audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quārē abhinc mēnsem rogāvērunt, ut ab externīs gentibus auxilium mīlitāre sibi mitterētur. | null | |
Ariēl autem Henrīcus, quī annō praeteritō creātus est minister prīmārius post Juvenālem Moȳsem a Colombiānīs mercēnāriīs percussum, prōmīserat comitia cōnsulāria hōc annō habenda; | null | |
sed multī Haïtiēnsēs, inter quōs est Iācōbus Corculum numerandus, nihil cōnfīdunt Henrīcō, quem suspicantur mortem Moȳsī esse mōlītum. | null | |
Americānōrum vehiculum sēcrētum regressum. | null | |
Americānōrum caeleste vehiculum sēcrētum atque arcānum, quod X-trīginta septem B appellātur, tandem aliquandō post duōs annōs ad tellūrem dēlapsum est. | null | |
Eō tempore, quō in caelum missus est, lues corōnāria timēbātur et nullum bellum in Ucrāīnā gerēbātur; | null | |
ad mundum mīrīs modīs mutātum post diēs nongentī et octāvō regressum est. | null | |
Quae in caelō fēcisset, sēcrēta manent. | null | |
FTX societas dēcocta. | null | |
FTX societas, quae commercium nummōrum cryptographicōrum prōmōverat et forum permūtātiōnis domumque argentāriam nummīs illīs ficticiīs praestitit, dēcoxit, cum dēpsosita perdidisset. | null | |
Nam societas, quam Samuēl Bankman-Fried condiderat, quamvīs prōmīsisset sē dēposita in tabulīs ā suā ipsīus propriā sēiunctīs tuitūram, eadem tamen dēposita fraudulenter commiscuit et locāvit et perdidit: | null | |
unde solvendō nōn est. | null | |
Prīmum enim dēcoxisse vidētur pars propriō commerciō bursālī dīcāta, cui praefuit Carolīna Ellison, quae apertē sē dīxerat inexpertam pecūniae locandae fuisse antequam praefecta facta esset centiēns mīlliēns centēnīs mīlibus dollarōrum; | null | |
cuī etiam amātor erat Samuēl Bankman-Fried societātis conditor. | null | |
Ille tunc putātur dēposita per ēlectrōnicum et arcānum postīcum surripuisse et suae dominae trādidisse, nē illa dēcoxisse viderētur; | null | |
quod tamen cēlārī nōn potuit. | null | |
Nunc vērō aliīs modīs pecūnia ē tabulīs ēgredī fertur, vel ā perfossōribus ēlectronicīs vel ab ipsīus societātis operāriīs ipsōque Samuēl Bankman-Fried sublāta. | null | |
Pecūnia, quae quidem supersit, putātur dēbērī deciēns centēnīs mīlibus hominum. | null | |
Ellison, quae Hongcongiae est, et Bankman-Fried, quī in īnsulīs Bahamēnsibus versātur, nōndum vinculīs pūblicīs tenentur nec crīmine accūsātī sunt, sed feruntur velle extrā diciōnem fugere Americānōrum. | null | |
Dīvēs et pauper mortuī. | null | |
Duo hominēs nōtissimī periērunt. | null | |
Prīmum Ēvālīnus Robertus Hādriānus dē Rothschild, argentārius inter dītissimōs hominēs numerandus, quem dē rēbus pecūniāriīs cōnsulere solēbat regīna Britannōrum, octāvō diē vītam efflāvit; | null | |
quī vīxit annōs nōnaginta et ūnum. | null | |
Mehran autem Karīmī Nassērī Persa ē Persiā expulsus annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō litterās suās commeātūs in Francogallōrum āeroportū perdidisse fertur, quō factō homo sine cīvitāte nōn potuit fīnēs gentium transgredī. | null | |
Itaque usque in annum bis millēsimum sextum sine cīvitāte habitāvit in parte āeroportūs Lūtetiānī omnibus gentibus commūnī. | null | |
Propter corporis īnfirmitātem in ipsā Galliā brevī tempore vīxit, sed mente captus mēnse Septembrī ad āeroportum regressus erat, ubi diē duodecimō mortuus est. | null | |
Incertum est quō annō natus sit, sed putātur annōs vīxisse sex et septuāgintā. | null | |
Aēneae statuae Tuscae. | null | |
In Tusciā in balneīs antīquīs repertae sunt plūrēs quam vīgintī statuae aēneae lūtō et nummīs aēneīs, argenteīs, aureīs obtectae. | null | |
Statuīs, quae inter secundum saeculum ante Christum nātum et prīmum post Christum nātum factae esse videntur, variī diī, sīcut Hygēa salūtifera et Apollō medicus, necnōn mortālēs, ut imperātōres matrōnae puerī, sunt repraesentātī. | null | |
Archaeologī etiam referunt īnscriptiōnēs tam Latīnās quam Tuscās esse repertās. | null | |
Nummī porro putantur in aquam fortūnae causa immissī. | null | |
Tāliō Persārum et Isrāēlītārum. | null | |
Postquam Isrāēlītae sēdem lēgātiōnis Persārum in Sȳriā sitam priōre hebdomade solō aequāverant, Persae lēge tāliōnis diē Saturnī trecentīs missilibus aēroplānīsque automatīs Isrāēlītās oppugnāvērunt, deinde monuērunt nē Isrāēlītae invicem respondērent nēve rem, ut quae peracta finītaque sibi vidērētur, propagārent. | null | |
Idem Jōsēphus Biden, praeses Americānus, quoque fertur monuisse, praecipue cum fere tōtus impetus Persicus esset missilibus Isrāēlītārum, Americānōrum, Britannōrum, Iordānōrum interceptus. | null | |
Diē autem Veneris, aēroplāna Isrāēlītārum impetūs simul fēcērunt tam in Natanz Isfahanque Persārum, ubi arma atomica parantur, quam in Iraquiā et Sȳriā, ubi mīlitiae partēs feruntur esse in Persās prōniōrēs. | null | |
Persae referunt damna, quae passī sunt, aut nulla aut minima esse, neque sibi necesse vidērī respondēre. | null | |
Quibus factīs, nec Persae neque Isrāēlītae videntur velle bellum dīlātāre. | null | |
Bursa Dānōrum arsit. | null | |
Hafniae, quae etiam Portus Mercatōrum vocātur, veteris bursa sīve forum mercātōrium, septimō decimō saeculō aedificātum et inter nōtissima urbis aedificia numerandum, arsit. | null | |
Quae servārī potuērunt, ā vigilibus sunt ē flammīs lāta, sed aedificium ipsum corruit. | null | |
Ēlōn Musk et Xavier Milēī. | null | |
Xavier Milēī in Texiam iter fēcit, ubi cum Ēlōn Musk colloquerētur dē lithiō vehiculīs ēlectricīs parandīs suppeditandō et dē līberō mercātūrae ūsū prōmōvendō. | null | |
Milēī enim cupit nōn sōlum crūdum lithium exportāre sed etiam opera ex lithiō arte facta, ut pīlās ēlectricās, quae sunt crūdā māteriā pretiōsiōra. | null | |
Uterque vir sē dīcit lībertātī prōmōvendae dīcātum. | null | |
Ultimum missile “Delta” dictum in cælum ascendit. | null | |
Post sexaginta et quattuor annōs, missile “Delta” dictum rude donātur. | null | |
Ultimum enim missile “delta quartum et grave” diē nōnō in cælum clam missum est, quod satellitem secrētum sēcum tulit. | null | |
Delta grave ipsum altitūdinem habet aedificiī vigintī et tribus tabulātīs instructī. | null | |
Ex annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō, trecenta ūndēnōnāgintā missilia “Delta” dicta in caelum ascendērunt. | null | |
Novum autem missile “Vulcānum” vocātum et alterum prīvātum “Falcō gravis” nuncupātum in ēius locum succēdent. | null | |
Donum Fūmīōnis Kīshidae. | null | |
Senātōrēs Americānī laudāvērunt Fumiōnem Kīshidam, ministrum prīmārium Iāpōnum, quippe quī nūntiāvisset Iāpōnēs Capitōlium Americānōrum ornātūrōs esse ducentīs et quīnquāgintā cerasīs ante annum bis millēsimum vīcēsimum sextum, quō America annum aget ducentēsimum et quinquāgēsimum. | null | |
Cerasī, quibus Vasintōnia urbs Columbiāna iam ab annō millēsimō nōningentēsimō duodecimō ornātur, quoque Americānīs datae sunt ā Iāpōnibus. | null | |
Fūrēs aurī comprehēnsī. | null | |
Custōdēs pūblicī Canadēnsēs diē Mercuriī nuntiāvērunt sē sex fūrēs comprehendisse, trēs autem adhūc petere, quī maximum in memoriā Canadēnsium furtum aurī fēcissent. | null | |
Nam fūrēs illī sex mīlia laterum aureōrum, id est octingenta pondera aurī, abhinc annō surripuerant. | null | |
Pervestigātōrēs tantum duo pondera aurī invenērunt. | null | |
Renātus Moicānō victor. | null | |
In rē athlēticā, Renātus Moicānō, pancratistēs Brasiliānus, Ialīnum Turner Campīs sīve in Urbe Peccātōrum, in Nivātā cīvitāte, diē Saturnī vīcit. | null | |
Quod dignum memoriae fuit, Moicānō victor post certāmen ōrātiōnem habuit epinīciam, quā nōn sē nec familiam nec patriam suam laudāvit sed Americam ēiusque lēgēs. | null | |
Pōns Tauricus partim ruptus. | null | |
Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est. | null | |
Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam. | null | |
Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum. | null | |
Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; | null | |
et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauricam importātur. | null | |
Quamquam Ūcraīnēnsēs glōriātī sunt pontem esse dīruptum—nam inter paucās hōrās tabellāriī Ūcraīnēnsēs nuntiāvērunt novum pittacium cursuāle, quō pons ruptus commemorārētur—nōn tamen cōnfessī sunt suōs rem patrasse, quam Russī homicīdium ac latrōcinium potius quam bellum fuisse dēnuntiant. | null | |
Latrōnēs dēprehēnsī. | null | |
Iōvis diē Astānae in Cazastaniā nuntiāvit Dēmētrius Pescovius, orātor Russōrum, dēprehēnsōs esse latrōnēs nōnnullōs quī conātī essent occultum impetum facere in ductum petroleārium TurkStream appellātum. | null | |
Nam ductibus Nordstream dīruptīs gasum subterrāneum, quod Russī vendunt, nunc in Eurōpam vel per Turcārum vel per Ucraīnēnsium fīnēs fluit. | null | |
Russī cīvēs dē Chersōniō dēdūcuntur. | null | |
Vladimīrus Saldō, praefectus Chersōniō ā Russīs impositus, hortātus est cīvēs ut suīs cum fīliīs in Confoederātiōnem Russicam cōnfugerent, cum in urbēs cottidiē missilia caelitus dēlaberentur. | null | |
Ucraīnēnsēs autem magistrātūs negant sē prīvātōs cīvēs cōnsultō oppugnāre. | null | |
Trāmina Germānica impedīta. | null | |
Trāmina ferriviāria in Saxōniā Īnferiōrī stetērunt immōta diē Saturnī, cum ignōtī quīdam hominēs funēs ferreōs et internuntiōs, sine quibus perīculōsum esset trāminibus vehī, duōbus in locīs scidissent. | null | |
Incertum est an clandestīnus impetus factus sit ab exterīs hostibus an intestīnīs latrōnibus. | null | |
Quod ductūs petroleāriī Nordstream appellātī sunt nuper dīruptī, timētur nē necessāria commodaque, quibus Germānōrum modus vivendī fulciātur, consultō scindantur ac disupentur. | null | |
Ghebremedīnus reus. | null | |
Temesghen Ghebrū Ghebremedīnus Eritreānus comprehēnsus est et in Ītalōrum diciōnem redditus, ubi reus est furtīvae migrātiōnis prōmovendae. | null | |
Nam Ghebremedīnus inter capita putātur esse societātis coniūrātōrum hominum, quī lucrī faciendī causā commercium hominum agunt et migrantēs in ratibus scaphīsque parum tutīs dēreliquunt, ubi aut ab Eurōpaeīs serventur aut undīs obruantur. | null | |
Dē Haitiā dēlīberātur. | null | |
Cōnsociātiōnis Omnium Gentium Concilium Secūritātī Tuendae dēlīberat an sanciendum sit nē quis commercium habeat cum ullīs quī pacem stabilitātemque reī pūblicae Haitiēnsium ēvertere temptent. | null | |
Nam Haitiēnsēs magistrātūs, quī parum auctōritātis in īnsulā obtinent, oppōnuntur latrōnibus quī vī armōrum populum petroleō arcent dum Ariēl Henrīcus summus magistrātus munere abdicet. | null | |
Petroleō interclūsō, etiam difficile est Haitiēnsibus aquam pūram et dulcem invenīre, quā rē morbī, praecipuē cholera, per populum serpunt. | null | |
Jacobulus Cherizier, quī etiam “Barbacōa” appellātur, regulus latrōnum, prīmus habētur interdictō omnium gentium multandus, sed nōn nunc in Conciliō Secūritātī Tuendae agitur dē mīlitibus mittendīs, quī īnsulā occupandā magistrātuum auctōritātem roborent, ut ab annō bis millēsimō quartō usque in bis millēsimum ūndēvīcē... | null | |
Sīnēnsium Factiō Communistārum congrediētur. | null | |
Diē sextō decimō congrediētur Factiō Communistārum in Sīnīs, quae dē rēbus futūrīs dēlīberet. | null | |
Quibus in congressibus solent Sīnēnsēs novōs magistrātūs sēligere provinciīs societātibusque publicīs praeficiendōs. | null | |
Xi Jinping, quī summum magistrātum et quasī tyrannidem Sīnēnsium obtinet, putātur tertium creātum īrī secretārius generālis, quamquam antecessōrēs bis sēlectī solēbant tertium magistrātum abnuere. | null | |
Abhinc quinque annōs, inter priōrem factiōnis congressum, nēmō sēlectus erat quī in locum Xi Jinping nunc succēderet. | null | |
Lupī venēnātī. | null | |
In Vasintoniā orientālī et boreālī, sex lupī repertī sunt venēnō necātī. | null | |
Praemium quinquāginta mīlium dollarōrum eum exspectat, quīcumque prīmus magistrātibus auctōrem sceleris dētulerit. | null | |
Lēgēs enim lupōs tuentur, ut quī in perīculum vēnerint interneciōnis. | null | |
Tantum ducentī lupī putantur in Vasintoniā superesse, quamquam saeculō ūndēvīcēsimō plūrimī fuērunt. | null | |
Comitia Americāna. | null | |
Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur. | null | |
Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. | null | |
Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.