audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Quī putābant terrēre gentem Francōrum minīs suārum sagittārum, sīcut terruērunt Ārabēs, Saracēnōs, et Armēniōs, Syranīōs et Grecōs?
5
Sed, sī Deō placet, numquam tantum valēbunt, quantum nostrī.
5
Vērumtamen dīcunt sē esse dē Francōrum generātiōne, et quia nūllus homō nātūrāliter dēbet esse mīles nisi Francī et illī.
5
Vēritātem dīcam quam nēmō audēbit prohibēre.
5
Et tamen, grātiā Deī, victī sunt ā nostrīs.
5
Hōc bellum est factum, prīmō diē Iūliī.
5
Et nisi Dominus fuisset nōbīscum in bellō, et aliam cito nōbīs mīsisset aciem, nūllus nostrōrum ēvāsisset, quia ab hōrā tertiā usque in hōram nōnam perdūrāvit haec pugna.
5
Sed omnipotēns Deus, pius et misericors, quī nōn permīsit suōs mīlitēs perīre nec in manibus inimīcōrum incīdere, festīne nōbīs adiūtōrium mīsit.
5
Sed fuērunt illīc mortuī duo ex nostrīs mīlitēs honōrābilēs, scīlicet Gosfredus dē Monte Scabiōsō, et Willelmus Marchīsī fīlius, frāter Tancredī, aliīque mīlitēs et peditēs quōrum nōmina ignōrō.
5
Continuō fuērunt ōrdinātae nostrōrum aciēs.
5
In sinistrā parte fuit vir sapiēns Boamundus, et Rotbertus Nortmannus, et prūdēns Tancredus, ac Robertus dē Ānsā et Richardus dē Prīncipātū.
5
Epīscopus vērō Podiēnsis vēnit per alteram montānam, undique circumcingēns incrēdulōs Turcōs.
5
In sinistrā quoque parte equitāvit fortissimus mīles Raimundus comes dē Sānctō Egidīō.
5
In dexterā vērō parte fuit dux Godefridus, et ācerrimus mīles Flandrēnsis comes, et Hugō Magnus, et aliī plūrēs, quōrum nōmina ignōrō.
5
Tertiā vērō diē irruērunt Turcī vehementer super Boamundum et eōs quī cum ipsō erant.
5
Continuō Turcī coepērunt strīdere et garrīre ac clāmāre, excelsā vōce dīcentēs diabolicum sonum nesciō quōmodo in suā linguā.
5
Sapiēns vir Boamundus vidēns innumerābilēs Turcōs procul, strīdentēs et clāmantēs demoniacā vōce, prōtinus iussit omnēs mīlitēs dēscendere, et tentōria celeriter extendere.
5
Priusquam tentōria fuissent extēnsa, rūrsus dīxit omnibus mīlitibus:
5
“Seniōrēs et fortissimī mīlitēs Chrīstī, ecce modō bellum angustum est undique circā nōs.
5
Igitur omnēs mīlitēs eant virīliter obviam illīs, et peditēs prūdenter et citius extendant tentōria.
5
Postquam vērō hōc tōtum factum est, Turcī undique iam erant circumcingentēs nōs, dīmicandō et iaculandō, ac spīculandō, et mīrābiliter longē lātēque sagittandō.
5
Nōs itaque quamquam nequīvimus resistere illīs, neque sufferre pondus tantōrum hostium, tamen pertulimus illūc ūnanimiter gradum.
5
Fēminae quoque nostrae in illā diē fuērunt nōbīs in maximō refugiō, quae afferēbant ad bibendum aquam nostrīs proeliātōribus, et fortiter semper cōnfortābant illōs, pugnantēs et dēfendentēs.
5
Vir itaque sapiēns Boamundus prōtinus mandāvit aliīs, scīlicet comitī dē Sānctō Egidīō, et ducī Godefridō, et Hugōnī Magnō, atque Podiēnsī epīscopō, aliīsque omnibus Chrīstī mīlitibus, quō festīnent et ad bellum citius approximent, dīcēns:
5
“Et sī hodiē luctārī volunt, virīliter veniant.
5
” Dux itaque Godefridus audāx et fortis, ac Hugō Magnus simul vēnērunt prius cum suīs exercitibus;
5
epīscopus quoque Podiēnsis prōsecūtus est illōs, ūna cum suō exercitū, et comes dē Sānctō Egidīō iuxtā illōs cum magnā gente.
5
Mīrābantur ergō nostrī valdē unde esset exorta tanta multitūdō Turcōrum, et Arabum et Saracēnōrum, et aliōrum quōs ēnumerāre ignōrō;
5
quia paene omnēs montēs et collēs et vallēs et omnia plāna loca, intus et extrā, undique erant cooperta dē illā excommūnicātā generātiōne.
5
Factus est itaque sermō sēcrētus inter nōs, laudantēs et cōnsulentēs atque dīcentēs:
5
“Estōtē omnimodō ūnanimēs in fidē Chrīstī et Sānctae Crucis victōriā, quia hodiē omnēs dīvitēs, sī Deō placet, effectī eritis.
5
Animula vagula blandula Hospes comesque corporis Quae nunc abībis in loca?
36
Pallidula rigida nūdula Nec ut solēs dabis iocōs
36
Cynthia prīma suīs miserum mē cēpit ocellīs, contāctum nūllīs ante cupīdinibus.
19
tum mihi cōnstantis dēiēcit lūmina fastūs et caput impositīs pressit Amor pedibus, dōnec mē docuit castās ōdisse puellās improbus, et nūllō vīvere cōnsiliō.
19
eī mihi, iam tōtō furor hic nōn dēficit annō, cum tamen adversōs cōgor habēre deōs.
19
Mīlaniōn nūllōs fugiendō, Tulle, labōrēs saevitiam dūrae contudit Iasidos.
19
nam modo Partheniīs āmēns errābat in antrīs, rūrsus in hirsūtās ībat et ille ferās;
19
ille etiam Hȳlaeī percussus vulnere rāmī saucius Arcadiīs rūpibus ingemuit.
19
ergō vēlōcem potuit domuisse puellam:
19
tantum in amōre fidēs et benefacta valent.
19
in mē tardus Amor nōn ūllās cōgitat artēs, nec meminit nōtās, ut prius, īre viās.
19
at vōs, dēductae quibus est pellācia lūnae et labor in magicīs sacra piāre focīs, ēn agedum dominae mentem convertite nostrae, et facite illa meō palleat ōre magis!
19
tunc ego crēdiderim Mānēs et sīdera vōbīs posse Cytinaēīs dūcere carminibus.
19
aut vōs, quī sērō lāpsum revocātis, amīcī, quaerite nōn sānī pectoris auxilia.
19
fortiter et ferrum saevōs patiēmur et ignēs, sit modo lībertās quae velit īra loquī.
19
ferte per extrēmās gentēs et ferte per undās, quā nōn ūlla meum fēmina nōrit iter.
19
vōs remanēte, quibus facilī deus annuit aure, sītis et in tūtō semper amōre pārēs.
19
nam mē nostra Venus noctēs exercet amārās, et nūllō vacuus tempore dēfit Amor.
19
hoc, moneō, vītāte mālum:
19
suā quemque morētur cūra, neque assuētō mūtet amōre torum.
19
quod sī quis monitīs tardās adverterit aurēs, heu referet quantō verba dolōre meā!
19
“ Mātrōna quaedam Ephesī tam nōtae erat pudīcitiae, ut vīcīnārum quoque gentium fēminās ad spectāculum suī ēvocāret.
68
Haec ergō cum virum extulisset, nōn contenta vulgārī mōre fūnus passīs prōsequī crīnibus aut nūdātum pectus in cōnspectū frequentiae plangere, in conditōrium etiam prōsecūta est dēfūnctum, positumque in hypogaeō Graecō mōre corpus cūstōdīre ac flēre tōtīs noctibus diēbusque coepit.
68
Sīc afflīctantem sē ac mortem inediā persequentem nōn parentēs potuērunt abdūcere, nōn propinquī;
68
magistrātūs ultimō repulsī abiērunt, complōrātaque singulāris exemplī fēmina ab omnibus quīntum iam diem sine alimentō trahēbat.
68
Assidēbat aegrae fīdissima ancilla, simulque et lacrimās commodābat lūgentī, et quotiēnscunque dēfēcerat positum in monumentō lūmen renovābat.
68
Ūna igitur in tōtā cīvitāte fābula erat, sōlum illud affulsisse vērum pudīcitiae amōrisque exemplum omnis ōrdinis hominēs cōnfitēbantur, cum interim imperātor prōvinciae latrōnēs iussit crucibus affīgī secundum illam casulam, in quā recēns cadāver mātrōna dēflēbat.
68
Proximā ergō nocte, cum mīles, quī crucēs asservābat, nē quis ad sepultūram corpus dētraheret, notāsset sibi et lūmen inter monumenta clārius fulgēns et gemitum lūgentīs audīsset, vitiō gentis hūmānae concupiit scīre, quis aut quid faceret.
68
Dēscendit igitur in conditōrium, vīsaque pulcherrimā muliere prīmō quasi quōdam mōnstrō īnfernīsque imāginibus turbātus substitit.
68
Deinde ut et corpus iacentīs cōnspexit et lacrimās cōnsīderāvit faciemque unguibus sectam, ratus scīlicet id quod erat, dēsīderium extīnctī nōn posse fēminam patī, attulit in monumentum cēnulam suam coepitque hortārī lūgentem, nē persevērāret in dolōre supervacuō ac nihil prōfutūrō gemitū pectus dīdūceret:
68
omnium eundem esse exitum sed et idem domicilium, et cētera quibus exulcerātae mentēs ad sānitātem revocantur.
68
At illa ignōtā cōnsōlātiōne percussa lacerāvit vehementius pectus ruptōsque crīnēs super corpus iacentisimposuit.
68
Vīs tū revivīscere?
68
Vīs discussō muliebrī errōre, quam diū licuerit, lūcīs commodīs fruī?
68
Ipsum tē iacentis corpus admonēre dēbet, ut vīvās.
68
' Nēmō invītus audit, cum cōgitur aut cibum sūmere aut vīvere.
68
Itaque mulier aliquot diērum abstinentiā sicca passa est frangī pertināciam suam, nec minus avidē replēvit sē cibō quam ancillā, quae prior victa est.
68
Cēterum scītis, quid plērumque soleat temptāre hūmānam satietātem.
68
Quibus blanditiīs impetrāverat mīles, ut mātrōna vellet vīvere, īsdem etiam pudīcitiam eius aggressus est.
68
Nec dēfōrmis aut īnfācundus iuvenis castae vidēbātur, conciliante grātiam ancillā ac subinde dīcente:
68
“ 'Placitōne etiam pugnābis amōrī?
68
Nec venit in mentem, quōrum cōnsēderīs arvīs?
68
' ” quid diūtius moror?
68
nē hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque mīles utrumque persuāsit.
68
Iacuērunt ergō ūna nōn tantum illā nocte, quā nūptiās fēcērunt, sed posterō etiam ac tertiō diē, praeclūsīs vidēlicet conditōriī foribus, ut quisquis ex notīs ignōtīsque ad monumentum vēnisset, putāret expīrāsse super corpus virī pudīcissimam uxōrem.
68
Cēterum dēlectātus mīles et fōrma mulieris et sēcrētō, quicquid bonī per facultātēs poterat, coemēbat et prīmā statim nocte in monumentum ferēbat.
68
Itaque ūnīus cruciāriī parentēs ut vīdērunt laxātam cūstōdiam, dētrāxēre nocte pendentem suprēmōque mandāvērunt officiō.
68
At mīles circumscrīptus dum dēsidet, ut posterō diē vīdit ūnam sine cadāvere crucem, veritus supplicium, mulierī quid accidisset expōnit:
68
nec sē exspectātūrum iūdicis sententiam, sed gladiō iūs dictūrum ignāviae suae.
68
Commodāret ergō illa peritūrō locum et fātāle conditōrium familiārī ac virō faceret.
68
Mulier nōn minus misericors quam pudīca 'nē istud' inquit 'dīī sinant, ut eōdem tempore duōrum mihi cārissimōrum hominum duo fūnera spectem.
68
Mālō mortuum impendēre quam vīvum occīdere.
68
' Secundum hanc ōrātiōnem iubet ex arcā corpus marītī suī tollī atque illī, quae vacābat, crucī affīgī.
68
Ūsus est mīles ingeniō prūdentissimae fēminae, posterōque diē populus mīrātus est, quā ratiōne mortuus īsset in crucem.
68
Dē comitiīs Canadēnsium.
null
Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, Petrī fīlius, quippe cūius factiō Līberālis, quamvīs dēminūta, ēvāserit omnium maxima, dēnuō erit minister prīmārius.
null
Factiō Līberālis est aliquātenus dēminūta et factiō Nova et Populāris, cui praeest Jagmeet Singh, dēbilitāta, dum factiō Rēbus Conservandīs est paulō aucta et factiō Quebēcēnsium ferē triplicāta.
null
In prātīs, ubi sunt prōvinciae Alberta et Sascatzevānia, factiō Rēbus Conservāndīs omnīnō dominātur, atque in Columbiā Britannicā maximum numerum senātōrum sibi vindicat.
null
Factiō vērō Līberālis in partibus boreālibus, ut Iūcōnō prōvinciā et Nūnavut, et in partibus orientālibus, ab Ontāriō usque in Novam Scōtiam, flōret.
null
Trudeau autem tantum minōrem partem senātōrum sibi fidēlem habēbit, quārē necesse erit illī, sīcut ōlim patrī fuit, amīcōs quaerere ex aliīs factiōnibus.
null
Concēditur reclāmātōribus Hongcongēnsibus.
null
Lex, quā licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnses in suam diciōnem reddere, propter quam ā mēnse Martiō exeunte in viīs reclāmātur, est ā senātōribus rīte sublāta.
null
Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, anteā nēgāvit lēgem lātum īrī, sed etiam recūsāvit nē ea omnīnō tollerētur, nē senātus lēgem perniciōsam excōgitāvisse atque esse contemplātus vidērētur.
null
Reclāmātōrēs, quī victōriam tulērunt, etiam quattuor alia poscunt, vidēlicet:
null
ut in quaestiōnem vocentur custōdēs pūblicī, quī vī in reclāmātōrēs ūsī sint;
null
nē reclāmātōrēs dīcantur tumultum mōvisse;
null
nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur, quod iūra sua tueantur;
null
ut tam summus magistrātus quam senātōrēs omnēs populārī suffragiō ēligantur.
null
Diē Iōvis coepērunt nōnnullī Hongcongēnsēs vexilla Catalaunica vibrāre et prō lībertāte Catalaunōrum, ut quōs sibi similēs existimārent, reclāmāre.
null