audio
audio
transcription
string
speaker
int64
turpissima vōta dīs īnsusurrant;
12
sī quis admōverit aurem, conticīscent, et quod scīre hominem nōlunt deō nārrant.
12
Vidē ergō nē hoc praecipī salūbriter possit:
12
sīc vīvē cum hominibus tamquam deus videat, sīc loquere cum deō tamquam hominēs audiant.
12
Valē.
12
Subinde mē dē rēbus singulīs cōnsulis, oblītus vastō nōs marī dīvidī.
12
Cum magna pars cōnsiliī sit in tempore, necesse est ēvenīre ut dē quibusdam rēbus tunc ad tē perferātur sententia mea cum iam contrāria potior est.
12
Quemadmodum autem inveniātur ostendam.
12
Quotiēns quid fugiendum sit aut quid petendum volēs scīre, ad summum bonum, prōpositum tōtīus vītae tuae, respice.
12
Illī enim cōnsentīre dēbet quidquid agimus:
12
nōn dispōnet singula, nisi cui iam vītae suae summa prōposita est.
12
Nēmō, quamvīs parātōs habeat colōrēs, similitūdinem reddet, nisi iam cōnstat quid velit pingere.
12
Ideō peccāmus quia dē partibus vītae omnēs dēlīberāmus, dē tōtā nēmō dēlīberat.
12
Scīre dēbet quid petat ille quī sagittam vult mittere, et tunc dērigēre ac moderārī manū tēlum:
12
errant cōnsilia nostra, quia nōn habent quō dērigantur;
12
ignōrantī quem portum petat nūllus suus ventus est.
12
Necesse est multum in vītā nostrā cāsus possit, quia vīvimus cāsū.
12
Quibusdam autem ēvenit ut quaedam scīre sē nesciant;
12
quemadmodum quaerimus saepe eōs cum quibus stāmus, ita plērumque fīnem summī bonī ignōrāmus appositum.
12
Nec multīs verbīs nec circumitū longō quod sit summum bonum colligēs:
12
digitō, ut ita dīcam, dēmōnstrandum est nec in multa spargendum.
12
Quid enim ad rem pertinet in particulās illud dīdūcere?
12
cum possīs dīcere 'summum bonum est quod honestum est' et, quod magis admīrēris, 'ūnum bonum est quod honestum est, cētera falsa et adulterīna bona sunt'.
12
Hoc sī persuāserīs tibi et virtūtem adamāverīs - amāre enim parum est -, quidquid illa contigerit, id tibi, quālecumque aliīs vidēbitur, faustum fēlīxque erit.
12
Et torquērī, sī modo iacuerīs ipsō torquente sēcūrior, et aegrōtāre, sī nōn male dīxerīs fortūnae, sī nōn cesserīs morbō, omnia dēnique quae cēterīs videntur mala et mānsuēscent et in bonum abībunt, sī super illā ēminuerīs.
12
Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum:
12
et omnia incommodā suō iūre bona vocābuntur quae modo virtūs honestāverit.
12
Multīs vidēmur maiōra prōmittere quam recipit hūmāna condiciō, nōn immeritō;
12
ad corpus enim respiciunt.
12
Revertantur ad animum:
12
iam hominem deō mētientur.
12
Ērige tē, Lūcīlī virōrum optimē, et relinque istum lūdum litterārium philosophōrum quī rem magnificentissimam ad syllabās vocant, quī animum minūta docendō dēmittunt et conterunt:
12
fīēs similis illīs quī invēnērunt ista, nōn quī docent et id agunt ut philosophia potius difficilis quam magna videātur.
12
Sōcratēs, quī tōtam philosophiam revocāvit ad mōrēs et hanc summam dīxit esse sapientiam, bona malaque distinguere, 'sequere' inquit 'illōs, sī quid apud tē habeō auctōritātis, ut sīs beātus, et tē alicui stultum vidērī sine.
12
Quisquis volet tibi contumēliam faciat et iniūriam, tū tamen nihil patiēris, sī modo tēcum erit virtūs.
12
Sī vīs inquit 'beātus esse, sī fide bona vir bonus, sine contemnat tē aliquis.
12
' Hoc nēmō praestābit nisi quī omnia prior ipse contempserit, nisi quī omnia bona exaequāverit, quia nec bonum sine honestō est et honestum in omnibus pār est.
12
'Quid ergō?
12
nihil interest inter praetūram Catōnis et repulsam?
12
nihil interest utrum Pharsālicā aciē Catō vincātur an vincat?
12
hoc eius bonum, quō victīs partibus nōn potest vincī, pār erat illī bonō quō victor redīret in patriam et compōneret pācem?
12
' Quidnī pār sit?
12
eadem enim virtūte et mala fortūna vincitur et ōrdinātur bona;
12
virtūs autem nōn potest maior aut minor fierī:
12
ūnīus statūrae est.
12
'Sed Cnaeus Pompēius āmittet exercitum, sed illud pulcherrimum reī pūblicae praetextum, optimātēs, et prīma aciēs Pompēiānārum partium, senātūs ferēns arma, ūnō proeliō prōflīgābuntur et tam magnī ruīnā imperiī in tōtum dissiliet orbem:
12
aliqua pars eius in Aegyptō, aliqua in Āfricā, aliqua in Hispāniā cadet.
12
Nē hoc quidem miserae reī pūblicae continget, semel ruere.
12
' Omnia licet fīant:
12
Iubam in rēgnō suō nōn locōrum nōtitia adiuvet, nōn populārium prō rēge suō virtūs obstinātissima, Uticēnsium quoque fidēs malīs frācta dēficiat et Scīpiōnem in Āfricā nōminis suī fortūna dēstituat:
12
ōlim prōvīsum est nē quid Catō dētrīmentī caperet.
12
'Victus est tamen.
12
' Et hoc numerā inter repulsās Catōnis:
12
tam magnō animō feret aliquid sibi ad victōriam quam ad praetūram obstitisse.
12
Quō diē repulsus est lūsit, quā nocte peritūrus fuit legit;
12
eōdem locō habuit praetūrā et vītā excidere;
12
omnia quae acciderent ferenda esse persuāserat sibi.
12
Quidnī ille mūtātiōnem reī pūblicae fortī et aequō paterētur animō?
12
quid enim mūtātiōnis perīculō exceptum?
12
nōn terra, nōn caelum, nōn tōtus hīc rērum omnium contextus, quamvīs deō agente dūcātur;
12
nōn semper tenēbit hunc ōrdinem, sed illum ex hōc cursū aliquis diēs dēiciet.
12
Certīs eunt cūncta temporibus:
12
nāscī dēbent, crēscere, exstinguī.
12
Quaecumque suprā nōs vidēs currere et haec quibus innīxī atque impositī sumus velutī solidissimīs carpentur ac dēsinent;
12
nūllī nōn senectūs sua est.
12
Inaequālibus ista spatiīs eōdem nātūra dīmittit:
12
quidquid est nōn erit, nec perībit sed resolvētur.
12
Nōbīs solvī perīre est;
12
proxima enim intuēmur, ad ulteriōra nōn prōspicit mēns hebēs et quae sē corporī addīxerit;
12
aliōquī fortius fīnem suī suōrumque paterētur, sī spērāret, ut omnia illa, sīc vītam mortemque per vicēs īre et composita dissolvī, dissolūta compōnī, in hōc opere aeternam artem cūnctā temperantis deī vertī.
12
Itaque ut Catō, cum aevum animō percucurrerit, dīcet, 'omne hūmānum genus, quodque est quodque erit, morte damnātum est;
12
omnēs quae usquam rērum potiuntur urbēs quaeque aliēnōrum imperiōrum magna sunt decora, ubi fuerint aliquandō quaerētur et variō exitiī genere tollentur:
12
aliās dēstruent bella, aliās dēsidia pāxque ad inertiam versa cōnsūmet et magnīs opibus exitiōsa rēs, luxus.
12
Omnēs hōs fertilēs campōs repentīnī maris inundātiō abscondet aut in subitam cavernam cōnsīdentīs sōlī lāpsus abdūcet.
12
Quid est ergō quārē indigner aut doleam, sī exiguō mōmentō pūblicā fāta praecēdō?
12
' Magnus animus deō pāreat et quidquid lēx ūniversī iubet sine cūnctātiōne patiātur:
12
aut in meliōrem ēmittitur vītam lūcidius tranquilliusque inter dīvīnā mānsūrus aut certē sine ūllō futūrus incommodō, sī nātūrae remiscēbitur et revertētur in tōtum.
12
Nōn est ergō Marcī Catōnis maius bonum honesta vīta quam mors honesta, quoniam nōn intenditur virtūs.
12
Īdem esse dīcēbat Sōcratēs vēritātem et virtūtem.
12
Quōmodo illa nōn crēscit, sīc nē virtūs quidem:
12
habet numerōs suōs, plēna est.
12
Nōn est itaque quod mīrēris pariā esse bona, et quae ex prōpositō sūmenda sunt et quae sī ita rēs tulit.
12
Atquī nēmō hoc dīcere, nē ex mollissimīs quidem, ausus est;
12
negant enim illum esse beātum, sed tamen negant miserum.
12
Acadēmicī veterēs beātum quidem esse etiam inter hōs cruciātūs fatentur, sed nōn ad perfectum nec ad plēnum, quod nūllō modō potest recipī:
12
nisi beātus est, in summō bonō nōn est.
12
Quod summum bonum est suprā sē gradum nōn habet, sī modo illī virtūs inest, sī illam adversa nōn minuunt, sī manet etiam comminūtō corpore incolumīs:
12
manet autem.
12
Virtūtem enim intellegō animōsam et excelsam, quam incitat quidquid īnfestat.
12
Hunc animum, quem saepe induunt generōsae indolis iuvenēs quōs alicuius honestae reī pulchritūdō percussit, ut omnia fortuita contemnant, profectō sapientia nōn īnfundet et trādet;
12
persuādēbit ūnum bonum esse quod honestum, hoc nec remittī nec intendī posse, nōn magis quam rēgulam quā rēctum probārī solet flectēs.
12
Quidquid ex illā mūtāverīs iniūriā est rēctī.
12
Idem ergō dē virtūte dīcēmus:
12
et haec rēcta est, flexūram nōn recipit;
12
rigidārī quidem amplius intendī potest .
12
Haec dē omnibus rēbus iūdicat, dē hāc nūlla.
12
Sī rēctior ipsa nōn potest fierī, nē quae ab illā quidem fīunt alia aliīs rēctiōra sunt;
12
huic enim necesse est respondeant;
12
ita pariā sunt.
12
'Quid ergō? ' inquis 'iacere in convīviō et torquērī pariā sunt?
12