audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem cīvium pessum ītūram.
null
Neuter autem poterit sine senātū agere, cūius camerārum, nunc inter factiōnēs dīvīsārum, utraque comitiīs habitīs poterit aut cum praeside stāre aut eī obstāre.
null
Suffrāgia combusta.
null
In Vasintōniā et Oregōniā cīvitātibus Americānīs, ad quingenta suffrāgia, in sitellīs commūnibus dēposita, combusta sunt.
null
Nam vīr quīdam ignōtus refertur īnstrūmenta incendiāria sitellīs affixisse.
null
Quōrum īnstrūmentōrum reliquiae titulōs ferunt quī īnscrībuntur “Līberā Gāzam.
null
” Ferē omnēs cīvēs Vasintōniēnsēs Oregōniēnsēsque solent suffrāgia ferre aut per cursum pūblicum aut tabellīs in commūnēs sitellās, instar arcārum cursuālium, dēpōnendīs, unde ā magistrātibus colliguntur.
null
Comitia Iāpōnica.
null
Comitiīs ā Shīgerū Ishibā novō ministrō prīmāriō indictīs, suffrāgiīs lātīs numerātīsque, videntur factiōnēs regnantēs, vidēlicit Ishibae factiō Līberālis et Populāris ac sociāta Komeitō, sīve Justitia, factiō Buddhistica et populāris, esse ā cīvibus vehementer pūnītae.
null
Incertum est quae factiō possit in novum regimen ascīscī.
null
At comitiīs habitīs septuāginta et trēs fēminae sunt in senātum conscrīptae, quī numerus est in memoriā Iāpōnum maximus.
null
Novus dux Hezbollae.
null
Hac hebdomade, princeps latrōnum et dux terrōrem prōmōventium, quī nōmen “Hezbollah” in sē imposuērunt, est Naim Qassem regulus.
null
Praeteritā enim hebdomade Hashem Safieddine, tunc dux, interfectus est ab Isrāēlītīs, et superiōre hebdomade Hassan Nasrallah praefectus interfectus erat.
null
Dīxit Qassem, quī sūdōre vēlātus ōrātiōnem Bērȳtī habēbat, etiam dūcibus interfectīs bellō nōn esse dēsistendum.
null
Imbrēs Hibērēs.
null
Propter magnam procellam, quae in Hispaniam imbres ventōsque intulit, ad ducentēs hominēs feruntur mortem obiisse, ac multī aliī dēsīderantur.
null
Pontēs viaeque inundātiōne sunt abreptae, cum vis pluviārum, quae tōtum annum accipī solet, intrā octō hōrās in Valentīnā commūnitāte incidisset.
null
Cōrēānī in Russiā.
null
Speculātōrēs Americānī referunt ad decem mīlia mīlitum esse ab Cōrēānīs Boreālibus in Russiam missōs, quī Kurscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs invāserant, prō Russīs recuperārent.
null
Choe Son Hui, ministra prīmāria Cōrēānōrum Boreālium, dīxit suōs auxilium Russīs usque ad victoriam lātūrōs.
null
Castra Boliviāna capta.
null
In Boliviā hodiē castra mīlitum prope Cochabambam urbem in mediā Boliviā sunt capta ā latrōnibus, quī videntur Evō Morālēs, ōlim praesidī, favēre.
null
Diē Sōlis Morālēs dīxit hominēs quōsdam dē magistrātibus missōs cōnātōs esse sē occīdere.
null
Bolivia dīvīsa est inter fautōrēs pristinī praesidis et fautōrēs Ludovīcī Arce, novī praesidis.
null
De lībertāte Catalaunōrum.
null
Mariānus Rajoy dux Hispānōrum per brevem nuntiolum apud Twitter respondit rēgimen actūrum, ut vīs legum Hispānōrum apud Catalaunōs restituerētur.
null
Senātus porrō Hispanōrum cēnsuit auctōritātem Catalaunōrum abolendam, nē suī jūris essent.
null
Fora Hispānōrum in tumultum hodiē dēscendērunt: ubi fænus syngraphōrum magnoperē augēbātur et pretia sortium dēminuēbantur.
null
Rēx Siamōrum Cremātus.
null
Rama ejus nōminis Nōnus, quī etiam Bhumibol Magnus appellābātur, rēx Siamōrum sīve Thailandiæ, abhinc annō vitā est dēfunctus post regnum septuāginta annōrum.
null
Virtūtibus nōtissimus atque etiam artium Mūsārum perītus, Rama Nōnus suīs subjectīs fuit et amantissimus et amātissimus;
null
per annum integrum plangēbātur et ā centiēns centēnīs millibus hominum est vīsitātus;
null
hāc hebdomade tandem aliquandō cremātus est, adstantibus rēgibus principibusque ut Sofiā rēgīnā Hispanōrum, Andrēā principe Britannōrum, Christiānō Wulff pristinō præside Germānōrum.
null
Præfuit rītibus Rama Decimus Nōnī fīlius, rēx Siamōrum.
null
De opiī abūsō reprimendō.
null
Donaldus Trump, Præses Reipūblicæ, diē Jōvis ēdīxit salūtem commūnem in perīculum propter venēna ex opiō facta esse adductam.
null
Glīscit Bellinghamia.
null
Glīscit Bellinghamia, ubi, secundum magistrātūs, ē vīcēnīs cīvibus singulī tantum quæstū carent.
null
Itek societās opificum novam officīnam aperuit in viā Cornwallis, ubi tabulās jam facit quæ radiōs sōlis in pūram vim ēlectricam reddunt.
null
In aliīs officīnīs fabrīlibus tam veteribus quam novīs octingentī opificēs honestā mercēde conductī sunt quī dīversa bona parent vēnālia.
null
Flōret igitur commercium Bellinghamēnsium quōrum opificēs artificēsque dītantur.
null
Ecclēsia Cathedrālis Combusta.
null
Lutetiae Parīsiōrum nōtissima ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae arsit.
null
Flammae novem hōrās fervērunt.
null
Nōbilēs et potentēs, inter quōs numerantur Bernardus Arnault et Franciscus Henrīcus Pinault, iam opēs prōmittunt, quibus damna sarciantur atque ecclēsia reficiātur.
null
Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit sē velle ecclēsiam nōn sōlum redintegrāre sed etiam pulchriōrem facere, et omnia intrā quinque annōs absolvere.
null
Clādēs, quamvīs mala, nōn tamen inaudīta est in Galliā.
null
Mēnse enim Martiō, ecclēsia Sanctī Sulpiciī, quam nulla ecclēsia Lutetiāna nisi illa Nostrae Dominae magnitūdine superat, dētrīmentum est flammīs passa, et annō bis millēsimō duodēvīcēsimō bīnae ecclēsiae singulīs diēbus in Galliā sunt ab hominibus violātae.
null
Bellum cīvīle in Libyā ortum.
null
In Libyā geritur bellum cīvīle.
null
Nam ex annō bis millēsimō ūndecimō, quō Gallī aliīs gentibus suāsērunt Muammārum Gaddāfī tyrannum Libycōrum esse dēbellandum, nulla rēs pūblica potest auctōritātem exercēre tōtam per terram, sed Libya inter factiōnēs et latrōnēs potius dīvidēbātur.
null
Sed Khalīfa Haftar, cīvis Americānus quī negōtia clandestīna diū ēgit, exercitum in Libyā sibi comparāvit et sē praebuit imperātōrem aliīs factiōnum dūcibus longē callidiōrem.
null
Nunc igitur intrā paucōs diēs ēius exercitus ad portas Tripolitānās pervēnit et conātur regimen Tripolitānum, quod favōre Ūnītārum Nātiōnum fruitur, vincere.
null
In coetū illārum Ūnītārum Nātiōnum, Russī vetuērunt nē Concilium Sēcūritātī Tuendae iubēret Khālīfam Haftar dēsinere bellum in regimen Tripolitānum gerere.
null
Praesidium porrō Americānum, quod lēgātōs Tripolī tuēbātur, dēductum est, nē Americānī mīlitēs inter factiōnēs proeliantēs venīrent.
null
Ākīhītō et Mīchīkō.
null
Ākīhītō, imperātor Iāpōnicus, et Mīchīkō uxor, quī sexagintā annōs in mātrimōniō coniuguntur, sollemnem memōriam nuptiālis diēī celebrāvērunt.
null
Nam diē decimō mēnsis Aprīlis, annō millēsimō nōngentēsimō ūndēsexāgēsimō nuptiās fēcērunt.
null
Ākīhītō prīmus est imperātor quī plēbēiam dūxit;
null
Mīchīkō uxor etiam fidem profitētur Rōmānam.
null
Dīxit Ākīhītō, vōce amōre tremulā, sē sincērās grātiās agere Imperātrīcī, quae ōlim populāris esset sed dignāta esset sēcum vītae viam metīrī et sexāgintā annōs ministrāre tam famīliae imperiālī quam populō Iāpōnicō.
null
Mēnse Aprīlī exeunte Ākīhītō sē imperiō est abdicātūrus, quō tempore saeculum Heisei, seu “pācis ūniversālis,” explētum erit et novum saeculum, Reiwā, id est “pulchrī concentūs,” incipiet, cum Nārūhītō fīlius ad imperium vēnerit.
null
Britannia adhūc est in Eurōpā.
null
Britannī, quī secundum pactum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrī erant mēnse Martiō exeunte, adhūc in Ūniōne manent, cum senātus Britannōrum nēscit cōnsentīre dē cōnsiliīs Brexeundī.
null
Itaque post dēlīberātiōnes quinque hōrārum constituērunt summī magistrātūs Eurōpaeōrum “flextēnsiōnem” seu dīlātiōnem cum condiciōne Britannīs offerre.
null
Licēbit Britannīs in Ūniōne manēre usque ad fīnem mēnsis Octōbris, dummodo intersint comitiīs senātōriīs tōtīus Eurōpae mēnse Māiō habendīs.
null
Monuit Donaldus Tusk, praeses Ūniōnis, nē Britannī tempus tererent.
null
Senātus autem Britannōrum suffrāgia identidem ac frustrā tulit dē variīs cōnsīliīs dēscīscendī, nec liquet, an possit ullum cōnsilium capere ante mēnsem Novembrem.
null
Dē miseriīs Venetiolānīs.
null
Cīvēs Venetiolānī in miseriās nostrā aetāte inaudītās illapsī sunt.
null
Carent enim vī electricā, cibīs, aquā, medicāmentīs.
null
Nam regiminis incūriā neglegentiāque pūblica opera ad vim electricam gignendam et pūram aquam cīvibus suppeditandam adeō dētrīta sunt, ut saepe dēficiant.
null
Neque incolumia ēvāsērunt opera ad dūcendum petrōleum, quō forīs vendendō Venetiola saeculō vīcēsimō adeō flōruit ut inter dītissimās novī orbis gentēs habērētur:
null
nam vix tertia pars ēius copiae petrōleī, quae vīcēsimō saeculō exeunte in Venetiolā prōdūcēbātur, hodiē prōdūcī potest.
null
Dīvīsī porrō sunt cīvēs inter duōs dūcēs, quōrum uterque profitētur sē lēgitimum esse praesidem Venetiolānōrum.
null
Nam ex annō bis millēsimō decimō tertiō regnat Nīcolāus Madūrō, cui favent etiam Russī, Sīnēnsēs, Persae;
null
sed eum negat rīte ēlectum esse Jōhannes Guaidō, princeps senātūs Venetiolānī, quem lēgitimum esse dūcem existimant omnēs gentēs novī orbis terrārum praeter Cubam, Boliviam, Uruquāriam, Mexicum.
null
Jūliānus Assange Comprehēnsus.
null
Londīniī Jūliānus Assange, quī septem annōs in asȳlum apud legātum Aequātōriēnsium confūgerat, nē ā Britannīs in vinculīs tenerētur nēve in Americam dēportārētur, nunc ā Britannīs in vinculīs tenētur.
null
Americānī porrō postulant, ut Assange ad sē dēportētur ubi coram iūdicibus sē dēfendat:
null
nam annō bis millēsimō decimō ille cum Chelseā Manning, quae tunc mīles fuit Americāna, coniūrāvit in arcāna mīlitāria Americānōrum patefacienda et dīvulganda.
null
Quō crīmine damnātō ad quinque annōs in carcere tenērī poterit, quamquam septem iam trīvit in sede legātī Aequātōriēnsis.
null
Poppaea Corōnāta.
null
Ab ūndēvīcēsimō diē mēnsis Aprīlis usque per diem duodētrīcēsimum in studiōrum Ūniversitāte agētur Claudiī Monteverdī melodrāma, quod inscrībitur “L’incoronazione di Poppea” seu Corōnātiō Poppaeae.
null
Quā in fābulā narrātur quemadmodum Poppaea Nerōnem marītum sit adepta.
null
Tesserae parvō pretiō constābunt, quod pretium discipulīs etiam minuētur.
null
Fābula agētur diēbus ūndēvīcēsimō, vīcēsimō, vīcēsimō sextō vespere et diē duodētrīcēsimō tempore pōmerīdiānō.
null
Novissimum Americānōrum āeroplānum experīmentāle, in quod nōmen XB-1 datum est, celerius quam sonus ipse per caelum volāvit diē Martis.
null
Quod in mīlitāribus āeroplānīs nōn īnsolitum est, sed hoc āeroplānum prīvātīs cīvibus potius quam mīlitibus dēstinātur.
null
Cūius forma et ratiō sīc īnformantur illīs errōribus, quī in Eurōpaeōrum āeroplānō “Concorde” dictō inerant, quō plūra āeroplāna pretiō longē minōre fierī possint.
null
Bellum Mercātōrium Vītātum.
null
Diē Sōlis, mīlitāribus āeroplānīs deportandōrum plēnīs iam ad Colombiam volantibus, Gustāvus Petrus, praeses Colombiānōrum īnfitiās īvit sē licentiam in terram dēscendendī dare, quam iam dederat, unde āeroplāna coacta sunt Guatimalam terram attingere.
null
Quō nūntiātō, Donaldus Trump, praeses Americānōrum, statim minātus est sē immēnsa portōria impositūrum in mercēs Colombiānās;
null
statim igitur Petrus respondit sē āeroplāna, inter quae suum praesidiāle numerāvit, missūrum ad Guatimalam quae deportātōs inde in Colombiam veherent.
null
Itaque intrā paucārum spatium hōrārum, Colombiānī et Americānī potuērunt vītāre, nē mercātōrium inter sē gererētur bellum.
null
Scelestissimī in Guantanamēnsem Sinum deportandī.
null
Praeses Americānus nūntiāvit scelestissimōs aliēnigenās, quī nōn sōlum in fīnēs Americānōrum sine magistrātuum licentiā irrepsissent sed etiam vim in cīvēs intulissent, in Guantanamēnsem Sinum esse dēportandōs.
null
Ibi enim sunt castra mīlitāria ubi tam latrōnēs in bellō captī diū tenentur quam aliēnī deportandī breviter tenentur.
null
Senātor vinculīs tenēbitur.
null