audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quī, undique signō crucis armātus, vehementer irruit super illōs atque superāvit. | 5 | |
Dedēruntque fugam, et fuit mortua maxima pars illōrum. | 5 | |
Quī rūrsus vēnērunt, auxiliō aliōrum gaudentēs et exultantēs ad certum bellum, trahentēs sēcum fūnēs, quibus nōs ligātōs dūcerent Corosānum. | 5 | |
Venientēs autem laetantēs, coepērunt ex cacūmine montis paulātim dēscendere. | 5 | |
Quotquot dēscendērunt, illīc, caesīs capitibus ā manibus nostrōrum, remānsērunt. | 5 | |
Prōiiciēbant autem nostrī capita occīsōrum fundā in urbem, ut inde Turcī magis terrērentur. | 5 | |
Imperātor quoque omnibus nostrīs fidem et sēcūritātem dedit, iūrāvit etiam quia venīret nōbīscum pariter cum suō exercitū per terram et per mare; | 5 | |
et nōbīs mercātum terrā marīque fidēliter daret, ac omnia nostra perdita dīligenter restaurāret, īnsuper et nēminem nostrōrum peregrīnōrum conturbārī vel contrīstārī in viā Sānctī Sepulchrī vellet aut permitteret. | 5 | |
Comes autem Sānctī Egidīī erat hospitātus extrā cīvitātem in burgō, gēnsque sua remānserat retrō. | 5 | |
Mandāvit itaque imperātor comitī, ut faceret eī hominium et fīdūciam, sīcut aliī fēcerant. | 5 | |
Et dum imperātor haec mandābat, comes meditābātur quāliter vindictam dē imperātōris exercitū habēre posset. | 5 | |
Sed dux Godefridus et Rotbertus comes Flandrēnsis aliīque prīncipēs dīxērunt eī, iniūstum fore, contrā Chrīstiānōs pugnāre. | 5 | |
Vir quoque sapiēns Boamundus dīxit, quia sī aliquid iniūstum imperātōrī faceret, et fīdūciam eī facere prohibēret, ipse ex imperātōris parte fieret. | 5 | |
Igitur comes, acceptō cōnsiliō ā suīs, Alexīō vītam et honōrem iūrāvit, quod nec per sē nec per alium eī auferre cōnsentiat, cumque dē homīniō appellārētur, nōn sē prō capitis perīculō id factūrum. | 5 | |
Tunc gēns domnī Boamundī appropinquāvit Cōnstantīnopolī. | 5 | |
Dēnique comes sānctī Egidīī et epīscopus Podiēnsis cōnsiliātī sunt in ūnum quāliter facerent subfōdī quandam turrim, quae erat ante tentōria eōrum. | 5 | |
Ōrdinātī sunt hominēs quī hanc suffodiant, et arbalistae et sagittāriī quī eōs undique dēfendant. | 5 | |
Fōdērunt namque illam usque ad rādīcēs mūrī, summīsēruntque postēs et ligna, ac deinde mīsērunt ignem. | 5 | |
Sērō autem factō, cecidit turris iam in nocte, sed quia nox erat, nōn potuērunt proeliārī cum illīs. | 5 | |
Nocte vērō illa surrēxērunt festīnanter Turcī, et restaurāvērunt mūrum tam fortiter, ut, veniente diē, nēmō posset eōs laedere ex illā parte. | 5 | |
Modo vēnit comes dē Nortmannīā, et comes Stephanus, et aliī plūrēs, ac deinceps Rogērius dē Barnavilla. | 5 | |
Boamundus dēnique obsēdit urbem in prīmā fronte, et iuxtā eum Tancredus, et posteā dux Godefridus, ac deinde comes Flandrēnsis, iuxtā quem Rotbertus Nortmannus, et iuxtā eum comes Sānctī Egidīī, iuxtā quem Podiēnsis epīscopus. | 5 | |
Ita vērō per terram fuit obsessa, ut nēmō audēret exīre neque intrāre. | 5 | |
Fuēruntque ibi omnēs congregātī in ūnum: | 5 | |
et quis poterat numerāre tantam Chrīstī mīlitiam? | 5 | |
Nūllus, ut putō, tot prūdentissimōs mīlitēs nec anteā vīdit nec ultrā vidēre poterit. | 5 | |
Forsitan adhūc ā nostrīs māiōribus saepe dēlūsī erimus. | 5 | |
Ad ultimum, quid factūrī erunt? | 5 | |
Dīcent quoniam necessitāte compulsī, nōlentēs volentēsque, humiliāvērunt sē ad nēquissimī imperātōris voluntātem. | 5 | |
Mandāvit īnfēlīx imperātor, simul cum nostrīs nūntiīs, ūnī ex suīs quem valdē dīligēbat, quem et cōrpalātium vocant, ut nōs sēcūrē dēdūceret per terram suam, dōnec venīrēmus Cōnstantīnopolim. | 5 | |
Cumque trānsīrēmus ante illōrum cīvitātēs, iubēbat habitātōribus terrae ut nōbīs asportārent mercātum, sīcut faciēbant et illī quōs dīximus. | 5 | |
Certē tantum timēbant fortissimam gentem domnī Boamundī, ut nūllum nostrōrum sinerent intrāre mūrōs cīvitātum. | 5 | |
Voluēruntque nostrī quoddam castrum aggredī et apprehendere, eō quod erat plēnum omnibus bonīs. | 5 | |
Sed vir prūdēns Boamundus nōluit cōnsentīre, tantum prō iūstitiā terrae quantum prō fīdūciā imperātōris. | 5 | |
Unde valdē īrātus est cum Tancredō et aliīs omnibus. | 5 | |
Hōc factum est vespere. | 5 | |
Māne vērō factō, exiērunt habitātōrēs castrī, et cum prōcessiōne dēferentēs in manibus crucēs, vēnērunt in praesentiam Boamundī. | 5 | |
Ipse vērō gaudēns recēpit eōs, et cum laetitiā abīre permīsit illōs. | 5 | |
Intereā pervēnimus ad Nīcēam, quae est caput tōtīus Romāniae, in quārtō diē, II nōnās Māiī, ibique castramētātī sumus. | 5 | |
Priusquam autem Boamundus vēnisset ad nōs, tanta inopia pānis fuit inter nōs, ut ūnus pānis vēnderētur vīgintī aut trīgintā dēnāriīs. | 5 | |
Postquam venit vir prūdēns Boamundus, iussit maximum mercātum condūcī per mare, et pariter utrimque veniēbant—ille per terram et ille per mare—et fuit maxima ūbertās in tōtā Chrīstī mīlitiā. | 5 | |
Fortissimō autem virō Boamundō, quem valdē timēbat, quia ōlim eum saepe cum suō exercitū ēiēcerat dē campō, dīxit, quoniam sī libenter eī iūrāret, quīndecim diēs eundī terrae in extēnsiōne ab Antiochīā retrō, daret, et octo in lātitūdine. | 5 | |
Eīque tālī modō iūrāvit, ut sī ille fidēliter tenēret illud sacrāmentum, iste suum numquam praeterīret. | 5 | |
Tam fortēs et tam dūrī mīlitēs, cūr hōc fēcērunt? | 5 | |
Proptereā igitur: quia multā coāctī erant necessitāte. | 5 | |
In diē autem Ascēnsiōnis Dominī coepimus urbem circumquāque invādere, et aedificāre īnstrūmenta lignōrum atque turrēs ligneās, quō possēmus mūrālēs turrēs sternere. | 5 | |
Tam fortiter et tam ācriter aggredimur urbem per duōs diēs, ut etiam foderēmus mūrum urbis. | 5 | |
Turcī quippe quī erant in urbe, mīsērunt nūntiōs aliīs, quī vēnerant adiūtōrium cīvitātī dare, in hunc modum, quō audācter sēcūrēque approximent et per merīdiānam introeant portam, quoniam ex illā nēmō eīs erit obviam nec contrīstābit. | 5 | |
Quae porta ipsā diē ā comite sānctī Egidīī in diē sabbatī post Ascēnsiōnem Dominī et epīscopō Podiēnsī hospitāta fuit. | 5 | |
Quī comes, veniēns ex aliā parte, prōtectus dīvīnā virtūte ac terrēnīs fulgēbat armīs, cum suō fortissimō exercitū. | 5 | |
Summō autem dīlūculō stābant nāvēs optimē ōrdinātae, per lacum properantēs contrā urbem. | 5 | |
Videntēs eās Turcī mīrābantur, ignōrantēs an esset eōrum gēns an imperātōris. | 5 | |
Postquam autem cognōvērunt esse gentem imperātōris, timuērunt usque ad mortem, plōrantēs et lāmentantēs; | 5 | |
Francīque gaudēbant, et dabant glōriam Deō. | 5 | |
Videntēs autem Turcī quod nullātenus ex suīs exercitibus adiūtōrium habēre possent, lēgātiōnem mandāvērunt imperātōrī quia cīvitātem sponte redderent, sī eōs omnimodō abīre permitteret cum mulieribus et fīliīs et omnibus substantiīs suīs. | 5 | |
Tunc imperātor, plēnus vānā et inīquā cōgitātiōne, iussit illōs impūnītōs abīre sine ūllō timōre, ac sibi eōs Cōnstantīnopolim cum māgnā fīdūciā addūcī. | 5 | |
Quōs studiōsē servābat, ut illōs ad Francōrum nocūmenta et obstācula parātōs habēret. | 5 | |
Cum imperātor audīsset honestissimum virum Boamundum ad sē vēnisse, iussit eum honōrābiliter recipī, et cautē hospitārī extrā urbem. | 5 | |
Quō hospitātō, imperātor mīsit prō eō, ut venīret loquī simul sēcrētō sēcum. | 5 | |
Tunc illūc vēnit dux Godefridus cum frātre suō; | 5 | |
ac deinde comes Sānctī Egidīī appropinquāvit cīvitātī. | 5 | |
Tunc imperātor ānxiāns et bulliēns īrā, cōgitābat quemadmodum callidē fraudulenterque comprehenderet hōs Chrīstī mīlitēs. | 5 | |
Sed, dīvīnā grātiā revēlante, neque locus neque nocendī spatium ab eō vel ā suīs inventa sunt. | 5 | |
Quī omnīnō prohibuērunt, dīxēruntque: | 5 | |
“Certē indignī sumus, atque iūstum nōbīs vidētur nullātenus eī sacrāmentum iūrāre. | 5 | |
Fuimusque in obsidiōne illā per septem hebdomadās et trēs diēs, et multī ex nostrīs illīc recēpērunt martyrium, et laetantēs gaudentēsque reddidērunt fēlīcēs animās Deō; | 5 | |
et ex pauperrimā gente multī mortuī sunt famē prō Chrīstī nōmine. | 5 | |
Quī in caelum triumphantēs portārunt stolam receptī martyriī, ūnā vōce dīcentēs: | 5 | |
“Vindicā, Domine, sanguinem nostrum, quī prō tē effūsus est; | 5 | |
quī es benedictus et laudābilis in saecula saeculōrum. Āmēn. | 5 | |
Dīvīsēruntque sē barbarī et fēcērunt duās aciēs, ūnam ante, et aliam retrō, cupientēs ex omnī parte circumcingere nōs. | 5 | |
Ēgregius itaque comes Flandrēnsis, undique regimine fideī signōque crucis (quam fidēliter cotīdiē bāiulābat) armātus, occurrit illīs, ūnā cum Boamundō. | 5 | |
Irruēruntque nostrī ūnanimiter super illōs. | 5 | |
Quī statim arripuērunt fugam, et festīnanter vertērunt retrō scapulās, ac mortuī sunt ex illīs plūrimī, nostrīque cēpērunt equōs eōrum et alia spolia. | 5 | |
Aliī vērō, quī vīvī remānserant, vēlōciter fūgērunt, et in īram perditiōnis abiērunt. | 5 | |
Nōs autem, revertentēs cum magnō tripudiō, laudāvimus et magnificāvimus trīnum et ūnum Deum, quī vīvit et rēgnat nunc et in aevum. Āmēn. | 5 | |
Armēniī et Syriānī, quī erant intus in urbe, exeuntēs. et ostendentēs sē fūgēre, cotīdiē erant nōbīscum, sed eōrum uxōrēs in cīvitāte. | 5 | |
Illī vērō ingeniōsē investīgābant nostrum esse nostramque quālitātem, referēbantque omnia hīs quī erant in urbe inclūsī. | 5 | |
Postquam vērō Turcī fuērunt ēdoctī dē nostrā essentiā, coepērunt paulātim dē urbe exīre, nostrōs peregrīnōs undique coangustāre, nōn sōlum ex ūnā parte, sed undique erant latentēs obviam nōbīs ad mare et ad montānam. | 5 | |
Erat autem nōn longē castrum, cui nōmen Aregh, ubi erant congregātī multī Turcī fortissimī, quī frequenter conturbābant nostrōs. | 5 | |
Audientēs itaque nostrī seniōrēs tālia, nimis doluērunt, mīsēruntque ex mīlitibus suīs quī dīligenter explōrārent locum ubi erant Turcī. | 5 | |
Repertō igitur locō ubi latēbant, nostrī mīlitēs, quī quaerēbant illōs, obviant eīs. | 5 | |
At, nostrīs paulātim retrogredientibus ubi sciēbant Boamundum esse cum suō exercitū, statim fuērunt illīc mortuī duo ex nostrīs. | 5 | |
Hoc audiēns Boamundus surrēxit cum suīs, ut fortissimus Chrīstī āthlēta, et barbarī irruērunt contrā illōs, eō quod nostrī erant paucī; | 5 | |
tamen, simul iūnctī, iniērunt bellum. | 5 | |
Mortuī sunt vērō multī ex nostrīs inimīcīs, et captī aliī ductī sunt ante portam urbis, ibique dēcollābantur, ut magis trīstēs fierent quī erant in urbe. | 5 | |
Exībant quidem aliī dē cīvitāte, et ascendēbant in quandam portam, et sagittābant nōs, ita ut sagittae eōrum caderent in dominī Boamundī platēam; | 5 | |
et ūna mulier occubuit ictū sagittae. | 5 | |
Cum coepissēmus appropinquāre ad Pontem Farreum, cursōrēs nostrī, quī semper solēbant nōs praecēdere, invēnērunt Turcōs innumerābilēs congregātōs obviam eīs, quī dare adiūtōrium Antiochīae festīnābant. | 5 | |
Irruentēs igitur nostrī ūnō corde et mente super illōs, superāvērunt Turcōs. | 5 | |
Cōnsternātī sunt barbarī, dedēruntque fugam, et multī mortuī sunt ex eīs in ipsō certāmine. | 5 | |
Nostrī igitur superantēs illōs, Deī grātiā, accēpērunt spolia multa: | 5 | |
equōs, camēlōs, mūlōs, asinōs—onustōs frūmentō et vīnō. | 5 | |
Venientēs dēnique nostrī, castramētātī sunt super rīpam flūminis. | 5 | |
Prōtinus vir sapiēns Boamundus cum quāttuor mīlibus mīlitum vēnit ante portam cīvitātis, vigilāre sī forte aliquis nocte latenter exīret aut intrāret cīvitātem. | 5 | |
Congregātī sunt itaque omnēs māiōrēs nostrī, et ōrdināvērunt concilium, dīcentēs: | 5 | |
“Faciāmus castrum in vertice montis Maregart, quō sēcūrī atque tūtī possīmus esse ā Turcōrum formīdine. | 5 | |
” Factō itaque castrō atque mūnītō, omnēs māiōrēs illud invicem cūstōdiēbant. | 5 | |
Iamiam coeperant frūmentum et omnia nūtrīmenta corporum nimis esse cāra ante Nātāle Dominī. | 5 | |
Forās penitus nōn audēbāmus exīre, nihilque penitus in terrā Chrīstiānōrum invenīre poterāmus ad edendum. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.