audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
' Hoc mīrum vidētur tibi? | 12 | |
illud licet magis admīrēris: | 12 | |
iacere in convīviō malum est, iacere in eculeō bonum est, sī illud turpiter, hoc honestē fit. | 12 | |
Bona ista aut mala nōn efficit māteria sed virtūs; | 12 | |
haec ubicumque appāruit, omnia eiusdem mēnsūrae ac pretiī sunt. | 12 | |
In oculōs nunc mihi manūs intentat ille quī omnium animum aestimat ex suō, quod dicam pariā bona esse honestē iūdicantīs <et honestē perīclitantīs,> quod dicam pariā bona esse eius quī triumphat et eius quī ante currum vehitur invictus animō. | 12 | |
Nōn putant enim fierī quidquid facere nōn possunt; | 12 | |
ex īnfirmitāte suā ferunt dē virtūte sententiam. | 12 | |
Quid mīrāris sī ūrī, vulnerārī, occīdī, alligārī iuvat, aliquandō etiam libet? | 12 | |
Luxuriōsō frūgālitās poenā est, pigrō suppliciī locō labor est, dēlicātus miserētur industriī, dēsidiōsō studēre torquērī est: | 12 | |
eōdem modo haec ad quae omnēs imbēcillī sumus dūra atque intoleranda crēdimus, oblītī quam multīs tormentum sit vīnō carēre aut prīmā lūce excitārī. | 12 | |
Nōn ista difficilia sunt nātūra, sed nōs fluvidī et ēnervēs. | 12 | |
Magnō animō dē rēbus magnīs iūdicandum est; | 12 | |
aliōquī vidēbitur illārum vitium esse quod nostrum est. | 12 | |
Sīc quaedam rēctissima, cum in aquam dēmissa sunt, speciem curvī praefrāctīque vīsentibus reddunt. | 12 | |
Nōn tantum quid videās, sed quemadmodum, refert: | 12 | |
animus noster ad vērā perspicienda cālīgat. | 12 | |
Dā mihi adulēscentem incorruptum et ingeniō vegetum: | 12 | |
dīcet fortūnātiōrem sibi vidērī quī omnia rērum adversārum onera rigida cervīce sustollat, quī suprā fortūnam exstet. | 12 | |
Nōn est mīrum in tranquillitāte nōn concutī: | 12 | |
illud mīrāre, ibi extollī aliquem ubi omnēs dēprimuntur, ibi stāre ubi omnēs iacent. | 12 | |
Quid est in tormentīs, quid est in aliīs quae adversā appellāmus malī? | 12 | |
hoc, ut opīnor, succīdere mentem et incurvārī et succumbere. | 12 | |
Quōrum nihil sapientī virō potest ēvenīre: | 12 | |
stat rēctus sub quōlibet pondere. | 12 | |
Nūlla illum rēs minōrem facit; | 12 | |
nihil illī eōrum quae ferenda sunt displicet. | 12 | |
Nam quidquid cadere in hominem potest in sē cecidisse nōn queritur. | 12 | |
Vīrēs suās nōvit; | 12 | |
scit sē esse onerī ferendō. | 12 | |
Nōn ēdūcō sapientem ex hominum numerō nec dolōrēs ab illō sīcut ab aliquā rūpe nūllum sēnsum admittente summoveō. | 12 | |
Meminī ex duābus illum partibus esse compositum: | 12 | |
altera est irratiōnālis, haec mordētur, ūritur, dolet; | 12 | |
altera ratiōnālis, haec inconcussās opīniōnēs habet, intrepida est et indomita. | 12 | |
In hāc positum est summum illud hominis bonum. | 12 | |
Antequam impleātur, incerta mentis volūtātiō est; | 12 | |
cum vērō perfectum est, immōta illī stabilitās est. | 12 | |
Itaque inchoātus et ad summā prōcēdēns cultorque virtūtis, etiam sī appropinquat perfectō bonō sed eī nōndum summam manum imposuit, ībit interim cessim et remittet aliquid ex intentiōne mentis; | 12 | |
nōndum enim incerta trānsgressus est, etiam nunc versātur in lūbricō. | 12 | |
Beātus vērō et virtūtis exāctae tunc sē maximē amat cum fortissimē expertus est, et metuenda cēterīs, sī alicuius honestī officiī pretia sunt, nōn tantum fert sed amplexātur multōque audīre māvult 'tantō melior' quam 'tantō fēlīcior'. | 12 | |
Veniō nunc illō quō mē vocat exspectātiō tua. | 12 | |
Nē extrā rērum nātūram vagārī virtūs nostra videātur, et tremet sapiēns et dolēbit et expallēscet; | 12 | |
hī enim omnēs corporis sēnsūs sunt. | 12 | |
Ubi ergō calamitās, ubi illud malum vērum est? | 12 | |
illīc scīlicet, sī ista animum dētrahunt, sī ad cōnfessiōnem servitūtis addūcunt, sī illī paenitentiam suī faciunt. | 12 | |
Sapiēns quidem vincit virtūte fortūnam, at multī professī sapientiam levissimīs nōnnumquam minīs exterritī sunt. | 12 | |
Hōc locō nostrum vitium est, quī īdem ā sapiente exigimus et ā prōficiente. | 12 | |
Suādeō adhūc mihi ista quae laudō, nōndum persuādeō; | 12 | |
etiam sī persuāsissem, nōndum tam parāta habērem aut tam exercitāta ut ad omnēs cāsūs prōcurrerent. | 12 | |
Quemadmodum lāna quōsdam colōrēs semel dūcit, quōsdam nisi saepius mācerāta et recocta nōn perbibit, sīc aliās disciplīnās ingenia, cum accēpēre, prōtinus praestant: | 12 | |
haec, nisi altē dēscendit et diū sēdit et animum nōn colōrāvit sed īnfēcit, nihil ex iīs quae prōmīserat praestat. | 12 | |
Cito hoc potest trādī et paucissimīs verbīs: | 12 | |
ūnum bonum esse virtūtem, nūllum certē sine virtūte, et ipsam virtūtem in parte nostrī meliōre, id est ratiōnālī, positam. | 12 | |
Quid erit haec virtūs? | 12 | |
iūdicium vērum et immōtum; | 12 | |
ab hōc enim impetūs venient mentīs, ab hōc omnis speciēs quae impetum movet redigētur ad liquidum. | 12 | |
Huic iūdiciō cōnsentāneum erit omnia quae virtūte contācta sunt et bona iūdicāre et inter sē pariā. | 12 | |
Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in tōtum nōn sunt bona; | 12 | |
hīs pretium quidem erit aliquod, cēterum dignitās nōn erit; | 12 | |
magnīs inter sē intervāllīs distābunt: | 12 | |
alia minōrā, alia maiōra erunt. | 12 | |
Et in ipsīs sapientiam sectantibus magna discrīmina esse fateāmur necesse est: | 12 | |
alius iam in tantum prōfēcit ut contrā fortūnam audeat attollere oculōs, sed nōn pertināciter - cadunt enim nimiō splendōre praestrictī -, alius in tantum ut possit cum illā cōnferre vultum, nisi iam pervēnit ad summum et fīdūciae plēnus est. | 12 | |
Imperfecta necesse est labent et modo prōdeant, modo sublābantur aut succīdant. | 12 | |
Sublābentur autem, nisi īre et nītī persevērāverint; | 12 | |
sī quicquam ex studiō et fidēlī intentiōne laxāverint, retrō eundum est. | 12 | |
Nēmō prōfectum ibi invēnit ubi relīquerat. | 12 | |
Īnstēmus itaque et persevērēmus; | 12 | |
plūs quam prōflīgāvimus restat, sed magna pars est profectus velle prōficere. | 12 | |
Huius reī cōnscius mihi sum: | 12 | |
volō et mente tōtā volō. | 12 | |
Tē quoque īnstīnctum esse et magnō ad pulcherrimā properāre impetū videō. | 12 | |
Properēmus: | 12 | |
ita dēmum vīta beneficium erit; | 12 | |
aliōquīn mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. | 12 | |
Id agamus ut nostrum omne tempus sit; | 12 | |
nōn erit autem, nisi prius nōs nostrī esse coeperīmus. | 12 | |
Quandō continget contemnere utramque fortūnam, quandō continget omnibus oppressīs affectibus et sub arbitrium suum adductīs hanc vōcem ēmittere 'vīcī'? | 12 | |
Quem vīcerim quaeris? | 12 | |
Nōn Persās nec extrēma Mēdōrum nec sī quid ultrā Dahās bellicōsum iacet, sed avāritiam, sed ambitiōnem, sed metum mortis, quī victōrēs gentium vīcit. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Ita fac, mī Lūcīlī: | 12 | |
vindicā tē tibi, et tempus quod adhūc aut auferēbātur aut subripiēbātur aut excidēbat collige et servā. | 12 | |
Persuādē tibi hoc sīc esse ut scrībō: | 12 | |
quaedam tempora ēripiuntur nōbīs, quaedam subdūcuntur, quaedam effluunt. | 12 | |
Turpissima tamen est iactūra quae per neglegentiam fit. | 12 | |
Et sī voluerīs attendere, magna pars vītae ēlābitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tōtā vītā aliud agentibus. | 12 | |
Quem mihi dabis quī aliquod pretium temporī pōnat, quī diem aestimet, quī intellegat sē cotīdiē morī? | 12 | |
In hōc enim fallimur, quod mortem prōspicimus: | 12 | |
magna pars eius iam praeterit; | 12 | |
quidquid aetātis retrō est mors tenet. | 12 | |
Fac ergō, mī Lūcīlī, quod facere tē scrībis, omnēs hōrās complectere; | 12 | |
Omnia, Lūcīlī, aliēna sunt, tempus tantum nostrum est; | 12 | |
in huius reī ūnīus fugācīs ac lūbricae possessiōnem nātūra nōs mīsit, ex quā expellit quīcumque vult. | 12 | |
Et tanta stultitia mortālium est ut quae minimā et vīlissimā sunt, certē reparābilia, imputārī sibi cum impetrāvēre patiantur, nēmō sē iūdicet quicquam dēbēre quī tempus accēpit, cum interim hoc ūnum est quod nē grātus quidem potest reddere. | 12 | |
Interrogābis fortasse quid ego faciam quī tibi ista praecipiō. | 12 | |
Fatēbor ingenuē: quod apud luxuriōsum sed dīligentem ēvenit, ratiō mihi cōnstat impēnsae. | 12 | |
Nōn possum dīcere nihil perdere, sed quid perdam et quārē et quemadmodum dīcam; | 12 | |
causās paupertātis meae reddam. | 12 | |
Sed ēvenit mihi quod plērīsque nōn suō vitiō ad inopiam redāctīs: | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.