audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Tumultus Barcinōnēnsis. | null | |
Barcinō tumultibus cōtidiē quatitur, postquam novem magistrātūs, quī plēbiscītum dē lībertāte Catalaunōrum abhinc duōs annōs habuerant, crīmine sēditiōnis ā iūdicibus Hispānōrum damnātī sunt ut in carcere multōs annōs dēgerent. | null | |
Petrus Sanctius, quī pergit ante comitia decimō diē mēnsis Novembris habenda officiō ministrī prīmāriī Hispānōrum ad tempus fungī, sē Barcinōnem contulit, ubi recūsāvit nē magistrātūs Catalaunōrum, quī lībertātī favent, convenīret, sed eōsdem coram culpāvit, quod salūtem pūblicam parum dīligenter tuerentur nec factiōnē... | null | |
Bruxellīs Carolus Puigdemont, ōlim summus magistrātus Catalaunōrum quī etiam ab Hispānīs petitur quī seditiōnis crīmine iūdicētur, sēsē trādidit iūdicibus Belgīs, quī dēlīberant an dēbeant profugum in diciōnem Hispānōrum reddere. | null | |
Tumultus Melitānus. | null | |
Melitae, in īnsulā quae inter Ītaliam atque Libyam iacet, aliēnigenae quī migrandī causā advēnerant neque ab aliīs cīvitātibus Eurōpaeīs exceptī sunt, tumultum concitāvērunt. | null | |
Nam ad Melitam, sīcut etiam fit in Ītaliā et Graeciā et aliīs Ūniōnis Eurōpaeae cīvitātibus exteriōribus, multī adveniunt quī cupiunt in aliās terrās Eurōpaeās, ut Germāniam, migrāre, sed coguntur ibi praestōlārī, ubi prīmum in Ūniōnem Eurōpaeam intrāvērunt. | null | |
Itaque Melitae centēnī advēnārum in castrīs mīlitāribus, quae Britannī ōlim posuerant, versantur; | null | |
hī diē Sōlis tumultum fēcērunt, partem castrōrum cēpērunt, vehicula et contubernia combussērunt, custōdem leviter vulnerāvērunt. | null | |
Ad septuāgintā et quinque sunt ā pūblicīs custōdibus comprehēnsī. | null | |
Īvānus Mōrāles quartum ēlectus. | null | |
Īvānus Mōrālēs, quī diūtius quam ullus alter in Americā Septentriōnālī auctōritātem obtinet, quartum ēlectus est praeses Bōliviae. | null | |
Mōrālēs, quī quattuordecim annōs suōs gubernat, pergēbit usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quintum clāvum reīpūblicae tractāre, quō annō annōs ūndēvīgintī summō magistrātū functus erit. | null | |
Iūliānus Assange coram iūdicibus. | null | |
Iūliānus Assange, quī Londīniī septem annōs in Aequātōrēnsium sēde lēgātiōnis profugus mānsit antequam Aequātōrēnsēs eum expulērunt, coram iūdicibus Britannīs appāruit, quippe quibus mēnse Februāriō dēlīberandum esset an ille dēbēret in diciōnem Americānōrum reddī. | null | |
Americānī enim eum accūsant speculandī, quia Assange annō bis millēsimō decimō quaedam scelera, ā mīlitibus Americānīs in bellō perpatrāta atque obtecta, divulgāvit. | null | |
Nōnnullī eum laudant, ut quī diurnāriōrum lībertātem dīcendī prōmōverit; | null | |
dētrectātōrēs vērō suspicantur eum prō Russīs ēgisse. | null | |
Sī ab Americānīs damnātus erit, Assange poterit centum septuāgintā et quinque annōs vinculīs tenērī. | null | |
Seditiō in Venetiolā orta. | null | |
Diē Lūnae nōnnullī mīlitēs Venetiolānī quattuor magistrātus cēperant et sēditiōnem concitāverant. | null | |
Mīlitibus comprehēnsīs cīvēs Venetiolānī coepērunt spontē congregārī et in tyrannidem Nīcolāī Madūrō reclāmāre. | null | |
In cīvitāte Bolivar dictā statua Hugōnis Chavez, antecessōris Nīcolāī, est combusta. | null | |
Incertum autem est an adversāriī possint cōgere Nīcolāum tyrannidem dēponere, nam Russīs, Cūbānīs, Sīnēnsibus adiuvantibus ille multōs, quī ad factiōnēs sibi oppositās pertinēbant, comprehendit, torsit, in exilium exēgit. | null | |
Iōannes tamen Guaidō, princeps senātūs populārī suffrāgiō electī sed propter tyrannī voluntātem auctōritāte exūtī, palam ausus est Nīcolāō obsistere et praedicāre sē prōpraesidem esse; | null | |
ille favōre fruitur gentium fīnitimārum, immō fere omnium novī orbis terrārum praeter Mexicum et Cūbam. | null | |
Clādes in Mexicō facta. | null | |
In Mexicō ad nōnāgintā interfectī sunt et quinquāgintā vulnerātī, cum petroleum fūrārentur dē ductō punctō. | null | |
Dēficit enim petroleum nōnnullīs in regiōnibus, postquam Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor, novus praeses Mexicānōrum, coepit ductūs iubere claudendōs quō facilius aliī fūrēs, vidēlicet opificēs oleāriī pecūniā corruptī, dēprehenderentur. | null | |
Praeses autem mortuōs fūrēs nōn culpat, sed pristinōs magistrātūs quī paupertātem fovērent et cīvēs aliōquin honestōs cōgerent ad extrēma suscipienda. | null | |
Necesse enim est Lopēsiō Operātōrī ex alterā parte lēgibus observandīs et nocentibus cīvibus reprimendīs salūtem populī tuērī, sed etiam ex alterā parte pauperēs sublevāre atque ergā suōs cīvēs ūtī misericordiā. | null | |
Germānī et Gallī foedus iciunt. | null | |
Aquīsgrānī Angela Merkel cancellāria Germānōrum et Emmanuēl Macron præses Gallōrum novum fœdus signāvērunt, quō artius illæ gentēs vinculīs amīcitiæ dēvincerentur. | null | |
Utraque gēns prōmīsit sē alteram, sī ea oppugnāta esset, esse dēfēnsūram; | null | |
alteram sē cōnsultūram ut ambo ūnā vōce in negōtiīs exterīs agerent; | null | |
etiam sermōnem alterīus suīs juvenibus trāditum īrī, quō facilius cīvēs utrīusque gentis inter sē colloquī possent. | null | |
Foedere factō dixit Emmanuēl Macron eōs, quī oblīviscerentur quantī momentī reconciliātiō inter Gallōs et Germānōs habenda esset, sēmet ipsōs facere coniūrātōs in facinora praeteritī temporis. | null | |
Metuunt autem nōnnullī, nē, Britannīs dē Ūniōne Eurōpaeā sublātīs, Gallī Germanīque in omnibus rēbus concordēs suam voluntātem in aliās gentēs Eurōpaeās nōlentēs impōnere possint, quārē Donaldus Tusk, praesēs Eurōpaeī Conciliī monuit plūs concordiae inter paucās nōn praeferendum esse concordiae totīus Eurōpae. | null | |
Dūcibus foedus intrā cūriam Aquīsgrānī signantibus, forīs Gallī et Germānī tunicīs galbīnīs indūtī in utrumque magistrātum reclāmāvērunt. | null | |
Dulciola dē mediō sublāta. | null | |
Quotannīs paulō ante festum diem Sanctī Valentīnī vēnumdantur parva dulciola in formam cordis facta et brevissimīs sententiīs amātōriīs īnscripta. | null | |
Quī commerciō dulciolōrum student, referunt hæc īnscripta corcula solēre mēnse Februāriō etiam maiōre in pretiō esse quam theobrōma seu socolātam. | null | |
Sed Necco, societās quæ ea dulciola vendiderat, annō bis millēsimō duodēvīcēsimō dēcoxit. | null | |
Annō proximō, id est bis millēsimō vīcēsimō, altera societās Spangler nōmine dēnuō vendet amātissima illa corcula amātōria. | null | |
Hortāmur auditōrēs, ut Nuntiōs Latīnōs Bremēnsēs auscultent apud societatem radiophonicam Radio Zwei dictam. | null | |
Sinēnsēs exercitia nāvālia prope Formōsam habent. | null | |
Sinēnsēs, quī exercitia bellica ac nāvālia vērīs tēlīs adhibitīs circā Formōsam nūper et praeteritō mēnse habuerant, iīs diē Mercūriī nuntiāvērunt sē velle Formōsēnsēs admonēre nē illī lībertātem sibi vindicārent. | null | |
Formōsa, quae etiam Rēspūblica Sinēnsis appellātur, dē factō lībertāte fruitur ab annō millēsimō nōningentēsimō ūndēquinquāgēsimō, sed dē iūre nōn nisi ab ūndēvīgintī gentibus agnōscitur. | null | |
Sinēnsēs potentissimam tōtīus Asiae classem bellicam habent, quācum nulla nisi Americāna cōnferrī potest. | null | |
Chersonēsus Taurica ad Russiam iuncta. | null | |
Diē Mercūriī Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, ipse prīmam raedam onerāriam ā Russiā in Chersonēsum Tauricam gubernāvit. | null | |
Novus pons duodecim mīlium pedum est tōtīus Eurōpae longissimus. | null | |
Tālem pontem facere Caesar Nīcolaus ēius nōmine alter et Germānī inter secundum bellum tōtīus mundī in cassum conātī sunt, et is, quem Russī inter imperium Sovieticum effēcērunt, intrā paucās hebdomadēs ruptus est. | null | |
Britannī autem et Ucrainī Russōs vituperāvērunt, quod illō ponte terra Ucrainōrum ā Russīs contrā iūs gentium capta occupātaque ad Russiam adiungerētur. | null | |
Dē comitiīs Venetiolānīs. | null | |
Comitia diē Sōlis habēbuntur in Venetiolā, ubi Nīcolaus Mātūrus Maurus praeses, quī annō bis millēsimō tertiō decimō in locum Hugōnis Chavēsiī vītā dēfunctī successit, fertur dēnuō ad summum honōrem ascēnsūrus. | null | |
Mātūrō praeside penūria cīvium magnōpere augētur, morbī ōlim exstirpātī nunc serpunt, aes aliēnum pūblicum crescit, ad quīna mīlia cīvium singulīs diēbus ē fīnibus ēmigrant. | null | |
Ordō Cīvitātum Americānōrum, ā quō Venetiola annō praeteritō dēsciscere coeperat, comitia mox habenda iam sprēvit ut adulterāta; | null | |
ac Ludovīcus Almagrus, Ordinī praefectus, dīxit Henrīcum Falcōnem, quī etiam sibi summum magistrātum ambit, nōn aemulum esse Matūrī sed peditem et quasi instrumentum, quō certāminis speciēs reī iam certae indūcitur. | null | |
Cēterī aemulī plērīque aut vinculīs tenentur aut in exsilium sunt prōfectī aut comitiīs interdīcuntur. | null | |
Festī diēs Bellinghāmiae aguntur. | null | |
Hodiē Bellinghāmiae celebrātur festus diēs birotīs vehiculīs prōmōvendīs dicātus, quō multī Bellinghāmēnsēs birotīs potius quam raedīs vel ad munera sua explenda vel ad lectiōnēs audiendās vehuntur. | null | |
Fēlīciōribus, quibus nōn necesse est hōrīs pōmerīdiānīs opus facere, tertiā hōrā in portū Squalicō congredientur ut ā mediā urbe per trāmitem iuxtā merīdiānum sinūs lītus ad Portum Amoenum et rursus in mediam urbem birotīs vehantur. | null | |
Deinde ā quartā hōrā usque ad septimam convīvium pūblicum in mediā urbe agētur in viā Sinūs inter viam Īliceam et viam Virī Fortis, ubi hominēs birotīs vectī cervisiam haurient et cibīs variīs fruentur. | null | |
Postrēmum ā septimā hōrā in viā Commerciālī prope mūsēum ferrōviārium habēbuntur Nundinæ Nocturnæ, nōn sine saltātōribus et praestigiātōribus facēs iactantibus et mīris mercibus vēnālibus, quālēs decet in nundinīs nocturnīs vendī. | null | |
Quæ diē Saturnī ā sextā hōrā pōmerīdiānā in ipsā studiōrum Ūniversitāte repetentur, ubi discipulī omnium gentium suās quīque mercēs cibōsque patriōs nocte vendent et canent et saltābunt et patriō mōre laetābuntur. | null | |
Comitia varia per Americam habita. | null | |
Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: | null | |
nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur. | null | |
Inter certāmina senātōria et spectātiōra, in Pennsylvaniā cīvitāte Mahōmetus Oz, medicus et chīurgus quem spectacula tēlevīsifica nōtissimum fēcerant, victus est ā Iōhanne Fetterman, quī apoplēxiā cerebrī captus nōn sine difficultāte in candidātōrum disceptātiōne sententiās suās exprimere potuit. | null | |
In Geōrgiā nec Raphaēl Warnock neque Herschel Walker potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum ferre, quāre suffrāgia dēnuō dabuntur sextō diē mēnsis Decembris ad senātōrem Geōrgiēnsem ēligendum. | null | |
Senātūs camerīs inter factiōnēs dīvīsīs, vērisimile vidētur rempūblicam quasi paralyticam paucās lēgēs lātūram, quārē gaudent glīscuntque fora bursālia. | null | |
Anna porrō Pelōsī, princeps īnferiōris camerae quae et factiōnī sinistrī erat praefecta, gubernācula factiōnis alterī cuidam suae factiōnis trādidit, cum dextra factiō obtineat senātūs principātum. | null | |
Quod ad certāmina gubernātōria attinet: | null | |
et Eustacia Adams est ā Briannō Kemp victa, et Robertus Franciscus O’Rourke est ā Gregōriō Abbott victus, et Catharīna Hobbs Macariam Lake dēvīcit. | null | |
Conventus Partium Vīcēsimus Septimus. | null | |
In Ægyptum āeroplānīs volāvērunt dūcēs nōnnullārum gentium, quī verba dārent dē temperātūrā caelī temperandā ac dē ūsū petroleī dēminuendō ēmissiōneque carbōniī restinguendā. | null | |
Nēmō Sēricus, quae gēns omnium maximam copiam carbōniī in caelum ēmittit, conventuī adfuit, neque Iāpōnēs nec Russī neque Indī adfuērunt: | null | |
itaque ē quinque gentibus, quae hodiē maximam carbōniī vim ēmittunt, sōlīs operae pretium vidēbātur conventuī interesse Americānīs, quōrum praeses primam conventūs hebdomadem praetermīsit. | null | |
Neque usque ad ultimum temporis articulum vidēbātur Rishīus Sunac, minister prīmārius Britannōrum, interfutūrus. | null | |
Quī porrō secundum diurnāriōs Britannōs mox nuntiābit Britannōs ab Americānīs emptūrōs magnam vim gasī naturālis, quod alterō nōmine methānum appellātur et carbōniō celerius dīcitur calefacere caelum. | null | |
Omnēs porrō dūcēs gentium potentissimārum, quae quidem conventuī interfuissent, ante conventūs fīnem suīs āeroplānīs Balium, in pulcherrimam Indonēsiae īnsulam, in alium conventum volāvērunt. | null | |
Conventus Vīgintī Gentium. | null | |
Notissimī et potentissimī principēs magistrātūsque, inter quōs Iōsēphus Biden praeses Americānus, Xi Jinping praeses Sīnēnsium, Narendra Modī minister prīmārius Indōrum, Fumiō Kishida minister prīmārius Iāpōnum, Sergius Lavrov Russōrum minister rēbus externīs numerantur, congressī sunt Baliī. | null | |
Xi Jinping multa, quālia antea nōn solēbat, dīxit. | null | |
Prīmum enim asseverāvit sē tyrannidem nōn affectāre, sed populārem seu dēmocraticam rempūbliam cupere, mōre vērō aliō quam Americānam cōnstitūtam. | null | |
Deinde apertē et coram diurnāriīs, ut anteā nōn fēcerat, Iustīnum Trudeau prīmārium ministrum Canadēnsium vituperāvit, ut quī colloquia sēiunctim habita nōn solum dīvulgāvisset sed parum sincērē dīvulgāvisset. | null | |
In fīne conventūs, omnēs dūcēs cōnsēnsērunt nōn omnēs sed māiōrem partem suōrum improbāre bellum, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur. | null | |
Carolus Michel ōmissus. | null | |
Ōrātiō, quam Carolus Michel Conciliī Eurōpaeī praeses ēlectronicae memoriae mandāvit et per rēte ūniversāle Sanghaevum mīsit in Sēricā expositiōne mercātōriā exhibendam, nōn exhibita est sed ā Sinēnsibus consultō praetermissa. | null | |
Nam in illā ōrātiōne, sī habita esset, Michel multa dīxisset dē bellō, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur. | null | |
Dictūrus porrō fuisse refertur Eurōpam nimis dē petroleō Russicō pependisse, unde didicisset quam perīculōsum esset dē gentibus externīs pendēre: | null | |
id etiam verūm in commerciō cum Sēricīs habendō vidērī. | null | |
Hortātus quoque esset Sēricōs ut aliquid agerent dē rē Ucrāīnēnsī. | null | |
Nunc vērō Sīnēnsēs pergunt mercātū petroleāriō cum Russīs (quem Eurōpaeī interdīxērunt) nōn sōlum fruī sed pretiō propter ipsa interdicta dēminūtō fruī. | null | |
Itaque verba Carolī, quae ōrātiōne ōmissā nēmō audīvit, sī quis audīvisset, in cassum cecidissent. | null | |
Haïtia. | null | |
Latrōnēs, quī iussū Iācōbulī “Barbacōae” Corculī latronum ducis petroleum populō dēnegāverant, iam ā copiā petroleī recessērunt, cum negōtium inter eōs et magistrātūs ēgisse vidērētur Harrisōnius Ernestus, medicus quī et in rē pūblica versātur. | null | |
Magistrātūs autem negant sē pactōs esse cum latrōnibus, sed custōdēs pūblicī affirmant in copiam petroleī, quam sex hebdomadēs latrōnēs occupāverant, sēmet ipsōs potestātem exercēre. | null | |
Reclāmātur porrō in magistrātūs propter perīcula latrōnum et publicae salūtis et dēficientis energīae, cum magistrātūs nihil agere posse videantur. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.