audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quibus rēbus cōnfectīs omnia properē per nūntiōs cōnsulī dēclārantur. | 1 | |
at illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre. | 1 | |
nam laetābātur intellegēns coniūrātiōne patefactā cīvitātem perīculīs ēreptam esse; | 1 | |
porrō autem ānxius erat dubitāns, in maxumō scelere tantīs cīvibus dēprehēnsīs quid factō opus esset: | 1 | |
poenam illōrum sibi onerī,inpūnitātem perdundae reī pūblicae fore crēdēbat. | 1 | |
igitur cōnfirmātō animō vocārī ad sēsē iubet Lentulum,Cethēgum, Statilium, Gabīnium itemque Caepārium Terracinēnsem, quī in Āpūliam ad concitanda servitia proficīscī parābat. | 1 | |
cēterī sine morā veniunt; | 1 | |
Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cognitō indiciō ex urbe profūgerat. | 1 | |
cōnsul Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns in senātum perdūcit, reliquōs cum cūstōdibus in aedem Concordiae venīre iubet. | 1 | |
eō senātum advocat magnāque frequentiā eius ōrdinis Volturcium cum lēgātīs intrōdūcit, Flaccum praetōrem scrīnium cum litterīs, quās ā lēgātīs accēperat, eōdem adferre iubet. | 1 | |
Volturcius interrogātus dē itinere, dē litterīs, postrēmō quid aut quā dē causā cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre dē coniūrātiōne; | 1 | |
eadem Gallī fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litterās sermōnibus, quōs ille habēre solitus erat: | 1 | |
ex lībrīs Sibyllīnīs rēgnum Rōmae tribūs Cornēliīs portendī; | 1 | |
Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, quoi fātum foret urbis potīrī; | 1 | |
praetereā ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspicēs respondissent bellō cīvīlī cruentum fore. | 1 | |
igitur perlēctīs litterīs, quom prius omnēs signa sua cognōvissent, senātus dēcernit, utī abdicātō magistrātū Lentulus itemque cēterī in līberīs cūstōdiīs habeantur. | 1 | |
itaque Lentulus Pūbliō Lentulō Spintherī, quī tum aedīlis erat, Cethēgus Quīntō Cornificiō, Statilius Gāiō Caesarī, Gabīnius Mārcō Crassō, Caepārius — nam is paulō ante ex fugā retractus erat — Gnaēō Terentiō senātōrī trāduntur. | 1 | |
Intereā plēbs coniūrātiōne patefactā, quae prīmō cupida rērum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente Catilīnae cōnsilia execrari, Cicerōnem ad caelum tollere: | 1 | |
velutī ex servitūte ērepta gaudium atque laetitiam agitābat. | 1 | |
namque alia bellī facinora praedae magis quam dētrīmentō fore, incendium vērō crūdēle, inmoderātum ac sibi maxumē calamitōsum putābat, quippe quoi omnēs cōpiae in ūsū cottīdiānō et cultū corporis erant. | 1 | |
Post eum diem quīdam Lūcius Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilīnam proficīscentem ex itinere retractum aiēbant. | 1 | |
is quom sē dīceret indicātūrum dē coniūrātiōne, sī fidēs pūblica data esset, iussus ā cōnsule quae scīret ēdīcere, eadem ferē quae Volturcius dē parātīs incendiīs, dē caede bonōrum, dē itinere hostium senātum docet: | 1 | |
praetereā sē missum ā Mārcō Crassō, quī Catilīnae nūntiāret, nē eum Lentulus et Cethēgus aliīque ex coniūrātiōne dēprehēnsī terrērent, eōque magis properāret ad urbem adcēdere, quō et cēterōrum animōs reficeret et illī facilius ē perīculō ēriperentur. | 1 | |
itaque cōnsulente Cicerōne frequēns senātus dēcernit Tarquinī indicium falsum vidērī eumque in vinculīs retinendum neque amplius potestātem faciundam, nisi dē eō indicāret, quoius cōnsiliō tantam rem esset mentītus. | 1 | |
erant eō tempore quī exīstumārent indicium illud ā Pūbliō Autrōniō māchinātum, quō facilius appellātō Crassō per societātem perīculī reliquōs illīus potentia tegeret. | 1 | |
aliī Tarquinium ā Cicerōne inmissum aiēbant, nē Crassus mōre suō susceptō malōrum patrōciniō rem pūblicam conturbāret. | 1 | |
ipsum Crassum ego posteā praedicantem audīvī tantam illam contumēliam sibi ab Cicerōne inpositam. | 1 | |
Sed īsdem temporibus Quīntus Catulus et Gāius Pīsō neque precibus neque pretiō neque grātia Cicerōnem inpellere potuēre, utī per Allobrogēs aut alium indicem Gāius Caesar falsō nōminārētur. | 1 | |
nam uterque cum illō gravīs inimīcitiās exercēbat: | 1 | |
Pīsō oppugnātus in iūdiciō pecūniārum repetundārum propter quoiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum, Catulus ex petītiōne pontificātūs odiō incēnsus, quod extrēmā aetāte, maxumīs honōribus ūsus, ab adulēscentulō Caesare victus discesserat. | 1 | |
rēs autem opportūna vidēbātur, quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē maxumīs mūneribus grandem pecūniam dēbēbat. | 1 | |
Cethēgus autem per nūntiōs familiam atque lībertōs suōs, lēctōs et exercitātōs, ōrābat in audāciam , ut grege factō cum tēlīs ad sēsē inrumperent. | 1 | |
cōnsul ubi ea parārī cognōvit, dispositīs praesidiīs, ut rēs atque tempus monēbat, convocātō senātū refert, quid dē iīs fierī placeat, quī in cūstōdiam trāditī erant. | 1 | |
sed eōs paulō ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem pūblicam fēcisse. | 1 | |
tum Decimus Iūnius Sīlānus prīmus sententiam rogātus, quod eō tempore cōnsul dēsignātus erat, dē iīs, quī in cūstōdiīs tenēbantur, et praetereā dē Lūciō Cassiō, Pūbliō Fūriō, Pūbliō Umbrēnō, Quīntō Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum dēcrēverat; | 1 | |
isque posteā permōtus ōrātiōne Gāiī Caesaris pedibus in sententiam Tiberiī Nerōnis itūrum sē dīxit, quod dē eā rē praesidiīs additīs referundum cēnsuerat. | 1 | |
Omnīs hominēs, quī sēsē student praestāre cēterīs animālibus, summā ope nītī decet, nē vītam silentiō trānseant velutī pecora, quae nātūra prōna atque ventrī oboedientia fīnxit. | 1 | |
sed nostra omnis vīs in animō et corpore sita est: | 1 | |
animī imperiō, corporis servitiō magis ūtimur; | 1 | |
alterum nōbīs cum dīs, alterum cum bēluīs commūne est. | 1 | |
quō mihi rēctius vidētur ingenī quam vīrium opibus glōriam quaerere, et quoniam vītā ipsā quā fruimur brevis est, memoriam nostrī quam maxumē longam efficere. | 1 | |
nam dīvitiārum et fōrmae glōria flūxa atque fragilis est, virtūs clāra aeternaque habētur. | 1 | |
Sed diū magnum inter mortālīs certāmen fuit, vīne corporis an virtūte animī rēs mīlitāris magis prōcēderet. | 1 | |
nam et prius quam incipiās cōnsultō et ubi cōnsuluerīs mātūrē factō opus est. | 1 | |
ita utrumque per sē indigēns alterum alterīus auxiliō eget. | 1 | |
igitur initiō rēgēs — nam in terrīs nōmen imperī id prīmum fuit— divorsī pars ingenium, aliī corpus exercēbant: | 1 | |
etiam tum vīta hominum sine cupiditāte agitābātur; | 1 | |
sua quoique satis placēbant. | 1 | |
posteā vērō quam in Asiā Cȳrus, in Graeciā Lacedaemoniī et Athēniēnsēs coepēre urbīs atque nātiōnēs subigere, lubīdinem dominandī causam bellī habēre, maxumam glōriam in maxumō imperiō putāre, tum dēmum perīculō atque negōtiīs compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. | 1 | |
quod sī rēgum atque imperātōrum animī virtūs in pāce ita ut in bellō valēret, aequābilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae habērent, neque aliud aliō ferrī neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. | 1 | |
nam imperium facile iīs artibus retinētur, quibus initiō partum est. | 1 | |
vērum ubi prō labōre dēsidia, prō continentiā et aequitāte lubīdō atque superbia invāsēre, fortūna simul cum mōribus inmūtātur. | 1 | |
ita imperium semper ad optumum quemque ā minus bonō trānsfertur. | 1 | |
Quae hominēs arant nāvigant aedificant, virtūtī omnia pārent. | 1 | |
sed multī mortālēs, dēditī ventrī atque somnō, indoctī incultīque vītam sīcuti peregrīnantēs trānsiēre; | 1 | |
quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī, anima onerī fuit. | 1 | |
eōrum ego vītam mortemque iuxtā aestumō, quoniam dē utrāque silētur. | 1 | |
vērum enim vērō is dēmum mihi vīvere atque fruī anima vidētur, quī aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit. | 1 | |
Sed in magnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. | 1 | |
pulchrum est bene facere reī pūblicae, etiam bene dīcere haud absurdum est; | 1 | |
vel pāce vel bellō clārum fierī licet; | 1 | |
et quī fēcēre et quī facta aliōrum scrīpsēre, multī laudantur. | 1 | |
ac mihi quidem, tametsī haudquāquam pār glōria sequitur scrīptōrem et auctōrem rērum, tamen in prīmīs arduom vidētur rēs gestās scrībere: | 1 | |
prīmum quod facta dictīs exaequanda sunt; | 1 | |
dehinc quia plērīque quae dēlicta reprehenderīs malevolentiā et invidiā dicta putant, ubi dē magnā virtūte atque glōriā bonōrum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat, aequō animō accipit, suprā eā velutī ficta prō falsīs dūcit. | 1 | |
Sed ego adulēscentulus initiō sīcuti plērīque studiō ad rem pūblicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuēre. | 1 | |
nam prō pudōre, prō abstinentiā, prō virtūte audācia largītiō avāritia vigēbant. | 1 | |
quae tametsī animus aspernābātur īnsolēns malārum artium, tamen inter tanta vitia imbēcilla aetās ambitiōne corruptā tenēbātur; | 1 | |
ac mē, quom ab reliquōrum malīs mōribus dissentīrem, nihilō minus honōris cupīdō eadem quā cēterōs fāma atque invidia vexābat. | 1 | |
igitur ubi animus ex multīs miseriīs atque perīculīs requiēvit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblicā procul habendam dēcrēvī, nōn fuit cōnsilium socordiā atque dēsidiā bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō, servīlibus officiīs, intentum aetātem agere; | 1 | |
sed ā quō inceptō studiōque mē ambitiō mala dētinuerat, eōdem regressus statuī rēs gestās populī Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā dignā vidēbantur, perscrībere, eō magis quod mihi ā spē metū partibus reī pūblicae animus līber erat. | 1 | |
Igitur dē Catilīnae coniūrātiōne quam vērissume poterō paucīs absolvam; | 1 | |
nam id facinus in prīmīs ego memorābile exīstumō sceleris atque perīculī novitāte. | 1 | |
dē quoius hominis mōribus pauca prius explānanda sunt, quam initium nārrandī faciam. | 1 | |
Lūcius Catilīna, nōbilī genere nātus, fuit magnā vī et animī et corporis sed ingeniō malō prāvōque. | 1 | |
huic ab adulēscentiā bellā intestīna caedēs rapīnae discordia cīvīlis grāta fuēre, ibique iuventūtem suam exercuit. | 1 | |
corpus patiēns inediae algōris vigiliae suprā quam quoiquam crēdibile est. | 1 | |
animus audāx subdolus varius, quoius reī lubet simulātor ac dissimulātor, aliēnī adpetēns suī profūsus, ārdēns in cupiditātibus; | 1 | |
satis ēloquentiae, sapientiae parum. | 1 | |
vastus animus inmoderāta incrēdibilia nimis alta semper cupiēbat. | 1 | |
hunc post dominātiōnem Lūciī Sullae lubīdō maxuma invāserat reī pūblicae capiundae; | 1 | |
neque id quibus modīs adsequerētur, dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. | 1 | |
agitābātur magis magisque in diēs animus ferōx inopia reī familiāris et cōnscientiā scelerum, quae utrāque iīs artibus auxerat, quās suprā memorāvī. | 1 | |
incitābant praetereā corruptī cīvitātis mōrēs, quōs pessuma ac divorsa inter sē mala, luxuria atque avāritia, vexābant. | 1 | |
Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus cīvitātis tempus admonuit, suprā repetere ac paucīs īnstitūta maiōrum domī mīlitiaeque, quō modo rem pūblicam habuerint quantamque relīquerint, ut paulātim inmūtāta ex pulcherrumā atque optumā pessuma ac flāgitiōsissuma facta sit, disserere. | 1 | |
Urbem Rōmam, sīcuti ego accēpī, condidēre atque habuēre initiō Troiānī, quī Aenēa duce profugī sēdibus incertīs vagābantur, cumque iīs Aborīginēs, genus hominum agreste, sine lēgibus, sine imperiō, līberum atque solūtum. | 1 | |
hī postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī linguā, alius aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint: | 1 | |
sed postquam rēs eōrum cīvibus mōribus agrīs aucta satis prōspera satisque pollēns vidēbātur, sīcuti plēraque mortālium habentur, invidiā ex opulentiā orta est. | 1 | |
igitur rēgēs populīque fīnitumī bellō temptāre, paucī ex amīcīs auxiliō esse: | 1 | |
nam cēterī metū perculsī ā perīculīs aberant. | 1 | |
at Rōmānī domī mīlitiaeque intentī festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertātem patriam parentisque armīs tegere. | 1 | |
post ubi perīcula virtūte prōpulerant, sociīs atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundīs beneficiīs amīcitiās parābant. | 1 | |
imperium legitumum, nōmen imperī rēgium habēbant. | 1 | |
dēlēctī, quibus corpus annīs īnfirmum, ingenium sapientia validum erat, reī pūblicae cōnsultābant: | 1 | |
hī vel aetāte vel cūrae similitūdine patrēs appellābantur. | 1 | |
post ubi rēgium imperium quod initiō cōnservandae lībertātis atque augendae reī pūblicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque sē convortit, inmūtātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre: | 1 | |
eō modo minumē posse putābant per licentiam īnsolēscere animum hūmānum. | 1 | |
Sed eā tempestāte coepere sē quisque magis extollere magisque ingenium in prōmptū habēre. | 1 | |
nam rēgibus bonī quam malī suspectiōrēs sunt, semperque iīs aliēna virtūs formīdulōsa est. | 1 | |
sed cīvitās incrēdibile memorātū est adeptā lībertāte quantum brevī crēverit: | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.