audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
vērum sententia eius mihi nōn crūdēlis — quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī potest? | 1 | |
— sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. | 1 | |
nam profectō aut metus aut iniūria tē subēgit, Sīlāne, cōnsulem dēsignātum genus poenae novom dēcernere. | 1 | |
dē timōre supervacuāneum est disserere, quom praesertim dīligentiā clārissumī virī cōnsulis tanta praesidia sint in armīs. | 1 | |
dē poenā possum equidem dīcere, id quod rēs habet, in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum requiem, nōn cruciātum esse; | 1 | |
eam cūncta mortālium mala dissolvēre; | 1 | |
ultrā neque cūrae neque gaudiō locum esse. | 1 | |
sed, per deōs inmortālīs, quam ob rem in sententiam nōn addidistī, utī prius verberibus in eōs animadvortērētur? | 1 | |
an quia lēx Porcia vetat? | 1 | |
at aliae lēgēs item condemnātīs cīvibus nōn animam ēripī, sed exilium permittī iubent. | 1 | |
an quia gravius est verberārī quam necārī? | 1 | |
quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris convictōs? | 1 | |
sīn quia levius est, quī convenit in minōre negōtiō lēgem timēre, quōn eam in maiōre neglēxerīs? | 1 | |
At enim quis reprehendet quod in parricīdās reī pūblicae dēcrētum erit? | 1 | |
tempus diēs fortūna, quoius lubīdō gentibus moderātur. | 1 | |
illīs meritō accidet quicquid ēvēnerit; | 1 | |
cēterum vōs, patrēs cōnscrīptī, quid in aliōs statuātis, cōnsīderāte. | 1 | |
omnia mala exempla ex rēbus bonīs orta sunt. | 1 | |
sed ubi imperium ad ignārōs eius aut minus bonōs pervēnit, novom illud exemplum ab dignīs et idōneīs ad indignōs et nōn idōneōs trānsfertur. | 1 | |
Lacedaemoniī dēvictīs Athēniēnsibus trīgintā virōs inposuēre, quī rem pūblicam eōrum tractārent. | 1 | |
iī prīmō coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre: | 1 | |
ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. | 1 | |
post ubi paulātim licentia crēvit, iuxtā bonōs et malōs lubīdinōsē interficere, cēterōs metū terrēre: | 1 | |
ita cīvitās servitūte oppressa stultae laetitiae gravīs poenās dedit. | 1 | |
nostrā memoriā victor Sulla quom Damasippum et aliōs eius modī, quī malō reī pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis nōn factum eius laudābat? | 1 | |
hominēs scelestōs et factiōsōs, quī sēditiōnibus rem pūblicam exagitāverant, meritō necātōs aiēbant. | 1 | |
sed ea rēs magnae initium clādis fuit. | 1 | |
nam utī quisque domum aut vīllam, postrēmō vās aut vestīmentum aliquoius concupīverat, dabat operam, utī is in prōscrīptōrum numerō esset. | 1 | |
ita illī, quibus Damasippī mors laetitiae fuerat, paulō post ipsī trahēbantur, neque prius fīnis iugulandī fuit, quam Sulla omnis suōs dīvitiīs explēvit. | 1 | |
atque ego haec nōn in Mārcō Tulliō neque hīs temporibus vereor, sed in magnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. | 1 | |
potest aliō tempore, aliō cōnsule, quoi item exercitus in manū sit, falsum aliquid prō vērō crēdī. | 1 | |
ubi hōc exemplō per senātūs dēcrētum cōnsul gladium ēdūxerit, quis illī fīnem statuet aut quis moderābitur? | 1 | |
Maiōrēs nostrī, patrēs cōnscrīptī, neque cōnsilī neque audāciae umquam eguēre; | 1 | |
neque illīs superbia obstābat, quō minus aliēna īnstitūta, sī modo proba erant, mitarentur. | 1 | |
arma atque tēla mīlitāria ab Samnītibus, īnsignia magistrātuum ab Tuscīs plēraque sūmpsērunt. | 1 | |
postrēmō, quod ubīque apud sociōs aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summō studiō domī exequēbantur: | 1 | |
imitārī quam invidēre bonīs mālēbant. | 1 | |
sed eōdem illō tempore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sūmēbant. | 1 | |
postquam rēs pūblica adolēvit et multitūdine cīvium factiōnēs valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia huiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, quibus lēgibus exilium damnātīs permissum est. | 1 | |
ego hanc causam, patrēs cōnscrīptī, quō minus novom cōnsilium capiāmus, in prīmīs magnam putō. | 1 | |
profectō virtūs atque sapientia maior illīs fuit, quī ex parvīs opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs, quī ea bene parta vix retinēmus. | 1 | |
Placet igitur eōs dīmittī et augērī exercitum Catilīnae? | 1 | |
minumē. | 1 | |
sed ita cēnseō: | 1 | |
pūblicandās eōrum pecūniās, ipsōs in vinculīs habendōs per mūnicipia, quae maxumē opibus valent; | 1 | |
neu quis dē iīs posteā ad senātum referat nēve cum populō agat; | 1 | |
quī aliter fēcerit, senātum exīstumāre eum contrā rem pūblicam et salūtem omnium factūrum. | 1 | |
' Postquam Caesar dīcundī fīnem fēcit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiēbantur. | 1 | |
at Mārcus Porcius Catō rogātus sententiam huiusce modī ōrātiōnem habuit: | 1 | |
'Longē alia mihi mēns est, patrēs cōnscrīptī, quom rēs atque perīcula nostra cōnsīderō, et quom sententiās nōnnūllōrum ipse mēcum reputō. | 1 | |
illī mihi disseruisse videntur dē poenā eōrum, quī patriae, parentibus, ārīs atque focīs suīs bellum parāvēre; | 1 | |
rēs autem monet cavēre ab illīs magis quam quid in illōs statuāmus cōnsultāre. | 1 | |
nam cētera maleficia tum persequāre, ubi facta sunt; | 1 | |
hoc nisi prōvīderīs nē accidat, ubi ēvenit, frūstrā iūdicia inplōrēs: | 1 | |
captā urbe nihil fit reliquī victīs. | 1 | |
sed, per deōs inmortālīs, vōs ego appellō, quī semper domōs, vīllās, signa, tabulās vostrās plūrīs quam rem pūblicam fēcistis: | 1 | |
sī ista, quoiuscumque modī sunt quae amplexāminī, retinēre, sī voluptātibus vostrīs ōtium praebēre voltis, expergīsciminī aliquandō et capessite rem pūblicam. | 1 | |
nōn agitur dē vectīgālibus neque dē sociōrum iniūriīs: | 1 | |
lībertās et anima nostra in dubiō est. | 1 | |
Saepenumerō, patrēs cōnscrīptī, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē luxuriā atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs eā causā advorsōs habeō. | 1 | |
quī mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlictī grātiam fēcissem, haud facile alterīus lubīdinī male facta condōnābam. | 1 | |
sed ea tametsī vōs parvī pendēbātis, tamen rēs pūblica firma erat, opulentia neglegentiam tolerābat. | 1 | |
nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam magnificum imperium populī Rōmānī sit, sed haec, quoiuscumque modī videntur, nostra an nōbīscum ūna hostium futūra sint. | 1 | |
hic mihi quisquam mānsuētūdinem et misericordiam nōminat. | 1 | |
iam prīdem equidem nōs vēra vocābula rērum āmīsimus: | 1 | |
quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audācia fortitūdō vocātur, eō rēs pūblica in extrēmō sita est. | 1 | |
sint sānē, quoniam ita sē mōrēs habent, līberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordēs in fūribus aerārī: | 1 | |
nē illī sanguinem nostrum largiantur et, dum paucīs scelerātīs parcunt, bonōs omnīs perditum eant. | 1 | |
Bene et conposite Gāius Caesar paulō ante in hōc ōrdine dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa exīstumāns ea, quae dē īnferīs memorantur: | 1 | |
divorsō itinere malōs ā bonīs loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa habēre. | 1 | |
itaque cēnsuit pecūniās eōrum pūblicandās, ipsōs per mūnicipia in cūstōdiīs habendōs, vidēlicet timēns, nē, sī Rōmae sint, aut ā populāribus coniūrātiōnis aut ā multitūdine conductā per vim ēripiantur; | 1 | |
quasi vērō malī atque scelestī tantummodo in urbe et nōn per tōtam Ītaliam sint, aut nōn ibi plūs possit audācia, ubi ad dēfendundum opēs minōrēs sunt. | 1 | |
quārē vānum equidem hoc cōnsilium est, sī perīculum ex illīs metuit; | 1 | |
sī in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis refert mē mihi atque vōbīs timēre. | 1 | |
quā rē quom dē Pūbliō Lentulō cēterīsque statuētis, prō certō habētōte vōs simul dē exercitū Catilīnae et dē omnibus coniūrātīs dēcernere. | 1 | |
quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus īnfirmior erit; | 1 | |
sī paulum modo vōs languēre vīderint, iam omnēs ferōcēs adērunt. | 1 | |
Nōlīte exīstumāre maiōrēs nostrōs armīs rem pūblicam ex parvā magnam fēcisse. | 1 | |
sī ita esset, multō pulcherrumam eam nōs habērēmus: | 1 | |
quippe sociōrum atque cīvium, praetereā armōrum atque equōrum maior cōpia nōbīs quam illīs est. | 1 | |
sed alia fuēre, quae illōs magnōs fēcēre, quae nōbīs nūlla sunt: | 1 | |
domī industria, foris iūstum imperium, animus in cōnsulundō līber, neque dēlictō neque lubīdinī obnoxius. | 1 | |
prō hīs nōs habēmus luxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, prīvātim opulentiam. | 1 | |
laudāmus dīvitiās, sequimur inertiam. | 1 | |
inter bonōs et malōs discrīmen nūllum, omnia virtūtis praemia ambitiō possidet. | 1 | |
neque mīrum: | 1 | |
ubi vōs sēparātim sibi quisque cōnsilium capitis, ubi domī voluptātibus, hīc pecūniae aut grātiae servītis, eō fit, ut impetus fīat in vacuam rem pūblicam. | 1 | |
Sed ego haec omittō. | 1 | |
coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere, Gallōrum gentem īnfēstissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitū suprā caput est; | 1 | |
vōs cūnctāminī etiam nunc et dubitātis, quid intrā moenia dēprēnsīs hostibus faciātis? | 1 | |
misereāminī cēnseō — dēlīquēre hominēs adulēscentulī per ambitiōnem — atque etiam armātōs dīmittātis: | 1 | |
nē ista vōbīs mānsuētūdō et misericordia, sī illī arma cēperint, in miseriam convortat. | 1 | |
scīlicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. | 1 | |
immō vērō maxumē. | 1 | |
sed inertiā et mollitiā animī alius alium expectantēs cūnctāminī, vidēlicet dīs inmortālibus cōnfīsī, quī hanc rem pūblicam saepe in maxumīs perīculīs servāvēre. | 1 | |
nōn vōtīs neque suppliciīs muliebribus auxilia deōrum parantur; | 1 | |
vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prōspera omnia cēdunt. | 1 | |
ubi socordiae tē atque ignāviae trādiderīs, nēquīquam deōs inplōrēs: | 1 | |
īrātī īnfēstīque sunt. | 1 | |
apud maiōrēs nostrōs Aulus Mānlius Torquātus bellō Gallicō fīlium suom, quod is contrā imperium in hostem pugnāverat, necārī iussit, atque ille ēgregius adulēscēns inmoderātae fortitūdinis morte poenās dedit; | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.