audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
In Saracēnōrum namque terram nēmō intrāre audēbat nisi cum magnā gente. | 5 | |
Ad ultimum statuērunt nostrī seniōrēs concilium, ōrdinandō quāliter regerent tantās gentēs. | 5 | |
Invēnērunt in cōnsiliō, ut ūna pars nostrī īret dīligenter attrahere stīpendium, et ubīque cūstōdīre exercitum; | 5 | |
alia quoque pars fīdūciāliter remanēret cūstōdīre hostem. | 5 | |
Boamundus dēnique dīxit: | 5 | |
“Seniōrēs et prūdentissimī mīlitēs, sī vultis et bonum vōbīs vidētur, ego erō cum Flandrensī comite, itūrus cum eō. | 5 | |
Celebrātīs itaque glōriōsissimae solemnitātibus Nātīvitātis, in Diē Lūnae, secundā scīlicet fēriā, ēgressī sunt illī, et aliī plūs quam vīgintī mīlia mīlitum et peditum, ac sānī et incolumēs intrāvērunt terram Saracēnōrum. | 5 | |
Congregātī quippe erant multī Turcī et Ārabēs et Saracēnī, ab Hierusalem et Damascō et Aleph et ab aliīs regiōnibus, quī veniēbant fortitūdinem Antiochīae dare. | 5 | |
Audientēs itaque istī Chrīstiānōrum gentem conductam esse in illōrum terram, īlicō praeparāvērunt sē ad bellum contrā Chrīstiānōs; | 5 | |
atque summō dīlūculō vēnērunt in locum ubi gēns nostra erat in ūnum. | 5 | |
Crāstinā vērō diē pervēnērunt usque ad Antiochīam mediā diē, in quārta fēriā quae est XII kalendās Novembrīs, et obsēdimus mīrābiliter trēs portās cīvitātis, quoniam in aliā parte dēerat nōbīs locus obsīdendī, quia alta et nimis angusta montāna nōs coartābat. | 5 | |
Tantum autem timēbant nōs undique inimīcī nostrī Turcī, quī erant intus in urbe, ut nēmō eōrum audēret offendere aliquem ex nostrīs, ferē per spatium diērum quīndecim. | 5 | |
Mox hospitantēs nōs circā Antiochīam, repperimus illīc omnem abundantiam, vidēlicet vīneās undique plēnās, foveās plēnās frūmentō, arborēs refertās pōmīs, et alia multa bona corporibus ūtilia. | 5 | |
Vēnērunt itaque in vallem prope Antiochīam ad quoddam castrum Pūblicānōrum, illīcque audiērunt Turcōs esse in cīvitātem eamque fortiter dēfendere praeparābant. | 5 | |
Petrus dē Roasā dīvīsit sē ibi ab aliīs, et proximā nocte trānsīvit prope Antiochīam, intrāvitque vallem dē Rugīā; | 5 | |
et invēnit Turcōs et Saracēnōs, et proeliātus est cum eīs, et occīdit multōs ex eīs, et aliōs persecūtus est valdē. | 5 | |
Videntēs hōc Armēniī, habitātōrēs terrae illīus, illum fortiter superāsse pāgānōs, continuō reddidērunt sē. | 5 | |
Ipse vērō statim cēpit Rūsam cīvitātem, et plūrima castra. | 5 | |
Illīc dīvīsit sē ab aliīs Tancredus Marchisī fīlius, et Balduīnus comes frāter ducis Godefridī, simulque intrāvērunt vallem dē Botrenthrot. | 5 | |
Dīvīsit quoque sē Tancredus, et vēnit Tharsum cum suīs mīlitibus. | 5 | |
Exiērunt dēnique Turcī dē urbe, et vēnērunt obviam eīs, atque in ūnum congregātī properāvērunt ad bellum contrā Chrīstiānōs. | 5 | |
Appropinquantibus itaque nostrīs et pugnantibus, dedērunt inimīcī nostrī fugam, revertentēs in urbem celerī gressū. | 5 | |
Postquam vērō Turcī, inimīcī Deī et sānctae Chrīstiānitātis, omnīnō fuērunt dēvictī, per quattuor diēs et noctēs fugientēs hūc et illūc, contigit ut Solimānus dux illōrum, fīlius Solimānī veteris, fugeret dē Nīcēā. | 5 | |
Quī invēnit decem mīlia Arabum, quī dīxērunt eī: | 5 | |
“Ō īnfēlīx et īnfēlīcior omnibus gentīlibus, cūr tremefactus fugis? | 5 | |
” Quibus Solimānus lacrimābiliter respondit: | 5 | |
Nōs igitur, illōs cernentēs, statim coepimus capere subitāneum iter, timentēs tam mīrābiliter, ut vix ēvāserimus dē illōrum manibus, unde adhūc in nimiō terrōre sumus. | 5 | |
Et sī mihi et verbīs meīs vellētis crēdere, auferrētis vōs hinc, quia sī et ipsī potuerint vōs sōlummodo scīre, ūnus ex vōbīs vix amplius ēvādet vīvēns. | 5 | |
” At illī audientēs tālia, retrōrsum vertērunt dorsa, et sē expandērunt per ūniversam Rōmāniam. | 5 | |
Maior vērō exercitus, scīlicet Raimundus comes dē Sānctō Egidīō, et doctissimus Boamundus, duxque Godefridus, et aliī plūrēs, in Armeniōrum intrāvērunt terram, sitientēs atque aestuantēs Turcōrum sanguinem. | 5 | |
Tandem pervēnērunt ad quoddam castrum, quod tam forte erat, ut nihil eī possent facere. | 5 | |
Erat autem ibi homō quīdam nōmine Symeon, quī in illā ortus fuit regiōne, quīque hanc petiit terram, quō eam dē manibus dēfenderet inimīcōrum Turcōrum; | 5 | |
cui sponte illī dedērunt terram, quīque remānsit ibi cum suā gente. | 5 | |
Nōs dēnique exeuntēs inde pervēnimus fēlīciter, usque Caesaream Cappadociae. | 5 | |
Tancredus vērō mīles Chrīstī pervēnit laxātīs lōrīs, et castramētātus est ante portam urbis. | 5 | |
Ex aliā igitur parte vēnit vir inclitus comes Balduīnus cum suō exercitū, postulāns Tancredum, quātinus eum amīcissimē in societātem cīvitātis dignārētur suscipere. | 5 | |
Cui ait Tancredus: | 5 | |
“Tē omnimodō in hāc societāte dēnegō. | 5 | |
” Nocte itaque superveniente, omnēs Turcī tremefactī fugam ūnā arripuērunt. | 5 | |
Exiērunt dēnique habitātōrēs cīvitātis sub illā noctis obscūritāte, clāmantēs excelsā vōce: | 5 | |
“Currite, invictissimī Francī, currite, quia Turcī, expergēfactī vestrō timōre, omnēs pariter recēdunt. | 5 | |
Nōs autem quī remānsimus, exeuntēs inde, intrāvimus in diabolicam montānam, quae tam erat alta et angusta ut nūllus nostrōrum audēret per sēmitam, quae in monte patēbat, ante alium praeīre. | 5 | |
Illīc praecipitābant sē equī, et ūnus saumārius praecipitābat alium. | 5 | |
Mīlitēs ergō stābant undique trīstēs, feriēbant sē manibus prae nimiā trīstitiā et dolōre, dubitantēs quid facerent dē sēmetipsīs et dē suīs armīs, vēndentēs suōs clipeōs et lōrīcās optimās cum galeīs, sōlummodo propter trēs aut quīnque dēnāriōs, vel prout quisque poterat habēre. | 5 | |
Quī autem vēndere nequībant, gratis ā sē iactābant, et ībant. | 5 | |
Ā Cappadociā autem ēgressī, vēnimus ad quandam cīvitātem pulcherrimam et nimis ūberrimam, quam paululum ante nostrum adventum obsēderant Turcī per trēs hebdomadas, sed nōn superāverant. | 5 | |
Mox illūc advenientibus nōbīs, continuō trādidit sē in manū nostrā, cum magnā laetitiā. | 5 | |
Hanc igitur petiit quīdam mīles, cui nōmen Petrus dē Alpibus, ab omnibus seniōribus, quātinus eam dēfenderet in fidēlitāte Deī et Sānctī Sepulchrī, et seniōrum atque imperātōris. | 5 | |
Cui cum nimiō amōre gratis concessērunt eam. | 5 | |
Tunc veniēbāmus nōs, persequentēs inīquissimōs Turcōs cotīdiē fugientēs ante nōs. | 5 | |
At illī venientēs ad cūncta castra sīve urbēs, fingentēs, et dēlūdentēs habitātōrēs terrārum illārum, dīcēbant: | 5 | |
“Nōs dēvīcimus Chrīstiānōs omnēs, et superāvimus illōs, ita ut nūllus eōrum iam umquam audeat ērigere sē ante nōs; | 5 | |
tantum permittite nōs intus intrāre. | 5 | |
” Quī intrantēs spoliābant ecclēsiās et domōs et alia omnia, et dūcēbant equōs sēcum et asinōs et mūlōs, aurum et argentum et ea quae reperīre poterant. | 5 | |
Adhūc quoque fīliōs Chrīstiānōrum sēcum tollēbant, et ārdēbant ac dēvastābant omnia convenientia sīve ūtilia, fugientēs et paventēs valdē ante faciem nostram. | 5 | |
Ortā autem diē, vēnērunt māiōrēs cīvitātis, et reddidērunt sponte cīvitātem, dīcentēs illīs quī super hoc lītigābant adinvicem: | 5 | |
“Sinite modo seniōrēs, sinite, quia volumus et petimus dominārī et rēgnāre super nōs illum quī heri tam virīliter pugnāvit cum Turcīs. | 5 | |
” Balduīnus itaque mīrificus comes altercābātur et lītigābat cum Tancredō dīcēns: | 5 | |
“Intrēmus simul et spoliēmus cīvitātem, et quī plūs potuerit habēre, habeat, et quī poterit capere, capiat. | 5 | |
” Cui Tancredus fortissimus dīxit: | 5 | |
“Absit hoc ā mē. | 5 | |
Ego namque Chrīstiānōs nōlō expoliāre. | 5 | |
Hominēs hūius cīvitātis ēlēgērunt mē dominum super sē, mēque habēre dēsīderant. | 5 | |
” Tandem nequīvit vir fortis Tancredus diū luctārī cum Balduīnō comite, quia illī magnus erat exercitus; | 5 | |
tamen, volēns nōlēnsque, dīmīsit eam, et virīliter recessit cum suō exercitū; | 5 | |
fuēruntque eī statim trāditae duae optimae cīvitātēs, vidēlicet Athēna et Manustra, et plūrima castra. | 5 | |
Exeuntēs igitur dē exsecrātā montānā, pervēnimus ad cīvitātem quae vocātur Marasim. | 5 | |
Cultōrēs vērō illīus cīvitātis exiērunt obviam nōbīs laetantēs, et dēferentēs maximum mercātum, illīcque habuimus omnem cōpiam, expectandō dōnec venīret domnus Boamundus. | 5 | |
Vēnērunt itaque nostrī mīlitēs in vallem, in quā rēgālis cīvitās Antiochīa sita est, quae est caput tōtīus Syriae, quamque Dominus Iēsus Chrīstus trādidit Beātō Petrō apostolōrum prīncipī, quātinus eam ad cultum sānctae fideī revocāret; | 5 | |
quī vīvit et rēgnat cum Deō Patre in ūnitāte Spīritūs Sānctī Deus, per omnia saecula saeculōrum. Āmēn. | 5 | |
Sequentī nocte audīvit Boamundus quod Turcī, quī fuerant in obsessiōne cīvitātis, frequenter praecēderent nōs. | 5 | |
Mox praeparāvit sē sōlummodo cum mīlitibus, quātinus illōs undique expugnāret, sed eōs invenīre nōn potuit. | 5 | |
Nōs itaque persequēbāmur eōs per dēserta et inaquōsam et inhabitābilem terram, ex quā vix vīvī ēvāsimus vel exīvimus. | 5 | |
Famēs vērō et sitis undique coartābant nōs, nihilque penitus nōbīs erat ad edendum, nisi forte, vellentēs et fricantēs spīcās manibus nostrīs—tālī cibō quam miserrimē vīvēbāmus. | 5 | |
Illīc fuit mortua maxima pars nostrōrum equōrum, eō quod multī ex nostrīs mīlitibus remānsērunt peditēs; | 5 | |
et prō pēnūriā equōrum, erant nōbīs bovēs locō caballōrum, et prō nimiā necessitāte succēdēbant nōbīs caprī et multōnēs ac canēs ad portandum. | 5 | |
Deinde vēnimus ad quandam urbem nōmine Coxōn, in quā erat maxima ūbertās omnium bonōrum quae nōbīs erant necessāria. | 5 | |
Chrīstiānī igitur, vidēlicet alumnī urbis illīus, reddidērunt sē statim, nōsque fuimus ibi optimē per trēs diēs, et illīc maximē sunt recuperātī nostrī. | 5 | |
Audiēns itaque Raimundus comes quod Turcī quī erant in cūstōdiā Antiochīae discessissent, in suō invēnit cōnsiliō, quod mitteret illūc aliquōs ex suīs mīlitibus, quī eam dīligenter cūstōdīrent. | 5 | |
Tandem ēlēgit illōs quōs lēgāre volēbat, vidēlicet Petrum dē Castelliōne vicecomitem, Willelmum dē Monte Pisleriō, Petrum dē Roasā, Petrum Raimundum dē Pul, cum quīngentīs mīlitibus. | 5 | |
Intereā coepimus intrāre in terram optimam, plēnam corporālibus alimentīs et dēliciīs omnibusque bonīs; | 5 | |
ac deinceps appropinquāvimus Ycōniō. | 5 | |
Habitātōrēs vērō terrae illīus suādēbant et ammonēbant nōs, nōbīscum ferre utrēs plēnōs aquā, quia illīc in itinere diēī ūnīus est maxima pēnūria aquae. | 5 | |
Nōs vērō ita fēcimus, dōnec pervēnimus ad quoddam flūmen, ibique hospitātī sumus per duōs diēs. | 5 | |
Coepērunt autem cursōrēs nostrī ante īre, dōnec pervēnērunt ad Erachiam, in quā erat Turcōrum nimia congregātiō, exspectāns et īnsidiāns, quōmodo posset Chrīstī mīlitēs nocēre. | 5 | |
Quōs Turcōs Deī omnipotentis mīlitēs invenientēs audācter invāsērunt. | 5 | |
Superātī itaque sunt inimīcī nostrī in illā diē, tamque celeriter fugiēbant quam sagitta fugit, ēmissa ictū validō chordae et arcūs. | 5 | |
Nostrī igitur intrāvērunt statim in cīvitātem, ibique mānsimus per quātuor diēs. | 5 | |
Intereā, redditā cīvitāte et Turcīs dēductīs Cōnstantīnopolim, unde imperātor magis magisque gāvīsus quod cīvitās reddita sit ēius potestātī, iussit maximās eleemosynās ērogārī nostrīs pauperibus. | 5 | |
Dēnique prīmā diē quā recessimus ā cīvitāte, vēnimus ad quemdam pontem, ibique mānsimus per duōs diēs. | 5 | |
Tertiā autem diē, priusquam lūx coepisset orīrī, surrēxērunt nostrī; | 5 | |
et, quia nox erat, nōn vīdērunt tenēre ūnam viam, sed sunt dīvīsī per duo agmina, et vēnērunt dīvīsī per duōs diēs. | 5 | |
In ūnō agmine fuit vir Boamundus, et Rotbertus Nortmannus, et prūdēns Tancredus, et aliī plūrēs. | 5 | |
In aliō fuit comes Sānctī Egidīī, et dux Godefridus, et Podiēnsis epīscopus, et Hugō Magnus, comesque Flandrēnsis, et aliī plūrēs. | 5 | |
Statim autem, venientibus mīlitibus nostrīs, Turcī et Ārabēs et Saracēnī et Agulānī omnēsque barbarae nātiōnēs dedērunt vēlōciter fugam, per compendia montium et per plāna loca. | 5 | |
Erat autem numerus Turcōrum, Persārum, Pūblicānōrum, Saracēnōrum, Agulānōrum, aliōrumque pāgānōrum trecenta sexāginta mīlia, extrā Ārabēs, quōrum numerum nēmō scit nisi sōlus Deus. | 5 | |
Fūgērunt vērō nimis vēlōciter ad sua tentōria, ibique eōs diū morārī nōn licuit. | 5 | |
Iterum vērō arripuērunt fugam, nōsque illōs persecūtī sumus occīdentēs, tōtā ūnā diē. | 5 | |
Et accēpimus spolia multa, aurum, argentum, equōs et asinōs, camēlōs, ovēs, et bovēs et plūrima alia quae ignōrāmus. | 5 | |
Quis umquam tam sapiēns aut doctus audēbit dēscrībere prūdentiam mīlitiamque et fortitūdinem Turcōrum? | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.