantem, quem statim super altāre martyrizāvērunt.
5
Petrus vērō suprādictus prīmus vēnit Cōnstantīnopolim in kalendīs Augustī, et cum eō maxima gēns Alamannōrum.
5
Illīc invēnit Lombardōs et Longobardōs et aliōs plūrēs congregātōs, quibus imperātor iusserat darī mercātum sīcuti erat in cīvitāte, dīxitque illīs “Nōlīte trānsmeāre Brācchium, dōnec veniat maxima Chrīstiānōrum virtūs, quoniam vōs tantī nōn estis ut cum Turcīs proeliārī valeātis.
5
” Ipsīque Chrīstiānī nēquiter dēdūcēbant sē, quia palātia urbis sternēbant et ārdēbant, et auferēbant plumbum quō ecclēsiae erant coopertae et vēndēbant Grecīs.
5
Unde imperātor īrātus est iussitque eōs trānsmeāre Brāchium.
5
Postquam trānsfretāvērunt, nōn cessābant agere omnia mala, combūrentēs et dēvastantēs domōs et ecclēsiās.
5
Tandem pervēnērunt Nīcomēdīam, ubi dīvīsī sunt Lombardī et Longobardī et Alamannī ā Francīs, quia Francī tumēbant superbiā.
5
Ēlēgērunt Lombardī et Longobardī seniōrem super sē, cui nōmen Rainōldus, Alamannī similiter.
5
Balduīnus itaque, frāter ducis, haec audiēns, mīsit sē in īnsidiīs, tandemque invēnit eōs occīdentēs gentem suam, eōsque invāsit fortī animō, ac, Deō iuvante, superāvit eōs.
5
Et apprehendēns sexāgintā ex eīs, partem occīdit, partem ducī frātrī suō praesentāvit.
5
Quod cum audīsset imperātor, valdē īrātus est.
5
Vidēns vērō dux inde īrātum imperātōrem, exiit cum suīs dē burgō et hospitātus est extrā urbem.
5
Sērō autem factō, īnfēlīx imperātor iussit suīs exercitibus invādere ducem cum Chrīstī gente.
5
Quōs dux persequēns invictus, cum Chrīstī mīlitibus, septem ex illīs occīdit, persequendō aliōs usque ad portam cīvitātis.
5
Reversusque dux ad sua tentōria mānsit inibi per quīnque diēs, dōnec pactum iniit cum imperātōre, dīxitque illī imperātor ut trānsfretāret Brāchium Sānctī Georgīī, permīsitque eum habēre omnem mercātum ibi sīcut est Cōnstantīnopolī;
5
et pauperibus eleemosynam ērogāre, unde potuissent vīvere.
5
Dux dēnique Godēfridus prīmus omnium seniōrum Cōnstantīnopolim vēnit cum magnō exercitū, duōbus diēbus ante Dominī nostrī Nātāle, et hospitātus est extrā urbem, dōnec inīquus imperātor iussit eum hospitārī in burgō urbis.
5
Cumque fuisset hospitātus dux, sēcūrē mittēbat armigerōs suōs per singulōs diēs, ut paleās et alia equīs necessāria asportārent.
5
Et cum putārent exīre fīdūciāliter quō vellent, inīquus imperātor Alexius imperāvit Turcopōlīs et Pinzinacīs invādere illōs et occīdere.
5
Tertia autem pars per antīquam Rōmae viam vēnit.
5
In hāc parte fuērunt Boamūndus, et Richārdus dē Prīncipātū, Rotbertus comes Flāndrēnsis, Rotbertus Nortmannus, Hugō Magnus, Evrārdus dē Puisātiō, Achārdus dē Monte Merloi, Isuardus dē Musōne, et aliī plūrēs.
5
Deinde vēnērunt ad portum Brandosim aut Barim sīve Otrentum.
5
Hugō dēnique Magnus et Willelmus Marchīsī fīlius intrāvērunt mare ad portum Bārī, et trānsfretantēs vēnērunt Dyrrachium.
5
Audiēns vērō dux illīus locī hōs prūdentissimōs virōs illīc esse applicātōs, mox mala cōgitātiō cor eius tetigit, illōsque apprehendit, ac iussit Cōnstantīnopolim imperātōrī cautē dūcī, quō eī fidēlitātem facerent.
5
Cum iam appropinquāsset ille terminus quem dominus Iēsus cottīdiē suīs dēmōnstrat fidēlibus, speciāliter in ēvangeliō dīcēns:
5
Mox Sānctō commōtus Spīritū, iussit pretiōsissimum pallium, quod apud sē habēbat, incīdī, tōtumque statim in crucēs expendit.
5
Coepit tunc ad eum vehementer concurrere maxima pars mīlitum quī erant in obsidiōne illā, adeō ut Rogerius comes paene sōlus remānserit, reversusque Siciliam dolēbat et maerēbat quandōque gentem āmittere suam.
5
Dēnique, reversus iterum in terram suam, dominus Boamundus dīligenter honestāvit sēsē ad incipiendum Sānctī Sepulchrī iter.
5
Dēnique perrēxit dominus Boamundus ultrā, cum suā gente, sed nōn tōta.
5
Remānsit enim ibi comes dē Russignōlō, cum frātribus suīs.
5
Vēnit exercitus imperātōris, et invāsit comitem cum frātribus suīs, et omnēs quī erant cum eīs.
5
Quod audiēns Tancredus rediit retrō, et prōiectus in flūmen natandō pervēnit ad aliōs, et duo mīlia mīsērunt sē in flūmen sequendō Tancredum.
5
Tandem invēnērunt Turcopūlōs et Pinzinacōs dīmicantēs cum nostrīs.
5
Quōs repentē fortiter invāsērunt, et prūdenter eōs superāvērunt.
5
Et apprehendērunt plūrēs ex illīs, et dūxērunt illōs ligātōs ante dominī Boamundī presentiam.
5
Quibus ait ipse, “Quārē, miserī, occīditis gentem Chrīstī et meam?
5
Ego cum vestrō imperātōre nūllam altercātiōnem habeō.
5
” Quī respondērunt:
5
“Nōs nequīmus aliud agere.
5
In rogā imperātōris locātī sumus, et quicquid nōbīs imperat, nōs oportet implēre.
5
” Quōs Boamundus impūnītōs permīsit abīre.
5
Hōc bellum factum est in quārtā fēriā, quae est caput iēiūniī.
5
Per omnia benedictus Deus. Āmēn.
5
Tunc exeuntēs inde, vēnērunt per nimiam plēnitūdinem dē vīllā in vīllam, dē cīvitāte in cīvitātem, dē castellō in castellum, quousque pervēnimus Castōriam;
5
ibique Nātīvitātem Dominī sōlemniter celebrāvimus;
5
fuimusque ibi per plūrēs diēs, et quaesīvimus mercātum, sed ipsī nōluērunt nōbīs assentīre, eō quod valdē timēbant nōs, nōn putantēs nōs esse peregrīnōs, sed velle populārī terram et occīdere illōs.
5
Quāpropter apprehendēbāmus bovēs, equōs et asinōs, et omnia quae inveniēbāmus.
5
Ēgressī dē Castōriā, intrāvimus Palagōniam, in quā erat quoddam hereticōrum castrum.
5
Quod undique aggressī sumus, moxque nostrō succubuit imperiō.
5
Accēnsō itaque igne, combussimus castrum cum habitātōribus suīs.
5
Hī omnēs trānsfretāvērunt ad Boamūndī famulātum, et applicuērunt Bulgāriae partibus;
5
ubi invēnērunt nimiam abundantiam frūmentī et vīnī et alimentōrum corporis.
5
Deinde, dēscendentēs in vallem dē Andronopoli, expectāvērunt gentem suam, dōnec omnēs pariter trānsfretāssent.
5
Tunc Boamundus ōrdināvit concilium cum gente suā, confortāns, et monēns omnēs ut bonī et humilēs essent;
5
et nē dēpraedārentur terram istam, quia Chrīstiānōrum erat, et nēmō acciperet nisi quod eī sufficeret ad edendum.
5
Fēcērunt dēnique Gallī trēs partēs.
5
Una pars Francōrum in Hungāriae intrāvit regiōnem, scīlicet Petrus Heremīta, et dux Godefridus, et Balduīnus frāter eius, et Balduīnus comes dē Monte.
5
Istī potentissimī mīlitēs et aliī plūrēs (quōs ignōrō) vēnērunt per viam quam iamdūdum Karolus Magnus mīrificus rēx Franciae aptārī fēcit usque Cōnstantīnopolim.
5
Illī vērō quī ēvādere potuērunt Cyvītō fūgērunt;
5
aliī praecipitābant sē in mare, aliī latēbant in silvīs et montānīs.
5
Turcī vērō, persequentēs illōs in castrum, adūnāvērunt ligna, ut eōs combūrerent cum castrō.
5
Chrīstiānī igitur quī in castrō erant mīsērunt ignem in ligna congregāta, et versus ignis in Turcōs quōsdam eōrum concremāvit, sed ab illō incendiō Deus nostrōs tunc līberāvit.
5
Tandem Turcī apprehendērunt illōs vīvōs, dīvīsēruntque illōs sīcut prius fēcerant aliōs, et dispersērunt illōs per ūniversās regiōnēs hās, aliōs in Chorosānum, aliōs in Persidem.
5
Hoc tōtum est factum in mēnse Octōbrī.
5
Audiēns imperātor quod Turcī sīc dissipāssent nostrōs, gāvīsus est valdē, et mandāvit fēcitque eōs Brāchium trānsmeāre.
5
Postquam ultrā fuērunt, comparāvit omnia arma eōrum.
5
Dīxit illī Curbaram:
5
“Māter cārissima, dīc mihī omnia quae in corde meō sunt incrēdula.
5
” Quae ait:
5
“Hoc, cārissime, libenter faciam, sī scierō ea quae tibi sunt incognita.
5
” Cui ille dīxit:
5
“Nōn sunt igitur Boamundus et Tancredus Francōrum diī, et nōn eōs līberant dē inimīcīs suīs?
5
Et quod ipsī mandūcant in ūnō quoque prandiō duo mīlia vaccās et quātuor mīlia porcōs?
5
” Respondit māter:
5
“Fīlī cārissime, Boamundus et Tancredus mortālēs sunt sīcut aliī omnēs, sed deus eōrum valdē dīligit eōs prae omnibus aliīs, et virtūtem proeliandī dat eīs prae cēterīs.
5
Nam deus illōrum—est Omnipotēns nōmen ēius, quī fēcit caelum et terram et fundāvit maria et omnia quae in eīs sunt;
5
cūius sēdēs in caelō parāta in aeternum, cūius potestās ubīque est metuenda.
5
” Ait fīlius:
5
“Sī ita est causa, cum eīs proeliārī nōn dēsinam.
5
” Itaque audiēns māter ēius quod nūllō modō acquiēsceret cōnsiliīs suīs, maestissima recessit retrōrsum in Aleph, dēferēns sēcum cūncta spolia quae condūcere potuit.
5
Māter vērō ēiusdem Curbaram, quae erat in Aleph cīvitāte, dēnuō vēnit ad eum, dīxitque illī lacrimābiliter:
5
“Fīlī, suntne vēra quae audiō?
5
” Cui ait ille: “Quae? ” Et dīxit illa:
5
“Audīvī quia bellum vīs committere cum Francōrum gente.
5
” Ait ille:
5
“Vērum omnīnō sciās.
5
” Dīxit illa:
5
“Contestor tē, fīlī, per omnium deōrum nōmina, et per tuam magnam bonitātem, nē bellum cum Francīs committās, quoniam tū es mīles invictus, et tē ē campō ab aliquō victōre fugientem quisquam minimē invēnit.
5
Diffāmāta est tua mīlitia ubīque, omnēsque prūdentēs mīlitēs, audītō tuō nōmine, contremīscunt.
5
Satis scīmus, fīlī, quoniam tū es bellipotēns et fortis, nūllaque gēns Chrīstiānōrum vel pāgānōrum ante tuum cōnspectum aliquam virtūtem habēre potuit;
5
sed fugiēbant sōlummodo audītō tuō nōmine, sīcut ovēs ante leōnis furōrem fugiunt.
5
Ideōque obsecrō tē, cārissime fīlī, ut meīs acquiescās cōnsiliīs, et nē umquam in tuō haesītēs animō, aut in tuō inveniātur cōnsiliō, ut bellum velīs incipere cum Chrīstiānōrum gente.
5
Nōs igitur, audītīs sermōnibus illīus quī nōbīs Chrīstī revēlātiōnem retulit per verba apostolī, statim festīnantēs, pervēnīmus ad locum in sānctī Petrī ecclēsiā, quem ille dēmōnstrāverat.
5
Et fōdērunt ibi tredecim hominēs ā māne usque ad vesperam, sīcque homō ille invēnit lanceam sīcut indicāverat.
5
Et accēpērunt illam cum magnō gaudiō et timōre, fuitque orta immēnsa laetitia in tōtā urbe.
5
Tunc Podiēnsis epīscopus iussit ut adferentur ēvangelia et crux, quātinus iūrāret ille sī hoc esset vērum.
5
Cōnsiliātī sunt omnēs māiōrēs nostrī in illā hōrā, ut iūrārent omnēs sacrāmentum quod nūllus illōrum fugeret neque prō morte neque prō vītā, quamdiū vīvī essent.
5
Prīmus dīcitur iūrāsse Boamundus, deinde comes Sānctī Egidīī, et Rotbertus Nortmannus, ac dux Godefridus, et comes Flandrēnsis.
5
Tancredus vērō iūrāvit ac prōmīsit tālī modō, quia quamdiū sēcum quadrāgintā mīlitēs habēret, nōn sōlum ex illō bellō sed etiam ab Hierosolimītānō itinere nōn esset recessūrus.
5