audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
tanta cupīdō glōriae incesserat. | 1 | |
iam prīmum iuventūs, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum mīlitiae discēbat, magisque in decōrīs armīs et mīlitāribus equīs quam in scortīs atque convīviīs lubīdinem habēbant. | 1 | |
igitur tālibus vīrīs nōn labor īnsolitus, nōn locus ūllus asper aut arduōs erat, nōn armātus hostis formīdulōsus: | 1 | |
virtūs omnia domuerat. | 1 | |
sed glōriae maxumum certāmen inter ipsōs erat: | 1 | |
sē quisque hostem ferīre, mūrum ascendere, cōnspicī, dum tāle facinus faceret, properābat. | 1 | |
eās dīvitiās, eam bonam fāmam magnamque nōbilitātem putābant. | 1 | |
laudis avidī, pecūniae līberālēs erant; | 1 | |
glōriam ingentem, dīvitiās honestās volēbant. | 1 | |
memorāre possum, quibus in locīs maxumās hostium cōpiās populus Rōmānus parvā manū fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pugnandō cēperit, nī ea rēs longius nōs ab inceptō traheret. | 1 | |
Sed profectō fortūna in omnī rē dominātur; | 1 | |
ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscūratque. | 1 | |
Athēniēnsium rēs gestae, sīcuti ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuēre, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. | 1 | |
sed quia prōvēnēre ibi scrīptōrum magna ingenia, per terrārum orbem Athēniēnsium facta prō maxumīs celebrantur. | 1 | |
ita eōrum quī fēcēre virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praeclāra ingenia. | 1 | |
at populō Rōmānō numquam eā cōpiā fuit, quia prūdentissumus quisque maxumē negōtiōsus erat, ingenium nēmō sine corpore exercēbat, optumus quisque facere quam dīcere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat. | 1 | |
Igitur domī mīlitiaeque bonī mōrēs colēbantur; | 1 | |
concordia maxuma, minuma avāritia erat; | 1 | |
iūs bonumque apud eōs nōn lēgibus magis quam nātūra valēbat. | 1 | |
iūrgia discordiās simultātēs cum hostibus exercēbant, cīvēs cum cīvibus dē virtūte certābant. | 1 | |
in suppliciīs deōrum magnificī, domī parcī, in amīcōs fidēlēs erant. | 1 | |
duābus hīs artibus, audāciā in bellō, ubi pāx ēvēnerat aequitāte, sēque remque pūblicam cūrābant. | 1 | |
quārum rērum ego maxuma documenta haec habeō, quod in bellō saepius vindicātum est in eōs, quī contrā imperium in hostem pugnāverant quīque tardius revocātī proeliō excesserant, quam quī signa relinquere aut pulsī locō cēdere ausī erant; | 1 | |
in pāce vērō quod beneficiīs magis quam metū imperium agitābant et acceptā iniūriā ignōscere quam persequī mālēbant. | 1 | |
Sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs magnī bellō domitī, nātiōnēs ferae et populī ingentēs vī subāctī, Carthāgō aemula imperī Rōmānī ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre fortūna ac miscēre omnia coepit. | 1 | |
quī labōrēs, perīcula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, iīs ōtium dīvitiaeque, optanda aliās, onerī miseriaeque fuēre. | 1 | |
igitur prīmō pecūniae, deinde imperī cupīdō crēvit: | 1 | |
ea quasi māteriēs omnium malōrum fuēre. | 1 | |
namque avāritia fidem probitātem cēterāsque artīs bonās subvortit; | 1 | |
prō hīs superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. | 1 | |
ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore aliud in linguā prōmptum habēre, amīcitiās inimīcitiāsque nōn ex rē sed ex commodō aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habēre. | 1 | |
haec prīmō paulātim crēscere, interdum vindicārī; | 1 | |
post ubi contāgiō quasi pestilentia invāsit, cīvitās inmūtāta, imperium ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum. | 1 | |
Sed prīmō magis ambitiō quam avāritia animōs hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtūtem erat. | 1 | |
nam glōriam honōrem imperium bonus et ignāvōs aequē sibi exoptant; | 1 | |
sed ille vēra via nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallāciīs contendit. | 1 | |
avāritia pecūniae studium habet, quam nēmō sapiēns concupīvit: | 1 | |
ea quasi venēnīs malīs inbūta corpus animumque virīlem effēminat, semper īnfīnīta et īnsatiābilis est, neque cōpia neque inopia minuitur. | 1 | |
sed postquam Lūcius Sulla armīs receptā rē pūblicā bonīs initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs omnēs trahere, domum alius alius agrōs cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. | 1 | |
hūc adcēdēbat quod Lūcius Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem maiōrum luxuriōsē nimisque līberāliter habuerat. | 1 | |
loca amoena voluptāria facile in ōtiō ferōcis mīlitum animōs mollīverant: | 1 | |
ibi prīmum īnsuēvit exercitus populī Rōmānī amāre pōtāre, signa tabulās pictās vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia polluere. | 1 | |
igitur iī mīlitēs, postquam victōriam adeptī sunt, nihil reliquī victīs fēcēre. | 1 | |
quippe secundae rēs sapientium animōs fatīgant: | 1 | |
nē illī corruptīs mōribus victōriae temperārent. | 1 | |
Postquam dīvitiae honōrī esse coepēre et eās glōria imperium potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, paupertās probrō habērī, innocentia prō malevolentiā dūcī coepit. | 1 | |
igitur ex dīvitiīs iuventūtem luxuria atque avāritia cum superbiā invāsēre: | 1 | |
rapere cōnsūmere, sua parvī pendēre aliēna cupere, pudōrem pudīcitiam, dīvīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pēnsī neque moderātī habēre. | 1 | |
operae pretium est, quom domōs atque vīllās cognōverīs in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deōrum, quae nostrī maiōrēs religiōsissumī mortālēs fēcēre. | 1 | |
vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōria decorābant, neque victīs quicquam praeter iniūriae licentiam ēripiēbant. | 1 | |
at hī contrā, ignāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortissumī virī victōrēs relīquerant: | 1 | |
proinde quasi iniūriam facere id dēmum esset imperiō ūtī. | 1 | |
nam quid ea memorem, quae nisi iīs quī vīdēre nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs complūribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? | 1 | |
quibus mihi videntur lūdibriō fuisse dīvitiae: | 1 | |
quippe quās honestē habēre licēbat, abūtī per turpitūdinem properābant. | 1 | |
sed lubīdō stuprī gāneae cēterīque cultūs nōn minor incesserat: | 1 | |
virī muliebria patī, mulierēs pudīcitiam in prōpatulō habēre; | 1 | |
vēscendī causā terrā marīque omnia exquīrere; | 1 | |
dormīre prius quam somnī cupīdō esset; | 1 | |
nōn famem aut sitim, neque frīgus neque lassitūdinem opperīrī, sed ea omnia luxū antecapere. | 1 | |
haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant: | 1 | |
animus inbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat; | 1 | |
eō profūsius omnibus modīs quaestuī atque sūmptuī dēditus erat. | 1 | |
sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam ā cōnsule huiusce modī verba locūtus est: | 1 | |
'Omnīs hominēs, patrēs cōnscrīptī, quī dē rēbus dubiīs cōnsultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā vacuōs esse decet. | 1 | |
haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. | 1 | |
ubi intenderīs ingenium, valet; | 1 | |
sī lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. | 1 | |
magna mihi cōpia est memorandī, patrēs cōnscrīptī, quae rēgēs atque populī īrā aut misericordiā inpulsī male cōnsuluerint. | 1 | |
sed ea mālō dīcere, quae maiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. | 1 | |
bellō Macedonicō, quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiōrum cīvitās magna atque magnifica, quae populī Rōmānī opibus crēverat, īnfīda et advorsā nōbīs fuit. | 1 | |
sed postquam bellō cōnfectō dē Rhodiīs cōnsultum est, maiōrēs nostrī, nē quis dīvitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum dīceret, inpūnītōs eōs dīmīsēre. | 1 | |
item bellīs Pūnicīs omnibus, quom saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiās multa nefāria facinora fēcissent, numquam ipsī per occāsiōnem tālia fēcēre: | 1 | |
magis quid sē dignum foret, quam quid in illōs iūre fierī posset, quaerēbant. | 1 | |
hoc item vōbīs prōvidendum est, patrēs cōnscrīptī, nē plūs apud vōs valeat Pūbliī Lentulī et cēterōrum scelus quam vostra dignitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōnsulātis. | 1 | |
nam sī digna poena prō factīs eōrum reperītur, novom cōnsilium adprobō; | 1 | |
sīn magnitūdō sceleris omnium ingenia exuperat, hīs ūtendum cēnseō, quae lēgibus conparāta sunt. | 1 | |
Plērīque eōrum, quī ante mē sententiās dīxērunt, conposite atque magnificē cāsum reī pūblicae miserātī sunt. | 1 | |
quae bellī saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre: | 1 | |
rapī virginēs, puerōs; | 1 | |
dīvellī līberōs ā parentum conplexū; | 1 | |
mātrēs familiārum patī quae victōribus conlubuissent; | 1 | |
fāna atque domōs spoliārī; | 1 | |
caedem, incendia fierī; | 1 | |
postrēmō armīs, cadāveribus, cruōre atque lūctū omnia conplērī. | 1 | |
sed, per deōs inmortālīs, quō illa ōrātiō pertinuit? | 1 | |
an utī vōs īnfēstōs coniūrātiōnī faceret? | 1 | |
scīlicet, quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet. | 1 | |
nōn ita est, neque quoiquam mortālium iniūriae suae parvae videntur, multī eās gravius aequō habuēre. | 1 | |
sed alia aliīs licentia est, patrēs cōnscrīptī. | 1 | |
quī dēmissī in obscūrō vītam habent, sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt, fāma atque fortūna eōrum parēs sunt; | 1 | |
quī magnō imperiō praeditī in excelsō aetātem agunt, eōrum facta cūnctī mortālēs nōvēre. | 1 | |
ita in maxumā fortūnā minuma licentia est; | 1 | |
neque studēre neque ōdisse, sed minumē īrāscī decet; | 1 | |
quae apud aliōs īrācundia dīcitur, ea in imperiō superbia atque crūdēlitās appellātur. | 1 | |
equidem ego sīc exīstumō, patrēs cōnscrīptī. | 1 | |
omnīs cruciātūs minōrēs quam facinora illōrum esse. | 1 | |
sed plērīque mortālēs postrēma meminēre et in hominibus inpiīs sceleris eōrum oblītī dē poenā dissērunt, sī eā paulō sevērior fuit. | 1 | |
Decimum Sīlānum, virum fortem atque strēnuom, certō sciō quae dīxerit studiō reī pūblicae dīxisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimīcitiās exercēre: | 1 | |
eōs mōrēs eamque modestiam virī cognōvī. | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.