audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Platōnem nōn accēpit nōbilem philosophia sed fēcit: | 12 | |
quid est quārē dēspērēs hīs tē posse fierī parem? | 12 | |
Omnēs hī maiōrēs tuī sunt, sī tē illīs geris dignum; | 12 | |
gerēs autem, sī hoc prōtinus tibi ipse persuāserīs, ā nūllō tē nōbilitāte superārī. | 12 | |
Omnibus nōbīs totidem ante nōs sunt; | 12 | |
nūllius nōn orīgō ultrā memoriam iacet. | 12 | |
Platōn ait nēminem rēgem nōn ex servīs esse oriundum, nēminem nōn servum ex rēgibus. | 12 | |
Omnia ista longa varietās miscuit et sūrsum deorsum fortūna versāvit. | 12 | |
Quis est generōsus? | 12 | |
ad virtūtem bene ā nātūrā compositus. | 12 | |
Hoc ūnum intuendum est: | 12 | |
aliōquīn sī ad vetera revocās, nēmō nōn inde est ante quod nihil est. | 12 | |
Ā prīmō mundī ortū usque in hōc tempus perdūxit nōs ex splendidīs sordidīsque alternāta seriēs. | 12 | |
Nōn facit nōbilem ātrium plēnum fūmōsīs imāginibus; | 12 | |
nēmō in nostram glōriam vīxit nec quod ante nōs fuit nostrum est: | 12 | |
animus facit nōbilem, cui ex quācumque condiciōne suprā fortūnam licet surgere. | 12 | |
Putā itaque tē nōn equitem Rōmānum esse sed lībertīnum: | 12 | |
potes hoc cōnsequī, ut sōlus sīs līber inter ingenuōs. | 12 | |
'Quōmodo? ' inquis. | 12 | |
Sī mala bonaque nōn populō auctōre distinēris. | 12 | |
Intuendum est nōn unde veniant, sed quō eant. | 12 | |
Sī quid est quod vītam beātam potest facere, id bonum est suō iūre; | 12 | |
dēprāvārī enim in malum nōn potest. | 12 | |
Quid est ergō in quō errātur, cum omnēs beātam vītam optent? | 12 | |
quod īnstrūmenta eius prō ipsā habent et illam dum petunt fugiunt. | 12 | |
Nam cum summā vītae beātae sit solida sēcūritās et eius inconcussa fīdūcia, sollicitūdinis colligunt causās et per īnsidiōsum iter vītae nōn tantum ferunt sarcinās sed trahunt; | 12 | |
ita longius ab effectū eius quod petunt semper abscēdunt et quō plūs operae impendērunt, hoc sē magis impediunt et feruntur retrō. | 12 | |
Quod ēvenit in labyrinthō properantibus: | 12 | |
ipsa illōs vēlōcitās implicat. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Libenter ex iīs quī ā tē veniunt cognōvī familiāriter tē cum servīs tuīs vīvere: | 12 | |
hoc prūdentiam tuam, hoc ērudītiōnem decet. | 12 | |
'Servī sunt. | 12 | |
' Immō hominēs. | 12 | |
'Servī sunt ' Immō contubernālēs. | 12 | |
'Servī sunt. ' Immō humilēs amīcī. | 12 | |
'Servī sunt. ' Immō cōnservī, sī cōgitāverīs tantundem in utrōsque licēre fortūnae. | 12 | |
Itaque rīdeō istōs quī turpe exīstimant cum servō suō cēnāre: | 12 | |
quārē, nisi quia superbissima cōnsuētūdō cēnantī dominō stantium servōrum turbam circumdedit? | 12 | |
Est ille plūs quam capit, et ingentī aviditāte onerat distentum ventrem ac dēsuētum iam ventris officiō, ut maiōre opera omnia ēgerat quam ingessit. | 12 | |
At īnfēlīcibus servīs movēre labra nē in hōc quidem ut loquantur, licet; | 12 | |
virga murmur omne compescitur, et nē fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussīs, sternūmenta, singultūs; | 12 | |
magnō malō ūlla vōce interpellātum silentium luitur; | 12 | |
nocte tōtā ieiūnī mūtīque perstant. | 12 | |
Sīc fit ut istī dē dominō loquantur quibus cōram dominō loquī nōn licet. | 12 | |
At illī quibus nōn tantum cōram dominīs sed cum ipsīs erat sermō, quōrum os nōn cōnsuēbātur, parātī erant prō dominō porrigere cervīcem, perīculum imminēns in caput suum āvertere; | 12 | |
in convīviīs loquēbantur, sed in tormentīs tacēbant. | 12 | |
Deinde eiusdem arrogantiae prōverbium iactātur, totidem hostēs esse quot servōs: | 12 | |
nōn habēmus illōs hostēs sed facimus. | 12 | |
Alia interim crūdēlia, inhūmāna praetereō, quod nē tamquam hominibus quidem sed tamquam iūmentīs abūtimur. | 12 | |
quod cum ad cēnandum discubuimus, alius spūta dēterget, alius reliquiās tēmulentōrum subditus colligit. | 12 | |
Alius pretiōsās avēs scindit; | 12 | |
per pectus et clūnēs certīs ductibus circumferēns ērudītam manum frusta excutit, īnfēlīx, quī huic ūnī reī vīvit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est quī hoc voluptātis causa docet quam quī necessitātis discit. | 12 | |
Alius vīnī minister in muliebrem modum ōrnātūs cum aetāte luctātur: | 12 | |
nōn potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque mīlitārī habitū glaber retrītīs pilīs aut penitus ēvulsīs tōtā nocte pervigilat, quam inter ēbrietātem dominī ac libīdinem dīvidit et in cubiculō vir, in convīviō puer est. | 12 | |
Alius, cui convīvārum cēnsūra permissa est, perstat īnfēlīx et exspectat quōs adūlātiō et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crāstinum. | 12 | |
Adice obsōnātōrēs quibus dominicī palātī nōtitia subtīlis est, quī sciunt cuius illum reī sapor excitet, cuius dēlectet aspectus, cuius novitāte nauseābundus ērigī possit, quid iam ipsā satietāte fastīdiat, quid illō diē ēsuriat. | 12 | |
Cum hīs cēnāre nōn sustinet et maiestātis suae dēminūtiōnem putat ad eandem mēnsam cum servō suō accēdere. | 12 | |
Dī melius! | 12 | |
quot ex istīs dominōs habet! | 12 | |
Stāre ante līmen Callistī dominum suum vīdī et eum quī illī impēgerat titulum, quī inter rēiculā manicipīā prōdūxerat, aliīs intrantibus exclūdī. | 12 | |
Rettulit illī grātiam servus ille in prīmam decuriam coniectus, in quā vōcem praecō experītur: | 12 | |
et ipse illum invicem apologāvit, et ipse nōn iūdicāvit domō suā dignum. | 12 | |
Dominus Callistum vēndidit: | 12 | |
sed dominō quam multa Callistūs! | 12 | |
Vīs tū cōgitāre istum quem servum tuum vocās ex īsdem sēminibus ortum eōdem fruī caelō, aequē spīrāre, aequē vīvere, aequē morī! | 12 | |
tam tū illum vidēre ingenuum potes quam ille tē servum. | 12 | |
Vāriānā clāde multōs splendidissimē nātōs, senātōrium per mīlitiam auspicantēs gradum, fortūna dēpressit: | 12 | |
alium ex illīs pāstōrem, alium cūstōdem casae fēcit. | 12 | |
Contemne nunc eius fortūnae hominem in quam trānsīre dum contemnis potes. | 12 | |
Nōlō in ingentem mē locum immittere et dē ūsū servōrum disputāre, in quōs superbissimī, crūdēlissimī, contumēliōsissimī sumus. | 12 | |
Haec tamen praeceptī meī summa est: | 12 | |
sīc cum īnferiōre vīvās quemadmodum tēcum superiōrem velīs vīvere. | 12 | |
Quotiēns in mentem vēnerit quantum tibi in servum liceat, veniat in mentem tantundem in tē dominō tuō licēre. | 12 | |
'At ego' inquis 'nūllum habeō dominum. | 12 | |
' Bona aetās est: forsitan habēbis. | 12 | |
Nescīs quā aetāte Hecubā servīre coeperit, quā Croesus, quā Dārēī māter, quā | 12 | |
Platōn, quā Diogenēs? Vīvē cum servō clēmenter, cōmiter quoque, et in sermōnem illum admitte et in cōnsilium et in convictum. | 12 | |
Hōc locō acclāmābit mihi tōta manus dēlicātōrum 'nihil hāc rē humilius, nihil turpius'. | 12 | |
Hōs ego eōsdem dēprehendam aliēnōrum servōrum ōsculantēs manum. | 12 | |
Nē illud quidem vidētis, quam omnem invidiam maiōrēs nostrī dominīs, omnem contumēliam servīs dētrāxerint? | 12 | |
Dominum patrem familiae appellāvērunt, servōs - quod etiam in mīmīs adhūc dūrat - familiārēs; | 12 | |
īnstituērunt diem fēstum, nōn quō solō cum servīs dominī vēscerentur, sed quō utique; honōrēs illīs in domō gerere, iūs dīcere permīsērunt et domum pusillam rem pūblicam esse iūdicāvērunt. | 12 | |
'Quid ergō? omnēs servōs admovēbō mēnsae meae? | 12 | |
' Nōn magis quam omnēs līberōs. | 12 | |
Errās sī exīstimās mē quōsdam quasi sordidiōris operae reiectūrum, ut putā illum mūliōnem et illum bubulcum. | 12 | |
Nōn ministeriīs illōs aestimābō sed mōribus: | 12 | |
sibi quisque dat mōrēs, ministeria cāsus assignat. | 12 | |
Quīdam cēnent tēcum quia dignī sunt, quīdam ut sint; | 12 | |
sī quid enim in illīs ex sordidā conversātiōne servīle est, honestiōrum convictus excutiet. | 12 | |
Nōn est, mī Lūcīlī, quod amīcum tantum in forō et in cūriā quaerās: | 12 | |
sī dīligenter attenderis, et domī inveniēs. | 12 | |
Saepe bona māteria cessat sine artifice: | 12 | |
temptā et experīre. | 12 | |
Quemadmodum stultus est quī equum ēmptūrus nōn ipsum īnspicit sed strātum eius ac frēnōs, sīc stultissimus est quī hominem aut ex veste aut ex condiciōne, quae vestis modo nōbīs circumdata est, aestimat. | 12 | |
'Servus est. | 12 | |
' Sed fortasse līber animō. | 12 | |
'Servus est. | 12 | |
' Hoc illī nocēbit? | 12 | |
Ostende quis nōn sit: | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.